Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
363

64 - Apium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

id quod officinis omnibus sativi Apii vicem explet, nil aliud esse, quam Paludapium, sive Apium palustre, Eleoselimum Dioscoridi vocatum. Quandoquidem hoc in humentibus, et palustribus locis nascitur, caule, et foliis sativo maioribus, rarioribusque. Eaque propter Theophrastus libro VII. cap. VI. de plantarum historia, de eo disserit his verbis. Paludapium, quod apud aquae ductus, et in paludibus provenit, folio raro, nec hirsuto consistit, sed simile quodammodo Apio est, odore, sapore, figuraque. [Ruellii opin. non accepta.] Hinc itaque fit, ut Ruellio minime adstipulandum censeam, qui plantam nobis Italis Macerone vulgo appellatam, Paludapium esse putat. Quippe (paulo post, atque etiam in proxima Smyrnii commentatione dicetur) non parva sane inter vocatum Maceronem, Eleoselinum, et Hipposelinum intercedit differentia. [Oreoselini consideratio.] Apii porro in montibus nascentis, quod ideo Graecis Oreoselinum dicitur, nulla a Dioscoride redditur foliorum delineatio, nisi in eo scriptura fuerit depravata, ut ferme suspicor. Verum Theophrastus, et Plinius Oreoselinum descripserunt foliis cicutae, radice tenui, et semine unus, alter vero caule anethi, minutiore tamen. Unde factum est, ut nonnulli crediderint Theophrastum hoc in loco depravatum esse, et quod ubi in Graecis codicibus legitur, [GR], id est, folia habet cicutae similia, legendum sit, [GR], hoc est, capitula habet papaveri similia. In quam opinionem hos facile potuit adduxisse vulgata Graeca Dioscoridis lectio, in qua nimirum capitulorum papaveris, non autem foliorum cicutae mentio est. Veruntamen ego potius (ut modo dixi) Dioscoridis lectionem vitiatam putaverim, quam Theophrasti, licet contra senserit Hermolaus. Nam praeterquam quod Theophrasto subscribat Plinius, est Oribasii codex, in quo non [GR], sed [GR] legitur. Praeterea ipse saepenumero vidi Apium in montibus nascens, quod a Theophrasti, et Plinii pictura nullis prorsus notis dissidet. Provenit enim foliis cicutae, radice tenui, et semine in umbella anethi modo: quae omnia Apii generi maxime adstipulantur. Illud insuper addiderim, quod Apii longe magis proprium est foliis consurgere cicutae modo per ambitum laciniatis, semine in umbella anethi instar, quam capitulis papaveri similibus incluso. [Petroselinum.] Sed an legitimum Petroselinum Macedonicum vocatum, in Italia proveniat, non equidem asserere ausim, etsi Monachi illi, qui in Mesuem scripsere, se in Romanis quibusdam montibus illud adinvenisse testentur. quod tamen (si vera referunt) Romanum quidem, non Macedonicum appellandum fuerit. [Hipposelini consider.] Quod vero Hipposelinum vocatur, nil certe aliud esse opinor, quam quod nonnulli hodie Levisticum nominant, grandius plane inter omnia apiorum genera, adeo ut merito Hipposelinum dicatur. Id sane notis omnibus refert Hipposelinum: licet Brasavolus Ferrariensis herbam Maceronem vulgo vocatam falso Hipposelinum existimet, a perversa fortasse Marcelli interpretatione deceptus, qui praeter Dioscoridis sententiam, Hipposelino radicem intus candidam, foris vero nigram reddidit, cum tamen in Graecis Dioscoridis exemplaribus nulla nigredinis fiat mentio. [Marcelli, et Brasa. lapsus.] Quo quidem argumento Maceronem Hipposelinum non esse, satis superque comprobatur, praesertim cum haec coloris radicum opposita qualitate inter se discrepent. Huius Marcelli lapsus illud causam fuisse arbitror, quod legerit apud