Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
364

65 - Smyrnium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXV
Σμύρνιον – SMYRNIUM

SMYRNION, quod in Cilicia petroselinum vocant, plurimum in Amano monte gignitur. Caulem habet apii, et stolones multos: folia latiora, suppinguia, ad terram infracta, robusta, odore medicato, cum quadam acrimonia iucunda, colore in luteum languescente: capitibus caulium orbicularis, ut anethi: semine brassicae, rotundo, nigro, acri myrrhae sapore, ita ut alterum alterius loco cedat. Radix quoque odorata, gustu acri, fauces mordet, succosa, mollis. Cortex eius foris niger, intus viridis, aut subalbidus. Nascitur in saxosis, et collibus, atque squalidis, et limitibus terrenis. Vis radicis, herbae, et semini excalfacere. Foliis muria maceratis ad obsonia utuntur: alvum sistunt. Radicem contra serpentium ictus bibere convenit: tusses, et orthopnoeas mitigat: urinae difficultati medetur. Illita recentes tumores, collectiones, duritiasque discutit: vulnera ad cicatricem perducit. partus abortu vitiat, si fervefacta subiiciatur. Semen lienis, renum, et vesicae vitiis prodest: menses, et secundas pellit. commode datur ischiadicis in vino: inflationes stomachi lenit: sudore ciet, et ructus. Peculiariter datur hydropicis in potu, et contra febrium circuitus.

[Smyrnii consideratio.] SI SMYRNII singulae notae, quae a Dioscoride tribuuntur recte, diligenterque expendantur, facile quidem perspici poterit, Smyrnium ei herbae simillimum esse, quae a nostris in Hetruria vulgo vocatur Macerone. Siquidem hanc nasci clarum est caule apii, stolonibus multis referto: foliis latioribus, suppinguibus, robustis, ad terram versis, odore medicato, cum quadam acrimonia iucundis, colore in luteum languescente. Praeterea in caulium cacuminibus umbellam gerit anethi modo: semine brassicae maiore, oblongo tamen, nigro, acri, odore myrrham referente. Radice denique nititur odorata, acri, succosa, ac molli, quae exteriore cortice nigricat, interiore vero parte ex albo virescit. Quas quidem notas fere omnes constat Smyrnio Dioscoridem reddidisse. Verum quispiam, cui forte haec nostra sententia minus arrideat, obtrudet nobis semen, ut quod Maceroni nostro non insit rotundum, brassicae modo. Huic illud responsum volumus, quod cum caeterae in universum notae illi respondeant, facile in seminis delineatione mendum subesse potest. Vel quod non in rotunditate, sed in alio uni cum altero semine intercedat similitudo. Porro quanvis memoriae non prodiderit Dioscorides, quod Smyrnium seratur in hortis, in quibus hodie nostrum illud seritur, sed quod sponte in Amano Ciliciae monte gignatur, tum etiam in collibus, incultis, ac saxosis locis; Plinii tamen aetate passim in hortis serebatur. Id quod ipse Plinius manifeste demonstrat libro XIX. cap. ultimo, ubi Smyrnium inter hortensia referens, inquit. Et Smyrnium olus iisdem locis seritur, myrrhamque radice resipit. Idem quoque testatur Galenus, quod ipsum inter olera connumeret libro II. de alimentorum facultatibus, et de eo scribat in hunc modum. Smyrnium non est insuave. Ideoque Romae plurimum venit. Multo autem acrius est, et calidius, quam apium: quin et odorati quidpiam habet. Quapropter efficacius urinam ciet, quam apium, hipposelinum, et sion: et mulieribus menses movet. Veris tempore caulem producit, qui crudus edendo est haud aliter quam folia, quae sola per hyemem inerant plantae, nondum caulem habenti, sicut neque tum apium habet. Postea vero caule accedente, tota planta iucundior redditur, sive quis crudam ipsam, sive coctam mandat, sive ex oleo, et garo, sive vinum, sive acetum velit adiicere. Nonnulli cum aceto, et garo tantum edunt, veluti apium: alii vero paululum olei iis adiiciunt. haec Galenus. Ex cuius sane verbis liquido apparet, Smyrnium veteribus etiam inter olera fuisse receptum. His itaque fortasse, vel etiam validioribus rationibus adductus Manardus Ferrariensis, vir quidem ingenio, et doctrina celebris, Smyrnium esse nostrum dictum Maceronem constanter asseruit. [Ruellii opin. improbanda.] Quo fit, ut minus dubitem Ruellii opinionem improbandam esse, quod suspicetur (ut proxima commentatione diximus) Maceronem esse Paludapium. Smyrnium vero eam esse stirpem certo putet, quam in Galliis vocant vulgo Levecchia. [Smyrnii vires ex Gal.] Smyrnii tum historiam, tum facultates descripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Smyrnium quidam Hipposelinum agreste cognominant. Ex eodem genere et ipsum cum apio est, et petroselino: fuerit apio quidem validius, petroselino autem imbecillius. Menses itaque, et urinas movet, calidum, siccumque tertio ordine. Cilices petroselinum nominant, quod in Amano monte nascitur. Est quidem et ipsum Smyrnium, minus vero petroselino, et smyrnio acre. Proinde et ulceribus imponi potest, quia videlicet sine molestia desiccet. Sed et digerere, quae indurata sunt, valet. Reliqua vis eius apio, et petroselino similis est. Quocirca et semine eius utimur ad menses, urinas, et asthmata, sive anhelationes. hactenus Galenus. [Quorundam hallucinatio.] Caeterum non desunt ex recentioribus,

65 - Smyrnium