Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 448
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
si foliis viresceret asperis, non autem laevibus, ad terram recidentibus, non sursum spectantibus: si caule assurgeret scabro, non molli: si denique Plinius huic sententiae non prorsus refragaretur. Porro cum Plinium videam libro XXVIII. cap. XI. de Lycopsi seorsum tractasse, et similiter de hoc Cynoglossi genere privatim scripsisse libro XXV. cap. VIII. cogor omnino, ut ingenue dicam, ab illis dissentire. Potius enim adducor, ut credam, Lycopsin herbam esse anchusae non absimilem: quam ideo non temere Galenus, et Aetius eum secutus in anchusarum genere retulerunt, ut superiori commentatione diximus. Lycopsin, quam ego legitimam esse existimo, vidi saepius in campestribus, sitientibus, aridisque locis enatam, anchusae adeo similem, ut vix ab ea discerni possit. Caeterum quoniam in huius libri quarti progressu, Deo iuvante, nobis de Cynoglosso disserendum est suo proprio capite; idcirco disputatio quodnam verum sit Cynoglossum, et nunquid illud esse possit, quo officinae vulgo utuntur, in illud tempus commodius differetur. Lycopsis, ut Plinius est author loco citato, foliis est longioribus, quam lactuca, crassioribusque: caule longo, hirsutis adnatis, multis, cubitalibus: flore parvo, purpureo. nascitur in campestribus.
Cap. XXV
Ἔχιον
– ECHIUM
Echion folia habet praelonga, aspera, aliquando tenui, anchusae proxima, minora tamen, subrubra, et pinguia, spinulis tenuibus horridula: cauliculos exiles, numerosos: minutaque utroque latere folia, expansa, pinnataque, nigra, in summo caule proportione minora: flores secundum folia purpureos, in quibus semina capiti viperarum similia insunt: radix nigricant, digito tenuior. Quae non percussus modo a serpentibus ex vino prodest; sed eos qui antea biberint, feriri non patitur. Folia, et semen idem praestant munus. Lumborum dolores sedat: in vino, aut sorbitione sumpta, lac extrahit.
[Echii consideratio.] ECHION a viperis omnino nomen adinvenit (vipera enim Graece [GR] dicitur) vel quod semen proferat capitibus viperinis simile, vel quod viperarum morsibus praestantissimum sit medicamentum. Hanc herbam ab Alcibio quodam fuisse inventam autor est Nicander in theriacis, et proinde a posteris cognomine Alcibiacum appellatum. Is enim dum secus aream dormiret, a vipera in extremo inguine ictus est. excitatusque a somno ex hac herba succum commanducando palato et dentibus expressit, hausitque in corpus. Mansae vero herbae reliquum vulneri superimposuit contra dolorem, quo medicamento liber evasit. Unde postea Echio nomen inditum est Alcibion ab eo, qui primus ostenderat, quantum viribus polleret contra viperarum ictus. Numenius scriptor gravissimus duo Echii genera inveniri scriptum reliquit. quorum alterum Ocimoides appellari inquit, quod folia ocimo similis habeat: alterum vero, quod folio est spinis horrido, privatim Echion nominari. Id sane quod in theriacis ante ipsum scripserat Nicander. Quibus videtur etiam Dioscorides adstipulari, quippe qui Echio statim subiecerit ocimastrum. His quoque subscribit Plinius libro XXV. cap. IX. sic inquiens. Echios duum est generum: altera foliis coronata, pulegio similis: altera lanugine distinguitur spinosa, cui et capitula viperae similia sunt . [Plinii lapsus.] Sed tamen ignorasse Plinium Alcibion, et Echium idem esse, satis manifestum est: siquidem is libro XXVII. cap. V. Alcibios, inquit, qualis esset herba, apud authores non comperi. Ex cuius verbis illud facile colligi potest, quo scilicet Plinius non satis accurate Nicandrum legerit. Caeterum non parva admiratio eum capiet, qui in Echio diligenter opus prudentissimae naturae perspexerit, nempe quod ipsum genuit viperinis capitulis, ut ita apud homines, quorum potissimum curam gerit, testatum relinqueret, eam herbam praestantissimam esse ad huiuscemodi lethalium ferarum morsus. Echium, quod ubique fere proveniat, aridis praesertim locis, saepe in Hetruria, in agro Tridentino, et Goritiensi vidimus, semenque eius viperinum decerpsimus ad antidota. Herba est anchusae, quae secundo loco Dioscoridi redditur, non absimilis. Vocant quidam sylvestre Buglossum. Flores profert haec in rubeum purpurascentes inter minuta folia a medio caule ad summum. e quibus semen prodit nigrum, hirsutis, spinosisque involucris inclusum, viperarum capitibus simile. Non invenio Galenum ullam Echii mentionem fecisse in libris, quos de simplicium medicamentorum facultatibus edidit. [Echii vires ex Paulo.] Paulus tamen eius vires describit Dioscoridem secutus libro VII. ubi haec refert. Echion, alii doriada, nonnulli alcibiadion vocant. Spinosa herba est, quae non modo a serpente commorsis cum vino pota auxiliatur; sed praesumentes quoque ex ictu nihil molestum pati sinit.