Theophrastum, nasci Hipposelinum foliis paludapio proximis: caule magno, ac hirsuto: radice raphani modo crassa, sed nigra: nigroque etiam semine, magnitudine ervo ampliore. Qua fortasse authoritate fretus Marcellus, nigram Hipposelino radicem inesse addidit in Dioscoride. Sed animadvertendum est Theophrastum eo loco non descripsisse Dioscoridis Hipposelinum, cum alterum ab altero pluribus differat notis, sed Smyrnium potius. Id quod ex eo coniici potest, quod Dioscorides, item Galenus asserant, nonnullos inveniri qui Hipposelinum a Smyrnio non separent. Quibus verbis nil mirum inter eos, qui ita sentirent, Theophrastum quoque ab illis comprehensum fuisse. [Fuch. error.] Caeterum hac in re etiam Fuchsius, cuius tamen pace dixerim, aperte hallucinatur: quippe qui legitimum Hipposelinum Levisticum vulgo vocatum, smyrnii loco in suis clarissimis de stirpium historia commentariis depinxerit. [Apii generum vires ex Gal.] Apii meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Apium usqueadeo calidum est, ut et urinas, et menses cieat. Flatus quoque discutit, et magis semen, quam herba ipsa. Sed et oreoselini, et hipposelini similis vis est: verum hipposelinon imbecillius est, oreoselinum valentius. Eodem quoque libro superius tamen, de Petroselino disseruit his verbis. Petroselini semen maxime usui est, cum tota etiam herba una cum radice similem, sed imbecilliorem, facultatem sortiatur. Est autem ut gustu acre cum amaritudine, sic et in operibus calidum, una cum incidendi effectu. Hinc menses, et urinas large provocat. Flatus quoque discutit. Fuerit itaque et ipsum tertii ordinis tum excalfacientium, tum desiccantium. Sed de Petroselino Macedonico fusius disserens libro primo de antidotis, ita scribit. Quod ad Petroselinum attinet, laudatissimum Macedonicum est omnibus cognitum: quod Estreaticum etiam quidam appellant, a loco in quo nascitur, nomen imponentes. Verum exiguum est prorsus quod ibi provenit, cum et praeruptus, et angustus is locus sit. Estreaticum itaque Macedonicum hoc, quod a Macedonibus in omnes gentes affertur, paucum et ipsum in Macedonum terra gignitur. Sed idem in petroselino Macedonio accidit, quod in Attico melle, et vino Falerno contingit. Mercatores siquidem in omnem ferme orbis terram, ut mel Atticum, vinum Falernum, sic petroselinum Macedonicum advehunt, cum tamen in Macedonia petroselini tantum non oriatur, quantum gentibus omnibus satis esse queat. Verum in Epiro petroselinum plurimum gignitur, quemadmodum in Cycladibus insulis mel: atque ut mel ex insulis Athenis affertur; sic petroselinum ex Epiro prius in Macedoniam comportatur, plurimumque, et prope totum in Thessalonicam: inde vero tanquam Macedonicum exportatur. Idem in vino Falerno contigit. nam cum in exiguo quodam Italiae agro Falernum proveniat, complura alia vina in Falerni speciem a vini magistris concinnantur, quae perinde atque Falernina, in omnes provincias Romano imperio subiectas importantur. Tibi vero si petroselinum Estreaticum quandoque deerit, ne peiorem existimes theriacam futuram, si alium imposueris. Non enim si mortiferis venenis, si venatorum morsibus aliud ab Estreatico petroselinum minus congruit, propterea reliquis etiam morbis, ut torminibus, ventriculo debili, aquae inter cutem, et id genus aliis, segnius opitulatur, quos in primis sanare theriaca non promittit. Ad haec Estreaticum petroselinum theriacam plane amariorem facit, praesertim eum recens adhuc imponitur. differt enim ab aliis petroselinis, quod ut acerrimum, ita quoque amarissimum est.

64 - Apium