Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
378

79 - Sagapenum ~ 80 - Euphorbium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

inditum coli doloribus a frigiditate, ac flatibus provenientibus maxime auxiliatur. Menses cit, sed foetum interficit, tam haustum, quam suppositum: contra uteri dolores, strangulatusque prodest. Ventriculo tamen officit: verum noxa corrigitur lentiscina resina, at Indica nardo. [Sagapeni vires ex Gal.] Sagapeni meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus disserit iis verbis. Sagapenum liquor est calidus, et tenuium partium, sicut et alii liquores. Sed et abstersionem quandam possidet, qua oculorum cicatrices expurgat, atque extenuat. Quin et suffusionibus, et hebetudinis oculorum, quae ob humorum proveniunt crassitiem, non malum est medicamentum. Porro planta ipsa, ex qua provenit, ferulae assimilis, imbecilla, et inutilis est. Sane ipsa primum Sagapenum appellatur. At liquor eius abusive hoc nomen obtinet, ceu alia quoque multa ex nominis defectu per abusum nuncupamus. Perfectius nanque foret ipsum cognominare non Sagapenum, sed Sagapeni succum.

Cap. LXXX
Εὐφόρβιον – EUPHORBIUM

EUPHORBIUM Libyca arbor est, ferulae speciem habens, quae in Tmolo iuxta Mauritaniam invenitur. Ea acerrimo succo turget. Cuius eximium fervorem expavescentes incolae, ovillos ventres elutos, arbori circumligant, et eminus caulem contis incidunt, confectimque e plaga, perinde atque vase quodam, in ventriculos copiosus lactis humor effluit, praeter id quod humi sparsum, vulnus eiaculatur. Duo succi genera: unum orobi magnitudine, sarcocollae modo emicat: alterum in ventriculis concrescit, atque vitreum spectatur. Eligendum est translucens, et acre. Euphorbium adulteratur sarcocollae, et glutini mistione. Sed difficile quidem experimentum: quippe cum levi gustu, os accensum diu detineat, adeo ut quicquid ori obiiciatur, plane euphorbium resipiat. Eius inventio tempore Iubae regis Libyae cognita existit. Succus illitu suffusiones discutis. potus tota die exurit: quare melli, collyriisque pro acrimoniae ratione admisceri debet. Coxarum doloribus prodest in odorifera potione haustus. squamas ossium eadem die eximit: verum eo utentes, necesse est linamentis, aut ceratis communire corpus, quo ossa convestiuntur. Aliqui memoriae prodiderunt, percussos a serpente nihil molesti passuros, si incisa osse tenus capitis cute, intritus succus infundatur, vulnusque postea consuatur.

[Euphorbii consideratio.] NON equidem dubitandum censeo, quin illud legitimum sit Euphorbium, quo passim officinae utuntur, cum tam gustu, quam olfactu acerrimum deprehendatur: ob cuius violentissimam acrimoniam nunquam, nisi invito animo, a seplasariis tunditur. Quandoquidem tametsi sibi nares, et os omni prorsus ingenio gossipio, et linteis aqua rosarum madefactis muniant; tanta tamen est acrimoniae vis tenuissima, ut omnibus una cum aere penetratis munimentis, in eorum tandem perveniat nares, ubi molestissimum excitat ardorem, qui non facile tollitur: quanquam etiam medicamentis admodum refrigerantibus succurratur. Quo fit, ut solertissimi pharmacopolae baiulis, ac aliis victum quaerentibus hominibus id muneris obeundum tradant: interim tamen certo sciunt, non absque convitiis, et maledictis opus hoc ab illis peragi posse. Quamobrem mirum sane non fuerit, si qui ab arbore recentem colligunt, eximium acrimoniae fervorem expavescentes, e longiquo corticem feriant. Hanc plantam (ut Plinius quoque testis est) adinvenit primum Iuba Lybiae rex in monte Atlante ultra Herculis columnas, appellavitque Euphorbiam medici sui nomine, et fratris Musae, a quo divus Augustus fuit conservatus. Euphorbio deiectoria inest facultas. cuius nusquam, quod equidem invenerim, meminere Dioscorides, et Galenus: tametsi eam minime silentio involuerint Aetius, et Actuarius, qui concordes de eo his verbis disseruerunt. Euphorbium non modo pituitam trahit; sed etiam aquam, hancque validius educit. Est autem acerrimum omnium, quae ego noverim, ardentissimumque: propterea colicis, et ventrem frigidiorem habentibus datur. caeteros vehementer conturbat: sitim maxime ciet. Nonnihil ex odoratis seminibus ei est commiscendum. Modus triobolaris, ex aqua mulsa. Praestat tamen cum melle cocto ipsum in catapotia redigere. Id quod etiam Paulus annotavit libro septimo, ubi inter ea Euphorbium recensuit, quae aquam, et pituitam deiiciunt. Verum in simplicium censu, Dioscoridem, Galenumque secutus, de hac deiectoria facultate ipse quoque nihil memoriae prodidit. [Euphorbii vires ex Mesue.] Caeterum inter Arabes Mesues fusius Euphorbii vires tradidit in solventium medicinarum mentione, ubi ita, ad sensum saltem scribit. Euphorbium gummi est, quod usque adeo excalfacit, extenuatque, ut in hoc caetera gummi genera praecellat. Excalfacit enim ordine quarto: quo fit, ut exulceret, ruborem, inflammationemque inferat, penetret, et violenter abstergat. Euphorbium noxium admodum est medicamentum, ita ut non sine labore, animi defectu, ac sudore frigido alvum deiiciat. Iocineri ob id, ventriculoque sua ingenti acrimonia magnam infert noxiam. Quapropter exhiberi minime debet, nisi prius iis commisceatur medicamentis, quae acerrimam eius vim retundere valeant. Extrahit potum a profundis corporis partibus tum crassam, tum lentam pituitam, mundatque compaginum cavitates a crassis contumacibusve excrementis, qua in re omnium valentissimum est medicamentum. Nervos expurgat ab infarctis iandiu humoribus. Proficit ad haec resolutis, convulsis, stupidis, tremulis, orisque distensionibus, et caeteris nervorum morbis a frigore obortis, si ex leucoii oleo laevigatum exterius inungatur. Iocineri, lienique inunctum, mirifice eorum dolores tollit a frigore, et flatu provenientes. Sternutamenta valentissime cit. Occipiti autem confricatum, veternosos, obliviososque iuvat. Aquam intercutem facillime extrahit duorum obolorum pondere potum. Sed drachmarum trium pondere haustum (ut Serapio, et Avicenna scriptum reliquerunt) potantem interficit, trium dierum spatio erosis ab eo intestinis, et ventriculo. Euphorbium, teste Mesue, quatuor edurat annis: neque eo prius utendum est, quam annum integrum consenuerit. nanque recens ob ingentem acrimoniam reprobatur. Servatur commode milio, aut fabis,

79 - Sagapenum ~ 80 - Euphorbium