Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 447

23 - Anchusa ~ 24 - Lycopsis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et vetera ulcera, ex oleo et cera efficax est: igni sacro cum polenta medetur: lepris, et vitiliginibus illinitur ex aceto: partus extrahit, vulvae indita. Eius decoctum renum vitiis, lieni, et bile suffusis datur: et si febris sit, ex aqua mulsa. Sistunt alvum folia in vino pota. Radice pigmentarii utuntur ad unguentorum spissamenta. Est et altera, quam aliqui alcibiadon, aut onochiles appellarunt. Haec a priore distat, quod minora habeat folia, sed simili modo aspera: ramulos exiles, in quibus flos purpureus in puniceum vergens conspicitur: radices habet rubras, praelongas, quae messibus sanguineum succum fundunt. in sabulosis nascitur. Vis ei, foliisque inest, quae contra virus cum reliquorum serpentium, tum maxime viperarum auxilietur, sive cibo, sive potu, sive alligatu: nam si quisquam mandens, in serpentis os inspuat, eum necabit. Est et alia huic haud dissimilis, semine puniceo, minore. Cuius semen manducatum, si in serpentis fauces inspuatur, eam interficiet. Radix acetabuli mensura cum hyssopo, et nasturtio pota, latas ventris tineas excutit.

[Anchusarum consider.] TRIA sunt Anchusae genera, quae hic as Dioscoride describuntur: quanquam Plinio libro XXII. cap. XX. quartum quoque genus additur, quod pseudanchusam ob id appellatam ait, quoniam primo aliarum generi quadantenus similis est, hirsutior tamen haec lanuginosior, et minus pinguis, foliis tenuioribus, et languidioribus. Sed hanc nusquam equidem vidi, cum tamen alias omnes locis compluribus in Italia invenisse me certo sciam. Anchusae omne genus in toto fere caule purpureos explicat flores a vulgari buglosso non longe dissimiles, quanvis Anchusis magis subrubentes, magis expansi spectentur. [Anchusarum vires ex Gal.] Galenus inter Anchusas Lycopsim quoque recenset libro VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Anchusae quadruplex species est. Quarum onoclea quidem radicem habet admodum refrigerantem, et desiccantem, tum adstringentem, et subamaram, tum quae sufficiat extenuandis, et extergendis humoribus biliosis, corporibusque condensandis. Caeterum folia habet imbecilliora quidem radice, adstringunt tamen et ipsa, et desiccant. Porro lycopsis cognominata refrigerat, et desiccat, magisque radix eius, quam onocleae adstringit. At onochelos calidior est, et magis medicata. nam plusculum habet et gustu ipso protinus acrimoniae. Hac vero etiam calidior est parva, quae et amarior, et magis etiam medicata est. Anchusae non omnes easdem vires obtinent. Nam onoclea quam vocant, radicem habet simul adstringentem, et subamaram, corporibus condensandis, et modice extenuandis idoneam: tum abstergendis quoque, et abluendis biliosis, et salsis succis. Dictum enim supra est, quod qualitas acerba mista amaritudini ea praestare queat. Sic sane regio morbo, et lienosis, et renum affectibus est utilis. Sed et refrigerare idonea est. et sane cum polenta illita iuvat erysipelata, et abstergit non modo epota, sed et foris imposita. Proinde vitiligines, et lepras sanat cum aceto. At radicis quidem haec opera sunt, et operum facultates, quas diximus. At folia ipsius herbae radice quidem sunt imbecilliora, non tamen aliena sunt a resiccatione, et adstrictione. Itaque etiam profluvium sanat pota cum vino. Et quae Lycopsis nominatur eodem modo erysipelatis congruit, et radicem habet quam onoclea magis adstringentem. At onochili, et alcibiadi cognominatae vis magis est medicata. Nam et gustu protinus maiorem habet acrimoniam, et eos qui a viperis morsi sunt, admodum iuvat tum illita, tum suspensa, tum esa. Reliqua vero, nempe quarta, quae parva est, et fere nomine caret ex illis sola, alcibiadio quidem persimilis est, verum et amarior, et magis medicaminosa: ac proinde ad latos lumbricos idonea, oxybaphi mensura cum hyssopo, et nasturtio epota.

Cap. XXIIII
Λύκοψις – LYCOPSIS

LYCOPSIS. quae anchusa a nonnullis vocatur, foliis est lactucae, longioribus, asperioribus, latioribusque, crassis, ad radicis caput recidentibus: caule longo, recto, scabro, hirsutis adnatis, multis, cubitalibus: flore in iis parvo, purpurascente: radice rubra, et astringente. nascitur in campestribus. Cum oleo radix illita, vulneribus medetur: et cum farina hordeacea, ignibus sacris: sudores peruncta movet, adiecto oleo.

[Lycopsis consideratio.] EGO quoque una cum Ruellio, et Fuchsio viris doctissimis, crederem Lycopsin eam esse plantam, quam officinae legitimi Cynoglossi vice passim usurpant, vocantque Cynoglossam; si tamen haec radice rubra, non autem candida niteretur:

23 - Anchusa ~ 24 - Lycopsis