Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 365
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
qui hallucinantes contendant, plantam Imperatoriam vulgo vocatam legitimum esse Smyrnium, argumento quod eius radices exterius nigrescant, interius vero virescant. Verum ii ex eo aperte decepti deprehenduntur, quod non animadverterint, an hae plantae inter se notis conveniant. Sed posteaquam de Imperatoria herba incidit mentio, ob sui nominis maiestatem, viriumque praestantiam; praetereundum sane non duximus, quin hic cuius tum historiam, tum facultates edisseramus. [Imperatoriae plantae descriptio, et vires.] Praestantissima igitur IMPERATORIA in Ananiensibus montibus supra Tridentum frequentissima nascitur, foliis sphondylio minoribus, solo accubantibus, robustis, hirsutis, ac asperis: caule bicubitali, purpurascente, rotundo, hirsutoque: in cuius cacumine umbella floribus candidis ornatur: e quibus postea semen prodit seselis modo acutum, pariterque odoratum. Radix inest ei non longa, mediocriter crassa, rugosa, dura, lignosaque, quae foris nigra est, intus vero subviridis. Ea gustu admodum acris deprehenditur, ac mordax, subamara, et odorata. Ex quo non temere aliquis coniicere potest, Imperatoriae radicem excalfacere tertio excessu completo, vel quarto inchoante: siccare vero secundo. Discutit haec mirifice tum ventriculi, tum intestinorum, tum etiam uteri flatus. Quapropter coli cruciatibus, ac ventriculi torminibus maxime utilis est. Cit item menses, atque urinam. Foventur eius decocto utiliter in dolore dentes, praesertim si in vino austero radix decoquatur. Eadem ex vino pota uteri strangulationibus apophlegmatismus, ut quae efficaciter cerebri pituitam expurget. In pulverem contrita, vinoque subinde pota, frigidis occurrit morbis. Quamobrem resolutis, comitialibus, convulsis, auxilio est. Aiunt nonnulli quartana eos sanari, qui pulveris cochlearii dimidium hora una ante accessionem, ex mero biberint. Oris halitum commendat, et omnes roborat sensus. Epidemiis morbis, venenis fere omnibus, ac venenosorum animalium tum morsibus, tum ictibus opem praestat. Asthmaticos, seu anhelosos iuvat, obstructiones aperit, aqua intercute laborantes sanat, itemque liene affectos. In summa excalfacit universas corporis partes, quas frigus occuparit. Ut hinc palam fiat, herbam hanc non immerito sibi Imperatoriae nomen ascivisse, cum tot tantisque viribus praedita sit.
Cap. LXVI
Ἐλαφόβοσκον
– ELAPHOBOSCUM
ELAPHOBOSCO foeniculaceus caulis est, aut rorimarino similis, geniculatus: foliis duum digitorum latitudine, ut terebinthi, praelongis, aliquantum asperis, circumfractis. Adnata multa habet, ferentia umbellas anethi similes, et semina eiusdem: florem subluteum: radice ternum digitorum longitudinis, et crassitudinis unius, candida, dulci, esui apta. Caulis tener pro olere manditur. Contra serpentium ictus, datur semen in vino. Fama autem est, hoc pabulo cervas serpentium morsibus resistere.
[Elaphobosci consider.] QUANQUAM aliqui profitentur, se Elaphoboscum in Italia invenisse, atque etiam quibusdam in hortis ostendere; herba tamen, quam pro eo demonstrant, folia profert incisuris multis divisa, laeviaque. Adeo ut hinc perspicue intelligi possit, eam a legitimo Elaphobosco plurimum dissidere, si Dioscoridi magis, quam Plinio fides est adhibenda. Plinius siquidem libro, et cap. XXII. Elaphoboscum foliis smyrnii, et semine corymbaceo depinxit his verbis. Elaphoboscum ferulaceum est, geniculatum, digiti crassitudine: semine corymbis dependentibus, simili effigie, sed non amaris: foliis olusatri. et hoc laudatum in cibis. haec Plinius. In quibus verbis, quod ea plane a Dioscoride dissentiant, Manardus Ferrariensis Plinii codicem depravatum esse existimat. [Ruellii opin. suspecta.] Caeterum Ruellius tradit Elaphoboscum legitimum paucis hodie cognosci, etsi frequens ubique reperiatur, illudque esse censet, e qua sui nominis unguentum conficiunt. Sed hanc Ruellii sententiam non admittendam, quin potius explodendam putaverim, si per Gratiam dei eam plantam intelligit, qua officinae utuntur. Quippe quod haec caule, et foliis hyssopo sit persimilis, non autem foeniculo, ac terebintho. Quamobrem aut aliam in Gallia plantam esse eodem nomine appellatam, aut Ruellium omnino deceptum existimaverim. Ipse equidem herbam quandam saepius vidi, tum in Tridentino, tum in Goritiensi agro, cuius etiam hic picturam damus, quae ita notis omnibus Elaphobosco respondet, ut non potuerit animus non inclinari ad credendum, hanc legitimum esse Elaphoboscum. [Elaphobosci facul. ex Gal.] Paucis admodum Elaphobosci facultates perstrinxit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Elaphoboscus facultatis est calidae, et tenuium partium, ac proinde exiccatoriae secundo maxime excessuum ordine.