Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 452

31 - Sideritis tertia ~ 32 - Achillea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXXI
Σιδηρῖτις τρίτη – SIDERITIS TERTIA

SIDERITIN aliam esse tradunt, quam Cratevas heracleam vocat, in maceriis, et vineis nascentem: foliis, ab una radice multis, coriandro similibus, circa coliculos dodrantales, laeves, teneros, subcandidos, atque subrubicundos: flore puniceo, parvo, gustanti amaro, et lento. Huius ea vis est, ut quanvis recenti vulneri imposita, sanguinem supprimat.

 [Sideritis consideratio.] TRIA Sideritidis genera praeter Achilleam, de qua sequenti capite dicetur, hic a Dioscoride repraesentari constat. Quorum etsi illam, quae secundo loco describitur, antea in nostris Italicis commentariis me nunquam invenisse, ac vidisse tradiderim; eam tamen hoc anno Pisis ad me misit Lucas Ghinus Forocorneliensis vir rei medicae peritissimus. Reliqua vero genera iandiu novisse nos putamus, quod ea omnibus notis suam quaeque historiam sequi deprehenderimus. Caeterum nemini mirum sit, quod tam varia effigie primae Sideritidis folia reddiderit Dioscorides, ut qui ea modo marrubii, modo quercus, modo salviae figura depingat. Quippe eorum longitudo salviae accepta referatur oportet: scabrities deinde superficietenus, ac subalbidus color tum eidem salviae, tum marrubio: quercui postremo, quae in ambitu est divisura. [Fuchsii erratum.] Sed ea mihi quidem nihil prorsus primae Sideriti adstipulari videtur, cuius imaginem expressit Fuchsius in suo insigni de stirpium historia commentario. Siquidem perspicuum est, quod eius pictura non solum non prae se fert folia, et caules, quae Sideritim veram referant; sed etiam flores eius spicati in cacumine, non in caulibus inter folia marrubii modo, plane verae Sideriti refragari conspiciuntur. [Ruellii opin. reprobata.] Ruellius porro Sideritim hanc nonnullis herbam Iudaicam appellari tradit. Verum si is Iudaicam illam intelligit, cuius libro II. meminit Avicenna, nullo modo erroris culpa vacare potest. Nam Avicennae Iudaica herba nil sane aliud designat, quam ervum.[Virgae aureae facies, et vires.] Sunt tamen aliqui, qui herbam Iudaicam, itemque Paganam eam nominant, quae herbariis, et medicis quibusdam VIRGA aurea dicitur, caule rubente, bicubitali, laevi: foliis olivae latioribus, circum minutissime serratis, in superficie laevibus: floribus in summitate caulium spicatis, colore aureo, non tamen anthemidis modo rotundis, radiatisque, ut eam minus recte depingit Fuchsius. flores ii, ubi maturuerint, in pappos abeunt. Hanc chirurgici in Germania, aliis quibusdam additis, iis feliciter potandam exhibent, quibus intrinsecus inflicta sint vulnera, et ad fistulas, Quinetiam eam in unguenta, quae ad id conficiuntur, utiliter addunt. nam, ut ipsi referunt, glutinandis vulneribus tam intro in corpus sumpta, quam exterius illita, efficax admodum est medicamentum. Extulit hanc Arnaldus inter recentiores clarissimus author, ad urinam ciendam, comminuendosque calculos. quod tamen apud alium scriptorem hactenus mihi non licuit reperire. Pota haec alvi fluxiones cohibet: id quod etiam praestat clysteribus infusa. Eius decocto sanantur oris ulcera, firmanturque dentes, Idem gargarizatu anginam, et columellae inflammationem arcet, et faucium morbi medetur. Veruntamen haec, ut ad institutum nostrum redeamus, non erit Sideritis primi generis, ut fortasse Ruellius existimavit. [Sideritidis vires ex Gal.] Sideritidis vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Sideritis habet quidem etiam abstergendi quandam facultatem: sed plurima eius pars humida est, et mediocriter frigida: paucula vero inest adstrictio. quare phlegmonem sedat, et glutinat. Haec Galenus, de una tantum Sideritide scribens. Sed cuius ex tribus meminerit, non facile est decernere.

Cap. XXXII
Ἀχίλλειος – ACHILLEA

ACHILLEA, quibusdam Achillea sideritis, dodrantales, aut maiores gerit scapos, fusorum effigie, minutulis foliis circundatos, ex obliquo crebras incisuras habentibus, coriandri similitudine, subfulvo colore, lentis, odore multo, non insuavi, verum medicato: umbella in cacumine rotunda: floribus candidis, purpureis, et aurum aemulantibus. provenit laeto solo. Trita coma sanguinolenta glutinat, et ab inflammationum periculo tuetur: erumpentem sanguinem inhibet, et cruenta vulvae profluvia in vellere. Decocto quoque insident foeminae fluxione vulvae laborantes. ad dysenteriam bibitur.

[Achilleae consideratio.] QUI vulgaris usus Millefolium Achilleam esse existimant, haud dubie, mea quidem sententia, decipiuntur. Siquidem id (ut infra latius dicemus de Stratiote millefolio disserentes) folia non

31 - Sideritis tertia ~ 32 - Achillea