Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 451

28 - Gramen ~ 29 - Sideritis ~ 30 - Sideritis altera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

est quidem, sed interdum tamen lapides frangere assolet, si quis eam decoctam ebibat. At semen alterius quidem imbecillum est, eius vero quae in Parnaso nascitur, urinam ciet: et fluxus ventris, et stomachi resiccat: vis enim eius est exiccatoria, tenuium partium, et subacerba.

Cap. XXIX
Σιδηρῖτις – SIDERITIS

SIDERITIN aliqui heracleam vocant. folia habet marrubii, sed longiora, satis ad frondem quercus, aut salviae accedentia, minora tamen, et aspera: caules edit quadratos, dodrantem altos, aut etiam maiores, non iniucundi gustus, aliquantumque substringentis: in quibus per interstitia orbiculatae vertebrae, ut in marrubio spectantur: et semen in eis nigrum. nascitur in petrosis. Illita folia, suapte vi vulnera sine inflammationis periculo iungunt.

Cap. XXX
Σιδηρῖτις ἑτέρα – SIDERITIS ALTERA

ALTERA Sideritis binum cubitorum ramulis, exilibus: folio filicis, numeroso, utrinque per oras diviso, pediculo longo, prodeuntibus e summo alarum sinu surculis, longis, tenuibus: capitulo in cacumine orbiculato, aspero: in quo semen continetur, quam betae rotundius aliquanto, ac durius. Huius vis, foliorumque ad vulnera, praecipua est.

28 - Gramen ~ 29 - Sideritis ~ 30 - Sideritis altera