Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 417

137 - Anthemis ~ 138 - Parthenium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Anthemidis consideratio.] ANTHEMIS, quae et Chamaemelon ab odore mali Graecis dicta est, officinis, et vulgo corrupta voce Camomilla vocatur. Verum quanvis tres Anthemidis species florum colore tantum differentes, memoriae prodiderit Dioscorides, eamque caeteris praestare tradiderit, cui flores in medio aurei, per ambitum vero purpurei bubonii modo insunt; pharmacopolae tamen in Italia illam duntaxat sibi comparant, quae floribus constat intus aureis, foris foliis albicantibus circumseptis: quod haec caeteris frequentior, copiosiorque inter segetes in campis proveniat, oleatque suaviter. Quandoquidem caetera eius genera, a paucis sane cognita, in raris Italiae locis reperiuntur. Vidimus tamen nos utrasque pluries in Italia. [Anthemidis vires ex Gal.] Anthemidis meminit Galenus libro III. simplicium medicamentorum, sic scribens. Chamaemelum tenuitate qui quidem rosae persimile est, calore vero ad olei facultates magis accedens, animali tum familiares, tum temperatas. Quapropter lassitudinis, ut si quid aliud confert, doloresque sedat, mitigatque. Praeterea tensa remittit, et laxat, quaeque mediocriter dura sunt emollit, quaeque constipata rarefacit. Ad haec febres, quae citra visceris alicuius inflammationes infestant, discutit, ac dissolvit. ac praesertim quae ex humoribus biliosis, aut cutis densitate proveniunt. Qua de re et ab Aegyptiorum sapientibus soli consacratum est, febriumque omnium remedium putatur. Verum hac quidem in re a veritate aberrant: solas enim, quas dixi febres sanare potest, easque quae iam concoctae sunt. Iuvat tamen pulchre reliquas etiam omnes, quae melancholicae sunt, aut pituitosae, aut ex viscerum inflammatione prognatae. Nam et harum remedium chamaemelum vel strenuissimum est, ubi iam concoctis adhibetur: quapropter et hypocondriis, ut si quid aliud, gratum existit. Meminit etiamnum libro VI. eorundem simplicium medicamentorum, sic inquiens: Dictum quidem in tertio libro de hac herba copiosus est, diceturque nunc summatim, quod calefacit, et desiccat in primo ordine. Est et tenuium partium, ac proinde digerendi, rarefaciendi, et laxandi facultatem obtinet.

Cap. CXXXVIII
Παρθένιον – PARTHENIUM

PARTHENIUM, aliqui amaracon vocant, foliis est coriandri, tenuibus: flore per ambitu albo, intus melino, odore subviroso, sapore amaro. Siccatum, cum aceto mulso, aut sale potum, non secus atque epithymum, et bilem, et pituitam detrahit: suspiriosis prodest, et melancholicis. Herba sine flore a calculosis, et anhelatoribus magna utilitate bibitur. Valet decoctum ad insidendum in duritia vulvarum, et inflammationibus. Illinitur sacro igni, et collectionibus cum flore.

[Parthenii consideratio.] SERITUR Parthenium in Italia in hortis fere omnibus, neque modo in iis satum; sed in aliis quoque locis sponte provenit. Folio est coriandri, amaro sapore, odore gravi: floribus per ambitum albis, intus melinis. Hetrusci Matricariam, et ab amaro sapore, Amarellam vocant. Caeterum hallucinantur, mea quidem sententia, in Parthenii historia Brasavolus, et Fuchsius, viri alioqui doctissimi: quin et Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, quod concordes sibi persuaserint (ut superius in Artemisiae commentario, eorum errorem explodendo, diximus) Matricariam, sive Amarellam vulgo vocatam esse illud Artemisiae genus, quod secundo loco a Dioscoride repraesentatur: utpote qui non recte expenderint hanc esse legitimum

137 - Anthemis ~ 138 - Parthenium