Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
377

78 - Laserpitium ~ 79 - Sagapenum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

atque omnino degenerat: utpote natura culturae aspernans, ferocitatisque constans vernaculum. Cyrenenses annis septem prius, quam ipsi urbem habitarent, Laserpitium extitisse affirmant. Habitant vero annos maxime trecentos usque ad Simonidae Athenis magistratum. Illi sic referunt. Alii radicem Laserpitii cubitalem fieri tradunt, aut paulo maiorem. Hanc in medio extuberare in caput, quod sublime penitus extat, ut fere super terram esse appareat. Unde primum quod lac appellant, erumpit: dein caulis assurgit, ex quo magydaris, et quod folium dicitur, exeunt. Folium id semen est, quod cum auster ingenue post caniculam flaverit, discutitur: atque ita Laserpitium nascitur, eodemque anno radix consummatur, et caulis. Sed hoc haud quicquam peculiare notetur: nam aliis quoque idem tribuitur. ni dixeris, quod discussum id protinus nasci potest, ortum peculiarem sortiri, supradictisque propterea diversum accipi posse. Ad haec circunfodiendum id annuum censent. Nam si relinquatur semen omne, caulemque totum proferri, et deteriora tam haec, quam radicem reddi existimant: defossa autem fieri meliora, scilicet solo subacto, beneque gluto. Sed huius contrarium illi volunt, qui culta recusare id inquiunt. Mandi quoque radices in aceto recens decisas referunt. Folium colore aurum aemulatur. Contrarium etiam, quod pecora folio esitato purgari minime indicant. Nam et vere, et hyeme, pecus ad montem dimitti affirmant: cibus non solum hoc; sed etiam altero quodam abrotono simili administratur. Vim ambo calefactoriam sortiri plane videntur, et purgare quidem nequaquam valere: exiccare autem, et concoquere unice posse. Quod si qua pecus aegrescens, aut alias minus bene Habens ingressa sit, mox eam sanari, aut emori aiunt, sed magna ex parte posse servari. Haec igitur utro tandem sint modo, quaerendum. Quod vero Magydarim vocant, nimirum a Laserpitio differt: tenerius enim, minusque vehemens, et sine Lasere est. necnon et aspectu manifesta experto homini constat. Nascitur in Syria: nam apud Cyrenam, et monte Parnaso large provenire eandem affirmant. Sed quidam Laserpitium id appellant. An culta id quoque, modo Laserpitii fugiat, quaerendum. Quin et si quid simile, aut proximum habeat, ad folii, caulisque rationem, et si quam ullo pacto emittat lacrymam, id investigandum. Ergo naturam ferulaceam, hisce contemplari oportet. haec Theophrastus. [Laserpitii vires ex Gal.] Meminit Galenus Laserpitii libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Laserpitii succus calidissimus est. Verum enimvero et folia, et caulis, et radix sat strenue excalfaciunt. Sed omnia flatulentae magis essentiae sunt, ac proinde concoctu difficilia. Foris tamen imposita corpori efficaciora, et omnium potissimum succus, admodum trahentem facultatem possidens. Attamen et excrescentias amoliendi, et liquandi vim quandam propter praedictam eius temperiem obtinet. Laseris quoque mentionem fecit, idem Galenus libro citato, sed antea seorsum, et sub absoluto [GR], hoc est, succi titulo, ita scribens. Opus, sive succus Cyrenaicus quidem omnium et calidissimus, et maxime tenuium partum est: ac proinde omnium maxime discutit. quanquam sane et reliqui admodum calidi sunt, et spirituosi: siquidem plurima eorum pars essentiae aeriae est, et igneae. Porro complures habentur succi: quavis nanque radice incisa, aut caule, quod ex sectione crassum, ac lentum effluit, succus est. Caeterum specialius, et velut per excellentiam quandam Cyrenaicum ita nuncupant, et Medicum, et Syriacum.

Cap. LXXIX
Σαγάπηνον – SAGAPENUM

SAGAPENUM ferulaceae herbae succus est, quae in Media nascitur. Optimum est translucens, fulvo forinsecus colore, et intus albo, nescio quid inter laser, et galbanum redolens, gustu acri. Prodest laterum, et pectoris doloribus, tussibus vetustis, convulsis, et ruptis. crassam pulmonis pituitam expurgat. Datur comitialibus, opisthotonicis, lienosis: item contra nervorum resolutionem, perfrictiones, et febrium circuitus in potu. In unguenta probe admittitur. menses pellit, sed foetum exanimat, cum hydromelite potum. Prodest ex vino haustum, serpentium ictibus. olfactum ex aceto vulvarum strangulatus excitat: oculorum cicatrices, offusam caliginem, hebetudines, suffusionesque detergit. Resolvitur ut laser, ruta, aqua, et amaris amygdalis aut melle, aut calido pane.

[Sagapeni consideratio.] Sagapeni officinae interpolato vocabulo Serapinum appellant. Caeterum etsi eius adulterati frequentior, et communis fere sit usus; tamen Venetiis praestantissimum quoque venditur, idque illi praecipue comparant seplasarii, qui honorem divitiis anteponunt. Ferulaceas plantas, e quibus Sagapeni lacryma emanat, etiam in Apulia nasci autor est Musa Ferrariensis. Id quod equidem Hactenus compertum non habeo. Ex orientalibus siquidem regionibus allatum, ut constat, caeteris praestat. Arabicae familiae autores inter deiectoria medicamenta Sagapenum referunt: quanquam ea Sagapeni facultas, quantum extat, a Graecis silentio praetermissa est. [Sagapeni vires ex Mesue.] Sagapenum itaque (ut Mesues tradit) crassos, lentosque humores deiicit, crassamque pituitam, et aquam intercutem educit. Porro facultate quidem propria cerebrum mundificat, ac nervos, crassaque ab his excrementa detrahit. Confert item eorum morbis frigidis, nempe doloribus capitis diuturnis, hemicraniis, comitialibus, vertigini, paralysi, orisque distensioni. Pectus valentissime expurgat, eiusque ac etiam lateris dolores tollit, praesertim si bibatur ex helenii, aut rutae decocto. Foris emplastri modo impositum, aut intus assumptum tussi diuturna vexatis, ac difficulter spirantibus, opem maximam fert. Aqua intercute laborantibus singulare remedium est, si tamen flavis myrobalanis duplicato pondere additis exhibeatur. Discutit compaginum duritiam emplastri modo impositum, addito aceto, et capparum succo. Rutae succo, et avium rapacium felle diutius maceratum, et in collyriis additum, oculorum caligines disiicit, aquamque in eos defluentem cohibet. Palpebrarum item bordeolos vocatos sanat, si cum aceto superponatur. Articulorum compaginibus {quomolibet} <quomodolibet> admotum, dolores eorum mirifice sedat: quippe quoniam valentissime humorum lentores in his cruciatus excitantes radicitus evellit, etiam si in coxendicum aliarumque partium remotis, profundisque locis ii delitescant. Potum, aut clysteribus

78 - Laserpitium ~ 79 - Sagapenum