Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 440

13 - Periclymenum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XIII
Περικλύμενον – PERICLYMENUM

PERICLYMENON simplex fruticat, ex intervallis parva folia habens, ipsum amplectentia, subcandida, hederacea: inter folia surculi exeunt, in quibus baccae hederae similes: flos fabae, candidus, aliquantum rotundus, et quasi in folium procumbens: semen durum, et quod difficile evellatur: radice rotunda, crassa. Nascitur in arvis, ac sepibus, convolvens se adminiculis propter assidentibus. Semen eius postquam ematuruit collectum, et in umbra siccatum, si drachmae pondere detur in vino, quadragenis diebus, lienem absumit, lassitudinem discutit: sed urinam ciet, statim a sexto die cruentam. orthopnoeae, et singultui prodest: partum accelerat. Folia sunt eisdem viribus praedita: quae tricenis septenis diebus epota, sterilitatem facere produntur: perunctis ex oleo, febrium algores abigunt.

[Periclymeni consider.] SUNT qui Periclymenum perperam Caprifolium appellent: officinae Matrisylvam vocant: nos vero, quod propinquas vinciat plantas, vulgo appellamus Vincibosco. Caeterum id potentissimum nos ad credendum impellit, vulgatam Matrisylvam esse Periclymenon, quod non solum omnes huiusce aetatis rei herbariae peritissimos in hanc sententiam devenisse compererim; sed quod etiam ex notis, quas illi reddidit Dioscorides, ita esse cognoverim. Quandoquidem Matrisylva unico tantum caule fruticat, qui ex intervallis gemina tantum folia mittit, ipsum amplectentia, subcandida, hederaceaque. Flos ei fabae non dissimilis, candidus, cum adoleverit, in folium procumbens. Semen hederaceum, praedurum, et quod difficile evellitur, in surculis quibusdam connexum, qui inter folia erumpunt. Constat praeterea eius caulem, qui ab radice simplex assurgit, arbusculis, et fruticibus mire sese convoluere, ubi in sepibus, et frutetis nascitur, adeo ut saepe tam pertinaciter inhaereat, ligetque adminicula, ut in ea manifestum imprimat vestigium: unde a nobis merito Vinbosco dicitur. [Quorundam error.] Porro plane, mea quidem sententia, hallucinantur, qui Caprifolium, et Matrisylvam seu Periclymenum idem esse existimant: in quorum numero esse deprehenduntur Ruellius, et Fuchsius, alioqui viri doctissimi. In hunc autem lapsum hos fortasse deduxit Matthaeus Sylvaticus pandectarum author. Siquidem is suum Caprifolium Matrisylvam nominat, cum tamen, ut subinde legitur, nil aliud Sylvatico Caprifolium fuerit, quam Dioscoridi pyxacantha, seu lycium, non autem periclymenum, de quo seorsum sub titulo Matrisylvae Sylvaticus ipse disseruit. Quod forte non animadvertentes ii, Caprifolium, et Periclymenum idem esse putarunt. Caeterum Matrisylva in eorum unguentorum usum venit, quae ad capitis vulnera parantur. Nanque hac in re efficacissimum est medicamentum. quanvis e veteribus neminem hactenus invenerim, qui Periclymenon ea vi pollere, memoriae prodiderit. Hanc etiam herbam commendavit Ioannes de Vigo clarissimus chirurgicus, ad crurum ulcera, quod eam ad hoc (ut ipse inquit) utilem esse tradiderit Galenus libro VIII, simplicium medicamentorum. Veruntamen id non legitur in meo Galeno: nam loco citato Galenus de Periclymeno ita scriptum reliquit. [Periclymeni vires ex Gal.] Periclymeni tum fructus utilis est, tum folia, adeo vehementer incidentis, simul et excalfacientis facultatis, ut si plusculum bibantur, urinam sanguinolentam efficiant: principio quidem urinam tantum movent: porro foris cum oleo illita excalfaciunt. Iuvant et lienosos, et difficulter spirantes. Competens potionis mensura est, drachmae unius pondus cum vino. Porro desiccat quoque semen, Et quidam aiunt, si copiosius bibatur, sterilitatem omnino bibentibus afferre. Sed et sunt qui certum dierum numerum ad talem potionem praefiniunt, ut Dioscorides, qui septem et triginta eos tradi refert. Hic etiam urinam cruentam reddi a sexto die memorat.

13 - Periclymenum