Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 484

76 - Apocynum ~ 77 - Nerium seu Rhododendrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Apocyni consideratio.] APOCYNON, quod et Brassicam caninam appellant, etsi iandiu mihi quidem incognita fuerit, adeo ut inter alias incompertas stirpes in amplissimo naturae viridario posteris reliquerim explorandam; hoc tamen anno e Pisis medicus eruditione, et in re herbaria clarus, Lucas Ghinus Forocorneliensis duas ad me misit plantas, quarum una per omnia Dioscoridis Apocynon repraesentat. Scribit enim vir ille, duas a quodam nobili amico siliquas dono accepisse e Syria allatas, quarum alteri inscriptum erat Periploca repens, alteri vero Periploca non repens, fortasse quod ita Syri eas plantas nominent. Subdit praeterea has siliquas rhododendri siliquis admodum fuisse similes: inter quas tamen haec erat differentia, quod repentis Periplocae siliqua ea sane longitudine constabat, qua et rhododendri, gracilior tamen erat: alterius vero brevior. E longiori sata plantam provenisse ait, quae non modo humi repit; sed et arbores quantumvis proceras scandit: e brevior vero aliam, quae notis omnibus Apocynon refert. Utraque porro non minus lacte turget, ut scribit, quam tithymali omne genus: verum id repenti omnino album inesse: non repenti vero subcroceum. Hinc itaque fit, ut huic viro plane subscribam, et alteram, cui omnes prorsus notae adamussim adstipulari videntur, Apocynon esse certo credam. Neque hanc facile mutabo sententiam, nisi aliam plantam proferri videro, quae clarioribus notis, quam haec, cuius picturam exhibemus, Apocyni faciem exprimat. [Apocyni vires ex Gal.] Apocyni vires memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Apocynum, aut Cynocrambe. Vocant autem quidam eam Cynomorum, quandoquidem canes celerrime interimit, sicut Lycoctonon lupos. Est autem hominibus venenum, herba multum graviter olens: proinde omnino calida est non instrenue, non tamen proportione desiccat. Itaque illita admodum digerentis est facultatis.

Cap. LXXVII
Νήριον ἤ Ῥοδόδενδρον – NERIUM SEU RHODODENDRUM

NERION aliqui rhododaphnen, alii rhododendron vocant. frutex est vulgaris notitiae, longioribus quam amygdala foliis, crassioribusque: flore in rosam conformato: fructu amygdalae simili, corniculato, qui patefactus quandam lanosam naturam ostendit, spinarum pappos repraesentantem: radice longa, acuta, lignosa, gustanti salsa. nascitur in amoenis, maritimis, et secus amnes. Flores, et folia mulis, canibus, asinis, et quadrupedum plurimis venena sunt: hominibus vero contra serpentium morsus praesidia, e vino pota, eo magis ruta addita. Imbecillae etiam animantes, ut pecus, et caprae, si aquam bibant, in qua folia ea maduerint, moriuntur.

[Nerii consideratio.] NERIUM, quod flores rosarum effigie proferat, laurinisque foliis constet, Graecorum quidam Rhododendron. alii Rhododaphnen appellant. Italis Oleandro vulgo dicitur. Vidimus nos hoc primum ad Benaci ripas, et in Argentario promontorio in maritimis nostris. Planta est lauri facie, spectabilis, et visu non iniucunda, praesertim cum roseis emicat floribus. Horum similitudine deceptus quondam fuit Lucius Apuleius sub asini metamorphosi, dum rosas quaereret, quarum pastu in pristinam formam restituendus erat. Nam cum procul vidisset Nerium suis floribus refertum, ratus eos esse veras rosas, eo aperto ore accurrit tanta aviditate, ut parum defuerit, quin eas primo occursu imprudens devorarit. Verum is, ut qui in plantarum historia, et viribus earum indagandis diligentissimus author extitit, non immemor Nerii flores depastos asinis venenum praesentaneum esse, ita deceptus labra submovit, demissisque ad terram auribus abiit. [Nerii vires ex Galeno.] Nerii vires descripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Nerium, aut Rhododaphne notus omnibus est frutex. Foris quidem corporis illitus, discutiendi vim obtinet. Intro autem in corpus assumptus, perniciosus, ac venenosus non tantum hominibus est; sed plerisque etiam pecudibus. haec Galenus. [Conciliatio Dioscoridis cum Gal.] Quae maxime repugnant Dioscoridis, et Plinii placitis: quippe qui Nerium potum commendaverint hominibus contra serpentium venenosorum morsus. Nisi dicere velimus, quod Nerium sumptum secundum Galenum sit hominibus non demorsis perniciosum: secundum vero Dioscoridem idem iis remedio sit, quos serpentes momorderint. Idque ea ratione fiat, qua et cantharides (ut inquit Avicenna) a cane rabido demorsis medentur, et euphorbium a scorpionibus ictis, et alia denique lethalia medicamenta aliis item venenis adversantur, ut inferius libro sexto latius dicetur. Siquidem mihi non videtur verisimile, quod praeter rationem id prodiderit Dioscorides in simplicium materia omnium facile princeps.

76 - Apocynum ~ 77 - Nerium seu Rhododendrum