Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 418
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Parthenium. Porro contendunt Brasavolus, et Fuchsius eam omnino plantam verum referre Parthenium, quam herbariorum vulgus Cotulam foetidam appellat. Sed quam isti clarissimi medici magno in errore versentur, iudicent ii, qui probe sciunt Cotulam foetidam folio esse foeniculi, aut anthemidis potius, quam coriandri: neque sapore usqueadeo amaro, ut in Parthenio requiritur. Sunt praeterea antiquorum nonnulli, qui Helxinem quoque Parthenium vocavere, illam scilicet, quae in parietibus nascitur detergendis vitreis vasis aptissima, ut Galenus ipse testatur lib. VI. simpl. med. et Plinius lib. XXII. cap. XVII. naturalis historiae. Nec desunt etiam, qui velint mas Parthenium appellare Athanasiam, quam et Tanacetum vocant seplasiarii. Quorum equidem sententiam magis probandam censerem, quam eorum, qui tertium Artemisiae genus Tanacetum esse contendunt. [Tanaceti medicinae.] Utuntur Tanaceto recentiores ad ventriculi, et alvi flatus discutiendos, item ad lumbricos ex ventre pellendos. Utuntur et ad frangendos renum calculos, et ad ciendam urinam. Sed id viris magis, quam mulieribus commendant: contra vero Matricariam dictam foeminis tantum exhibendam praecipiunt. Parthenii in simplicium medicamentorum censu Galenum meminisse non reperio.
Cap. CXXXIX
Βούφθαλμον
– BUPHTHALMUM
BUPHTHALMON, quidam cachlam vocant, caules emittit tenues, mollesque: folia foeniculi: luteum florem, anthemide maiorem, oculi similitudine, unde nomen traxit. Circa oppida nascitur, et in campestribus. Flores cum cerato triti, tumores, duritiasque discutiunt. Aiunt epotam post exitum a balneis, regio morbo correptis, colorem tractu temporis reddere.
[Buphthalmi consideratio.] NON parum profecto inter se variant de Buphthalmo recentiorum sententiae, ut herbam, quae ipsum legitime repraesentet, decernant, et ostendant. Nam aliqui putant, herbam quandam cubito altiorem, in pratis et agrorum marginibus nascentem, quae (ut equidem opinor) Bellis maior est, folio nonnihil in ambitu serrato: flore intus melino, extra vero candidissimis foliolis undique circundato, anthemide maiore, esse legitimum Buphthalmum. Alii vero, quibus adstipulatur Fuchsius, aliam ab hac herbam verum Buphthalmum esse contendunt, vulgaris anthemidis cognatam, quam officinae Cotulam non foetidam vocant. Sed cur horum sententias comprobem, sane non habeo, quippe quanvis Cotula non foetida dicta foliorum facie quadantenus Buphthalmum referat; flores tamen in medio melini, et in ambitu anthemidis modo candidi, Dioscoridis picturae non utique respondent. Quemadmodum et hinc perspicuum est alteram plantam, cuius primo loco meminimus, non esse Buphthalmum. Siquidem cum diligentissime scripserit Dioscorides vulgaris anthemidis, tum etiam parthenii flores intus aureo micare colore, per ambitum vero candido, dubitandum quidem non est, quin et eadem fuerit usus diligentia in describendo Buphthalmi flore, quem tamen luteum in universum facit, non autem in ambitu candidum, qualis in vulgari parthenio conspicitur. Cum itaque Buphthalmum luteo plane flore praeditum esse debeat, haud dubie errant, meo quidem iudicio, qui pro Buphthalmo praedictas, aut similes plantas accipiunt. Caeterum legitimum, ni fallor, Buphthalmum ad me attulit hoc anno Patavio Ioannes Odoricus Melchiorius Tridentinus, iuvenis spectatae in philosophia, ac medicina eruditionis, mihique perinde ac filius charissimus, quod in nullis prorsus notis a Dioscoridis descriptione dissidet, ut eius effigies, quam hic damus, abunde demonstrat. [Buphthalmi vires ex Gal.] Buphthalmi vires retulit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, iis verbis. Buphthalmum, inquit, sic appellatum est a floribus, qui figura quidem boum oculis videatur adsimiles, colore autem anthemidis floribus simillimi sunt, sed multo illis tum maiores, tum acriores. Proinde et vehementius discutiunt, adeo ut duritias sanent cerato misti. haec Galenus. Ubi, ne quid nobis obstet, animadvertendum est, quod Galenus, qui Buphthalmi flores anthemidis floribus simillimos reddit, de ea tantum anthemide intelligit, que luteos flores profert. [Bellidis historia, et vires.] Sed quoniam Buphthalmi flore disserenti mihi BELLIS sic a Plinio vocata occurrit, cuius etiam initio commentarii memini, non alienum esse duxi, hoc in loco eius historiam, et vires recensere. Bellis igitur in Italia trium est generum. Primum in hortis seritur: caetera in pratis, et campestribus nascuntur. Hortense herbula est foliis longiusculis, in cacumine subrotundis, solo procumbentibus, et in rotae modum radiantibus, crassiusculis, per ambitum minutim serratis: e quorum medio cauliculi prodeunt villosi, flexibilesque: in quorum cacuminibus anno fere toto flores emicant, centro tenus aurei, per ambitum vero foliolis duplicibus in purpuram rubentibus circundati, coronis texendis aptissimi. Alterum in pratis plerunque nascens, foliis, et cauliculis constat hortensi similibus, maiusculis tamen: sed flore intus melino, circum vero candido, anthemidis modo. Hoc, quod primo statim vere floreat, Hetrusci appellant vulgo Primo fiore, et Fiore di primavera. Tertium caeteris maius assurgit,