Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 439

10 - Holostium ~ 11 - Stoebe ~ 12 - Clymenum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et uteri profluviis: quin et vulnera glutinare tam scilicet exterius, quam interius illata, coeliacisque magno esse auxilio, et biliosis vomitionibus: cruentis item sputis, enterocelis, et omnibus in universum fracturis opem ferre, sed praecipue calvariae. Caetrum ut ad Holostium nostra redeat oratio, ingenue fateor nullam hactenus plantam se mihi obtuisse, quae magis Holestium referat, quam ea, quae Serpentina, ut diximus, a Goritiensibus vulgo vocatur. [Holestii vires ex Galeno.] Holestium (ut author est Galenus libro VII. simplicium medicamentorum) desiccandi vim habet cum adstrictione: quamobrem ipsum ad rupta potui exbibent.

Cap. XI
Στοιβή – STOEBE

STOEBE vulgaris est notitiae. Cuius semen, et folia stringunt. quapropter decoctum dysentericis infunditur: auribus quoque purulentis instillatur. Illita folia oculis ab ictu cruentis prosunt, et erumpentis sanguinis impetus cohibent.

[Stoebes consideratio.] STOEBEN Dioscoridis tempore omnibus vulgo cognitam fuisse, illud maximo argumento est, quod eam nullis prorsus notis repraesentaverit. Hinc certe nobis facessitur negotium, quo minus scire possimus quaenam sit illa inter tot plantas, cuius nomina, et facultates ignorantur. Plinius libro XXI. cap. XV. Stoeben inter aculeatas herbas retulit (id quod a Theophrasto libro VI. cap. IIII. de plantarum historia mutuatus est) sic inquiens. Quaedam sunt herbae, quae spinas in folio habent, et in caule, ut phleos, quod aliqui Stoeben appellavere. Idem libro XXII. cap. XI. Stoebe, inquit, quam aliqui phleon vocant, decocta in vino praecipue auribus purulentis medetur: item oculis ictu cruentatis: haemorrhoidi quoque, et dysenteriae infusa. haec Plinius. Ex quibus equidem verbis plane asserere ausim, Phleon, et Stoeben eandem plantam esse. Hanc in Orchomeno lacu nasci semine placentaceo, et molli, colore rubido, author est Theophrastus lib. IIII. cap. XI. de plantarum historia. [Matthaei Sylvatici error.] Hinc itaque Matthaei Sylvatici error manifeste deprehenditur, qui in suis pandectis Stoeben eam herbam interpretatur, quam vulgus Scabiosam nominat. cuius, quod sciam, nec Graeci, nec Mauritani meminerunt. Quanquam non desunt, qui Scabiosam esse contendant, quae ab Aetio vocatur Psora, quam tamen is nomine tantum expressit, nulla adiecta descriptione, ex qua aliquid certi constitui possit. Caeterum Scabiosam vocatam non esse Stoeben illud abunde ostendit, quod haec foliis constet laciniatis, subhirsutis: caulibus tenuibus, cubitali altitudine, atque etiam maiore: in quorum cacumine flores emicent in caeruleo albicantes: et in pratis, et campestribus proveniat. At Stoebe folia fert aculeata, et in lacubus, stagnis, paludibus, aliisque locis aquosis nascitur. Unde Aristophanes comicus recte in comoedia ranas inter se loquentes adducit, quae admodum laetabantur, quod totam consumpsissent diem inter cyperum, et phleum saltantes. [Scabiosae mentio, et vires.] Sed quoniam nusquam reperio veteres SCABIOSAE meminisse, ne a nobis quoque silentio praetermissa in posterum deperdatur, hic eius facultates explicabo. Pollet in primis haec adversus scabiem, unde illi nomen: in quem usum non modo eius decoctum quotidie potandum praecipiunt; sed et herbae ipsius succo, per se, aut in unguentis addito, scabiosa corpora illinunt. Prodest omnibus pectoris vitiis, et respirationi inservientibus organis: quippe quae et eorum inflammationes purulentas disiiciat, et omnia pectoris excrementa expurget. Anthracibus, sive carbunculis pestiferis utiliter illinitur: adeo ut illita hos lethales abscessus trium horarum spatio prorsus abolere existimetur. [Stoebes vires ex Gal.] Sed iam ad Stoebes vires redeamus, de quibus Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, disseruit his verbis. Stoebes fructus, et folia maximo sunt usui, adstringendi vim habentia mordacitatis expertem. Sed et desiccant evidenter in tertio fere ordine incipiente. Quamobrem decoctum eorum dysentericis iniicitur, et auribus pure fluentibus, tum vulnera magna conglutinat. Evidentius haec praestat cum vino atro austero: valenter enim desiccat omnes praeter naturam humiditates. Praeter folia viridia, si illinantur, vim habent erumpentis sanguinis supprimendi: denique et oculorum ex ictu suffusiones illita iuvant.

Cap. XII
Κλύμενον – CLYMENUM

CLYMENUM caulem fert fabae, quadratum: folia plantaginis: folliculis supra caulem sese inflexis, ut in polyporum cirris. Probatissimum est e montibus. E frutice toto cum radice succus exprimitur: qui ad sanguinis reiectiones, in potu efficax est: coeliacos, rubraque foeminarum profluvia, refrigerando infraenat: sanguinem naribus erumpentem supprimit. Trita folia, aut siliquae recentibus vulneribus impositae, ea ad cicatricem perducunt.

[Clymeni consideratio.] SI CAULES, item flores herbae, quae Saponaria vulgo vocatur, Clymeni delineationi responderent, quemadmodum folia illi quadrare videntur, quippe quae plantagini prorsus referant imaginem, cum Ruellio utique sentirem, fatererque Saponariam legitimum esse Clymenon. At certe neque caulis, quem rotundum profert, et per intervalla geniculatum, neque flores illi quicquam adstipulari deprehenduntur. Quamobrem quaenam herba Clymenum in Italia hodie referat, hactenus non satis compertum habeo. Hanc (ut Plinius memoriae prodidit lib. XXV. cap. VII.) invenit rex Clymenus, unde et nomen herbae. Quo in loco idem Plinius clymeno perperam illa omnia reddidit, quae Dioscorides periclymeno assignavit. Huius nusquam, quod invenerim, meminit Galenus, sicut nec post ipsum Paulus.

10 - Holostium ~ 11 - Stoebe ~ 12 - Clymenum