Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 394
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
serpentes percusserint. qua autem aqua sanatus quis fuerit, si ea quispiam alius foveatur, qui ulcus habuerit, perinde afficitur, ut a serpente demorsus. Quidam terna folia, aut semina in tertianis, cum vino potui dedere: et in quartanis quaterna, ut quae febrium circuitus discuterent. Radix antidotis inseritur.
[Trifolii consideratio.] TAMETSI plura in Italia passim in pratis, ac viridariis Trifolii inveniantur genera omnibus plane nota; non tamen de his tradidit hoc capite Dioscorides, sed de eo tantum genere, quod a bituminis odore Asphaltitis dicitur, de quo etiam scribit Galenus. Verum non ob id putandum, Trifolium pratense omne genus Dioscoridi fuisse ignotum: siquidem eius meminit libro quarto in sylvestris loti capite, dum ita scribit. Sylvestris lotus plurimum in Libya gignitur, caule bicubitali, et saepe maiore, alis multis, foliis trifolii pratensis. Ex quibus utique Dioscoridis verbis liquet, eos maxime hallucinari, qui recenter contendunt Trifolium pratense esse lotum sylvestrem, vel urbanam. Plinius lib. XXI. cap. IX. de tribus trifolii generibus disseruit in hunc modum. Folio coronat et trifolium. Tria eius genera. menyanthes vocant Graeci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii. Alterum acuto, oxytriphyllon cognominatum. Tertium ex omnibus minutissimum. hactenus Plinius. Trifolii acuti meminit quoque Scribonius Largus, qui ita scriptum reliquit. Trifolium acutum, quod oxytriphyllon appellant, nascitur in Sicilia plurimum. nam in Italiae regionibus nusquam eam vidi herbam, nisi in Lunae portu, cum in Britanian peterem cum Claudio Caesare. Est autem foliis, et specie communi trifolio similis, nisi quod pleniora sunt folia, et quasi lanuginem quandam super se