Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 487
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. LXXX
Ἐφήμερον
–
EPHEMERUM
EPHEMERON, aliqui sylvestrem irin appellant. Folia habet lilii, sed tenuiora: caulem parem: florem candidum, amarum: semen molle: radicem unam, digitali crassitudine, longam, adstringentem, odoratam. nascitur in sylvis, et opacis. Huius radix dentibus praecipua, si decocto colluantur. Folia in vino cocta, discutiunt tumores, et tubercula, quae nihil adhuc humidi contraxerunt.
[Colchici, et Ephemeri consideratio.] EPHEMERI duo genera constutuisse videtur Dioscorides. unum, quod Colchicon, et agrestem bulbum: alterum, quod Irin sylvestrem cognominant. Quod primo loco describitur, usqueadeo perniciosum affirmant, ut uno die sumptum interficiat: unde illi Ephemeri nomen. Ea autem ratione illud se depinxisse tradit Dioscorides, ne ab aliquo imprudenter bulbi vice devoretur: mirum enim, inquit, quantum saporis voluptate imperitos alliciat. [Mauritanorum et sequacium error.] Verum cum hoc divinum Dioscoridis institutum non animadverterint, vel forte neglexerint Mauritani, et eos secuti medici superioris nostrae aetatis, non modo seipsos, et sequaces misere deceperunt. Siquidem Colchicum ephemerum deleterium medicamentum, si eius notae diligentissime expendantur, nil aliud, meo quidem iudicio, repraesentare deprehendentur, quam candidum illum bulbum, quem vulgo officinae Mauritanos secutae falso Hermodactylum appellant. Sed quantum detestandus sit error is, et abolenda prava, ac perniciosa haec consuetudo, quantumve discriminis, et incommodi nostris corporibus hinc immineat, aestimabunt ii, qui recte diligenterque ea perpenderint, quae non solum Dioscorides, et Galenus; sed et Paulus, et Nicander, et Plinius de Colchico ephemero posteritatis memoriae prodiderunt. quippe qui affirmaverint, id devoratum eadem die homines interimere. Quem effectum etsi hac tempestate ab hoc manifeste praestari non constet experimento in his, qui ipsum in medicamentis assumunt; id tamen non alia de causa fieri putaverim, quam quod fortasse in Italia, ut in Colchide, mortiferum non proveniat: aut quod ea, quae sumitur quantitas, exigua sit, neque ad perdendum sufficiens. Sed non propterea dubitandum est, quin hoc sumentibus gravia et periculosa incommoda inferre valeat. [Serapionis lapsus.] Erroris occasionem dedisse videtur Serapio, utpote qui confuse uno tantum capite de utroque Ephemero, et de Hermodactylo scripserit, nomine duntaxat Hermodactyli omnibus inscripto, immemor, vel potius ignarus, apud Graecos, a quibus tamen quicquid fere boni habet, mutuatus est, eas plantas inter se maxime differre. Quod autem in hoc deceptus Serapio has herbas turpiter confuderit, fidem manifestam facit Paulus Aegineta, qui libro VII. de Ephemeris, et de Hermodactylo separatim tanquam de diversis disseruit: et primum de Hermodactylo, sic inquiens. Hermodactyli radix et per se, et ipsius decoctum vim habet purgandi: privatim arthriticis tunc, cum humores defluunt, exhibetur. verum stomacho nimis quam adversatur. Mox paulo inferius, sex tantum interiectis capitibus, de Ephemeris ita scribit. Ephemeron non venenum illud, sed quod Iris sylvatica nominatur, mistae potestatis est, et repellentis, et discutientis per halitum. hactenus Paulus. Ex quibus sane palam fit, non modo Hermodactylum cum Colchico nullam habere cognationem; sed etiam hac in re plane hallucinatum fuisse Serapionem, quem secuti caeteri Mauritani, qui post ipsum libros conscripserunt, atque etiam ex nostris plerique, qui superiore aetate claruerunt, ut caeci caecos sequentes omnes in hanc erroris foveam inciderunt, et posteros hucusque in hunc pessimum et detestandum usum pertraxerunt. Iam itaque resipiscant tum medici, tum seplasiarii, qui Colchicum suis medicamentis, et catapotiis inserunt, et ipsum iam non secus ac scopulum evitent, utpote quod, omnium probatissimorum authorum testimonio, mortiferum sit medicamentum. [Hermodactyli coniectura.] Quae autem radix nobis hodie Hermodactylus dici possit, difficile quidem fuerit decernere, quod ex probatis rei herbariae scriptoribus hactenus neminem invenerim, qui notis ullis eius tradiderit historiam. Veruntamen, si ex vocabuli etymo coniicere licet, nil aliud significare videtur Hermodactylus, quam digitum Hermi, aut Hermetis. Unde factum est, ut aliquando cogitaverim, an illa bulbacea radix, quae manus humanae formam refert, quanque vulgo Christi palmam appellant, ad Hermodactylum accedere posset, quod bulbacea sit, quemadmodum et Colchicum, quodque sumpta non modo vomitiones, sed et alvum cieat, ut testis est {Nicolus} <Nicolaus> Florentinus, qui hac radice pluribus factis vomitionibus, Biliotum quendam quartanarium curavit. Haec in medium proferre libuit, non quod ita esse certo asserere ausim, sed ut rei herbariae studiosis res haec melius aestimanda proponeretur. Nec illud sane hoc loco praetereundum duxi, quod Hermodactyli Actuario, et Nicolao Myrepsico, qui albi, et rubri Hermodactyli meminere, nil aliud repraesentant, quam Behen album, et rubeum Mauritanis appellatum. Siquidem ex descriptione