Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 436

7 - Clematis altera ~ 8 - Polemonia ~ 9 - Symphytum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

repraesentavit Dioscorides: tametsi Vitalba vocata florem album, et odoratum proferat, sitque alia huic similis, quae purpureum florem promit, facie tamen ab altero diversum [Flammulae historia, et vires.] Caeterum herba, quam quidam FLAMMULAM dicunt, foliis, floribus, ac semine nihil ab hac clematide differt, quemadmodum nec acerrimo gustu. Attamen neque sepibus circumvolvitur, neque arbores scandit, cum recticaulis assurgat. Plures autem haec ex se mittit caules bicubitales, subrubentes, et in his folia smilacis, quibus intolerabilis inest acrimonia, unde Flammulae sibi nomen ascivit. Ex hac ego saepius aquam elicui demisso vitreo organo in calentis aquae balneo, quae eadem, qua herba ipsa, pollebat acrimonia. Hanc compertum est efficacissimam esse in morbis frigidissimis. Flammula (ut Platearius est autor) excalfacit, siccatque ordine tertio. Sed quod imposita carnem non secus exulceret, ac ignis, calidam ordine quarto rectius crediderim. Sunt qui Flammulam quartanariis edendam praebeant magno (ut ferunt) iuvamento. Alii eius oleum commendant, ischiadicis, articulorum, iliumque doloribus, urinae angustiis, et renum calculis, in quibus morbis aut calidum illud inungunt, aut clysteribus infundunt. Id autem praeparant hoc modo. Flammulae folia tenuissime concisa rosaceum imponunt, quod vitreum vas exceperit, ac inde per aestatem insolant obturato vase. Datur etiam in cibis hisce morbis affectis, trium drachmarum pondere. [Clematidum vires ex Gal.] Sed ut iam ad Clematidum vires revertamur, ea de his subiiciam, quae Galenus libro VII. simplicium medicamentorum adnotata reliquit. Clematidis folia, inquit, acrem et adurentem sive causticam facultatem obtinent, adeo ut et lepras excorient. Fuerit itaque in quarti ordinis excalfacientium initio. Vocatur autem clematis et daphnoides, quod quidam myrsinoides, alii polygonoides appellitant. Caeterum id nec exulceratorium est, nec acre, sicut quod ante dictum est, imo profluviis, et dysenteriis cum vino potum prodest, dentiumque dolores mansum mitigat: tum uteri quoque doloribus in pesso admotum, usui est, tantum abest, ut perinde urat, ac ulceret, ceu illud superius. Sed summe nobis suspiciendus Pamphilus ille, sicuti in reliquis nugatur de iis, quae nunquam vidit, literis ea mandans, sic haec ambo in unum confudit. At Dioscorides utriusque in quarto meminit, et eius quae simpliciter vocatur Clematoides, idque in fine libri, et alterius, sed in principio. Quamobrem necesse non est, me etiam describere species ambas, sicut nec in aliis feci. haec Galenus de utraque Clematide. Ex quibus palam est exulcerantis Clematidis caput ab aliquo curioso ex huius quarti libri calce, ubi commode inter alvum deiicientia medicamenta, sibi locum adinvenerat, exemptum fuisse, et hic alteri Clematidi adiunctum ob eam, quam invicem habent nominis convenientiam.

Cap. VIII
Πολεμώνιον – POLEMONIA

POLEMONIA, alii philetaeriam, Cappadoces chiliodynamin appellant, ramis exilibus, utrinque pinnatis: foliis paulo quam rutae maioribus, ac longioribus, calaminthae, aut sanguinariae, proximis: quibus in summis velut corymbi dependent, nigro semine: radice cubitali, albicante, radiculae simili. nascitur in montosis, et asperis. Bibitur in vino radix contra serpentes, et dysenteriam: et ex aqua adversus urinae difficultatem, et coxendicum cruciatus. datur ex aceto drachmae pondere lienosis. Eadem scorpionis plagae alligatur. Tradunt eum, qui radicem gustaverit, a scorpione non feriri: eumque, si ictus sit, nihil molesti passurum. Dentium dolorem mansa mitigat.

[Polemoniae consider.] CREDO equidem me iam saepe vidisse Polemoniam in altioribus, et asperioribus vallis in Ananiae montibus, tenui, et quadrangulari caule, utrinque pinnato: foliis effigie nepetae: corymbis quadantenus dependentibus, nigro semine refertis: radice praelonga, albicante. Hinc itaque non facile adducor, ut credam, quemadmodum censet Brasavolus, eam esse Polemoniam, quam nostrum Hetruriae vulgus appellat Lavanese: alii vero Galegan, alii Rutam caprariam nominant. Quandoquidem haec omnibus fere notis foenum graecum refert, in cuius ramorum summitatibus cornicula dependent, in quibus semen recluditur subrubeum, non autem corymbi. Radix illi inest brevis. Nascitur laeto solo, et plerunque in scrobium marginibus, aliisque uliginosis locis: non autem in montibus asperis, ubi nasci Polemoniam tradidit Dioscorides. [Fuchsii opin.] Caeterum Fuchsius libro primo de compositione medicamentorum, eam Polemoniam putat esse, quam officinae Ben album vocant. Sed ab eo, pace viri eruditissimi, plane dissentio, quod hac ramulis non sit utrinque pinnatis: quod corymbos nullos proferat, sed siliquam, vel calycem ocimoidis modo: quod denique non solum in montibus, et asperis proveniat, sed ubique, praesertim in pratis. [Polemonii vires ex Gal.] De Polemonio disserens Galenus libro VIII. de simplicium medicamentorum facultatibus, sic inquit. Polemonium quidam philetaerium, quidam (velut Cappadoces) chiliodynamon: tenuium partium est, et desiccandi vim obtinet. Quamobrem quidam radicem eius cum vino ad ischiadicos, dysenteriam, lienemque induratum potui exhibent.

Cap. IX
Σύμφυτον – SYMPHYTUM

SYMPHYTON petraeon nascitur in petris, ramis tenuibus, parvis, origano similibus: capitulis, et + foliis thymi: lignosum totum, odoratum, gustu dulce, + salivam ciens: longa radice, subrufa, digitali crassitudine. Decoctum in aqua mulsa et potum, pulmonis vitia purgat: sanguinem reiicientibus, et renum malis ex aqua datur: ad dysenteriam, rubraque foeminarum profluvia in vino decoctum: ad convulsa vero rupta, ex aceto mulso bibitur. Quin et commanducatum sitim sedat, faucibus asperis subvenit, vulnera recentia, enterocelasque conglutinat, et illitu cohibet. Carnes autem cum Symphyto decoctae coalescunt. Est et alterum symphyton, quod aliqui

7 - Clematis altera ~ 8 - Polemonia ~ 9 - Symphytum