Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 450
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sic inquit. Echini herbae semen acerbus est: ac proinde repellentis, et exiccatoriae facultatis. Utuntur eo ad oculorum, et narium fluxiones.
Cap. XXVIII
Ἄγρωστις
– GRAMEN
GRAMEN, geniculatis serpit ramulis, a quibus radices spargit dulces, articulis praecinctas: folia acuminata, dura, et ut arundinis parvae lata, eaque iumenta, et boves pascunt. Trita radix illitu vulnera conglutinat. Decoctum eius in potu, torminibus medetur, et urinae difficultatibus: calculosa etiam vesicae excrementa comminuit. Est et arundinaceum gramen, priore multo maius, quod iumenta necare traditur, praesertim in Babylone, idque iuxta vias nascitur. Quod in Parnaso monte gignitur, densius fruticat: foliis hederaceis: flore odorato, candido: semine parvo, non inutili: radicibus quinis, aut senis, digitali crassitudine, candidis, mollibus, et admodum dulcibus. Succus si in vino cum melle pari, et myrrhae dimidio decoquatur, adiicianturque piperis, et thuris tertiae portiones, probatissimus erit oculorum medicamentum: id in aerea pyxide reconditur. Decoctum radicis idem, quod herba, praestat. Semen vehementius urinas impellit: alvum, vomitionesque sistit. Natum in Cilicia gramen, quod incolae Cinnam appellant, boves inflammat, si eo virenti saepe pascantur.
[Graminis historia ex Pli.] PLURA, ac varia sunt Graminis genera: siquidem praeter haec tria, quorum meminit Dioscorides, alia quoque tria aculeati generis Plinio redduntur lib. XXIIII. cap. XIX. naturalis historiae, his verbis. Gramen ipsum, inquit, est inter herbas vulgatissimum: geniculatis serpit internodiis, crebroque ab iis, et ex cacumine novas radices spargit. Folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigiantur. In Parnaso tantum hederacea specie densius, quam usquam fruticante: flore odorato, candidoque. Iumentis herba non alia gratior, sive viridis, sive in foeno siccata. Tunditur aspersa aqua. Succum quoque eius in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem: dulcis enim hic est. In vicem eius in reliqua parte terrarum succedit decoctum ad vulnera conglutinanda. Quod et ipsa herba tusa praestat illita, tueturque, et ab inflammationibus placat. Decocto adiicitur vinum, ac mel ab aliquibus, et thuris, et piperis, myrrhaeque tertia portiones. Rursusque coquitur in aereo vase, ad dentium dolores, et epiphoras. Radix decocta in vino torminibus medetur, et urinae difficultatibus, ulceribus vesicae: calculos frangit. Semen vehementius urinam impellit: alvum, vomitionesque sistit. privatim autem draconum morsibus auxiliatur. Quod e graminum genere septem internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. Sunt qui et aculeatum gramen vocant trium generum, cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, dactylon vocant. Hos convolutos naribus inserunt, extrabuntque sanguinis ciendi gratia. Altero, quod est aizoo simile, ad paronychia, et pterygia unguium, et cum caro unguibus excreverint, utuntur cum axungia. Tertium genus, quod tenuius est, nascitur in parietibus, et tegulis. Huic caustica vis est. Sistit ulcera, quae serpunt. Gramen capiti circundatum, sanguinis e naribus fluxiones sistit. haec Plinius de graminibus. Caeterum hinc omnibus plane perspicuum esse puto, Gramen, quod in Babylone, quodque in Parnaso monte provenit, non gigni in Italia: quanquam illud primum, ac vulgatum genus nobis passim frequentissimum nascatur. Neque illud quoque omnibus non cognitum et vulgare est, cui in cacumine caulium quini sunt aculei, veluti digiti, quos pueri naribus inserunt extrabuntque, ut sanguinem eliciant. Hanc herbam Hetrusci ab effectu vulgo appellant Sanguinella, alii Capriola. De qua latius in Coronopo diximus, ubi Leoniceni, et Ruellii sententiam reprobavimus, qui hanc et Coronopum Dioscoridis unam et eandem herbam esse asseruerunt. Verum de Coronopo separatim disseruit Plinius libro XVII. capite III. suae naturalis historiae. [Graminis vires ex Gal.] Sed iam Graminibus suas reddamus vires ex Galeno, qui de iis agens libro VI. simplicium medicamentorum, ita scriptum reliquit. Graminis radix mediocriter frigida est, et sicca, mordacitatem quandam exiguam, et partium tenuitatem obtinens. At herba ipsa primo quidem excessu refrigerat, in humiditate vero, et siccitate moderata. Porro semen alibi quidem imbecillum est, in Parnaso vero desiccatorium, et tenuium partium, et subacerbum. Gramen esculentam habet radicem, ubi mollis fuerit, dulcem quidem instar aquae, sed acre quiddam exiguum, et subacerbum obtinentem. Haec herba plane aquea gustantibus est. Ex quibus apertum est, radicem modice esse tum frigidam, tum siccam: ac proinde cruenta ulcera glutinare. At ipsa herba illita, non vehementer refrigerat, in medio constituta humiditatis et siccitatis. Porro mordacitas et tenuitas, quae radici inest, exigua