Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 362
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Apii hortensis consider.] PUTANT dubio procul omnes fere aetatis nostrae medici, iique praesertim, qui diu versati sunt in simplicium medicamentorum inquisitione, quique multum laboris ac studii impenderunt, ut hanc medicinae partem pene abolitam restituerent, nil aliud apud antiquos sativum fuisse Apium, quam vulgare nostrum Petroselinum, hodie hortis omnibus frequentissimum. Quorum equidem sententiam nunquam ausim improbare: cum nostrum hoc notis omnibus sit praeditum, quibus constare Apium veteres tradidere. Plinius siquidem libro XX. cap. XI. naturalis historiae ita scribit. Apio gratia vulgo est: nanque rami largis portionibus per iura innatant, et in condimentis peculiarem gratiam habent. Hoc etiamnum confirmare videtur Galenus libro II. de alimentorum facultatibus, cum inquit. Apium inter caetera familiarissimum est, et ori, stomachoque gratissimum. quae sane omnia in vulgari nostro Petroselino cernuntur: quippe quod nobis omnium olerum familiarissimum in ciborum condimentis perpetuo habeatur. Caeterum quanvis id varios nostrarum mensarum cibos frequentissime commendet; scripsere tamen tum Chrysippus, tum etiam Dionysius (ut Plinius autor est) Apium ad cibos non admittendum, imo omnino nefas: nam id defunctorum epulis feralibus dicatum. Ipsius quoque visus claritati inimicum. Caule foeminae vermiculos gigni. Ideoque eos, qui ederint, sterilescere mares, foeminasque. In puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri, qui ubera hauriunt. Innocentiorem tamen esse marem. Eaque causa est, ne inter nefastos frutices damnetur. haec Plinius. Quare mirum non fuerit, si recentiores quoque Apio comitialibus interdixerunt. [Eleosini consideratio.] Cum igitur his tum rationibus, tum auctoritatibus, notis praeterea suffragantibus, constet vulgare Petroselinum legitimum esse Apium, putandum quidem fuerit, quin potius affirmandum,