Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 485

78 - Fungi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXVIII
Μυκήτες – FUNGI

FUNGORUM differentia duplex: aut enim manduntur, aut perniciales sunt. Multis de causis venenosi gignuntur, ubi videlicet clavus ferreus, in quo sit rubigo, aut panni marcor adfuerit: aut si iuxta serpentis cavernam, arboresve, quae privatim pariunt noxios fructus, erumpant. Continent qui tales sunt, nescio quod strigmentum, concretamque pituitam, terraque eruti, quam celerrime computrescunt, atque marcore vitiantur. Sed qui veneno imbuti non sunt, suavem in iuribus gratiam habent: largius tamen sumpti nocent, et aegrius concocti strangulant, aut choleram morbum citant. Remedio est nitri potus, aut lixivium cum acida muria, aut fervefactae satureiae, aut origani iusculum: debellantur etiam gallinacei fimi potu ex aceto, aut eiusdem delinctu cum melle multo. Corpus alunt, sed aegre dissolvuntur, cum magna ex parte integri ipsi cum recrementis alvi deiiciantur.

[Fungorum genera, et consideratio.] TAMETSI duo tantum Fungorum genera hic videatur recensere Dioscorides, ad fungos duntaxat innoxios, et perniciales respiciens; tamen, ut omnibus palam est, plura ac diversa eorum, quae in cibis expetuntur, discrimina notantur. Horum inter omnes Italiae regiones feracissima est Hetruria, ubi illi Fungi caeteros antecellunt, qui vulgo dicuntur Prignoli: ii siquidem singulis anni primis Aprilis imbribus erumpunt, neque solum odorem eximium spirant, gustuque gratissimi sunt; sed etiam omnino innocui habentur. Secundum vero locum apud nostros Hetruscos tenent ii, qui vulgo Porcini hoc est, suilli nuncupantur: quippe qui prius elixi, ac demum farina circumliti, et oleo vel butyro frixi, magnam cum palato ineant gratiam. Verum hi non adeo tuti sunt, quod in suo genere perniciosi plures, quam in aliis reperiantur. Caeterum periculosi ac malefici a peritis, et oculatis viris facile dignoscuntur, cum a terra et cortice purgantur, incidunturque decoquendi. Nam cultello dissecti illico (ut Plinius inquit) dilutus eis advenit rubor, rancidus subinde aspectus, lividus intus color, rimosa stria, pallidum per ambitum labrum: postremo accedit nigredo, et ita protinus computrescunt. Quamobrem recte scribit Avicenna libro IIII. fen. VI. eos nocentiores esse, qui nigri, vel virides, vel nigro purpurascentes visuntur. Proinde amens quidem, et plane stupidus, et stipes fuerit is, qui tam repentinas mutationes viderit, et non cognoverit his notis eorum virus patefieri. Sed accidit plerunque, ut illos potissimum Fungi interimant, aut saltem in magnum discrimen adducant, qui eos super ferrea craticula, aut prunis, calentibusque cineribus assatos devorant. Hoc enim modo decocti, cum in taleolis non secentur, non tam facile cognosci possunt, ut ii qui dissecti parantur. Ad haec non semper officiunt Fungi, quod per se lethiferi sint, sed quod copiosius, quam par sit, ingerantur. Quandoquidem cum lenti admodum, crassissimique succi existant, arteriarum oscula usqueadeo obstruunt, ut conclusis intus spiritibus suffocent. Quod cum probe norint agrestes in Hetruria mulieres, rarissime fungos mandunt, nisi allio, et pipere adiectis. Asservantur fungi muria, praesertim qui vulgo Porcini dicuntur: nanque hoc modo parati innocentiores redduntur amisso lentore. [Fungorum alia genera.] Praeter haec multa alia fungorum genera apud nos inveniuntur, ut ii qui nobis vulgo appellantur Prataiuoli, Turini, Boleti, Orcelle, Cardarelle, Manine, Ordinali, Parigiole, Vescie di lupo, et complura alia, quae, cum nihil vel parum ad rem faciant, silentio involvenda duximus. Caeterum Fungi non tantum humi proveniunt, sed et in arborum caucidibus, qui omni fere periculo vacant (dummodo non sint arbores noxiae) quod e cortice prosiliant, cui nec ferrum, nec tabefactus pannus, nec serpentis cadaver subesse potest. Ex hoc genere quidam, praeter agaricum, laricibus innascuntur in Ananiensibus montibus triginta librarum pondere, aureo colore, per ambitum dissecti, in cibis gratissimi, nullo amarore praediti, licet agaricus ab eadem arbore productus sit amarissimus. Hic certe mirari subit, quod tanta hominibus incesserit gulae libido, luxus, et incontinentia, ut adeo inconsulto, avideque fungis vescantur, in quibus saepius immatura mors delitescit. Tanta hodie intercessit gratia Fungis cum mensis in Italia, ubi eorum frequentissimus est usus, ut Neapoli inventi sint lapides, qui defossi, et in cellis vinariis translati, terra aliquantulum operti, et subinde tepida aqua inspersi, intra quadriduum fungos non ingratos procreant. Hos et Romae, et Neapoli vidimus, ubi magna servantur {diligentin} <diligentia>, nempe

78 - Fungi