Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 486

78 - Fungi ~ 79 - Colchicum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quorum merito quolibet tempore fungos edant. [Fungi lucernarum.] Sunt et lucernarum Fungi, qui in ellychnio fiunt, praesertim cum aer humorem contraxerit, et ad pluviam praeparatur. Fungus itaque lucernarum, meo quidem iudicio, fuerit is carbonis globulus, qui fungi faciem repraesentans, in ellychinii extremitate concrescit, et flammae lumen obumbrat. [Cornari opinio explosa.] Neque enim in hoc subscribam Cornario, viro alioqui ingenio et doctrina celebri, qui in commentariis, quos in tertium Galeni librum de compositione medicamentorum secundum locos edidit, censet fungum illum esse ellychnium lucernarum ex quodam fungi genere factum, quod facie (ut ipse inquit) marinas aemulatur spongias. Siquidem apud veteres nusquam me legisse memini, e fungis ellychnia fieri: cum tamen legerim apud Virgilium, et Plinium, cum fungi generantur in lucernis, futurae pluviae esse praesagium. Nanque Virgilius libro primo Georgicorum, ubi futurae pluviae signa recenset, id apertissime testatur, iis carminibus.

Tum cornix plena pluviam vocat improba voce,
Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Nec nocturna quidem carpentes pensa puellae
Nescivere hyemem, testa cum ardente viderent
Scintillare oleum, et putres concrescere fungos.

Eorum porro generationis causam scite quidem reddidit Servius Grammaticus in commento hisce verbis. Nam (ut inquit Plinius) cum aer humidus esse coeperit, favilla, quae cum fumo solet egredi, prohibita aeris crassitate in lucernis residet, et quasdam velut fungorum imitatur imagines. haec ille. Sed praeterea ipse Plinius Virgilio, et nobis quoque adstipulatur libro XVIII. cap. ultimo, cum ita scribit. Pallidi nanque ignes, murmurantesque tempestatum nuncii sentiuntur: pluviae etiam, si in lucernis fungi. hactenus Plinius. Ex quibus omnibus luce clarius fieri puto, hac in re Cornarium caecutivisse. [Fungorum vires ex Gal.] Fungorum vires memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Fungus frigida, humidaque admodum planta est. quamobrem etiam proxime ad deleteriam, enecatemve facultatem accedit: et sane inter eos sunt qui interficiant, potissimum qui ex natura mistam habent qualitatem putredinosam. Et libro secundo de alimentorum facultatibus, idem de fungis ita disserit. Inter fungos Boleti, si belle in aqua elixi fuerint, prope accedunt ad cibos insipidos. Non tamen sic solis ipsis vulgo utuntur, sed adparant varie et condiunt ut alia omnia, quae nulla insigni qualitate sunt praedita. Alimentum autem ex ipsis est pituitosum, et frigidum videlicet, pravique est succi, si quis ipsis largius utatur. Omnium igitur fungorum ii minimum sunt noxii. Secundi autem post hos sunt Amanitae. Reliquos vero tutius est omnino ne attingere quidem: multi enim ex ipsorum esu interierunt. Equidem novi quendam, cui post Boletorum non satis elixorum (qui innocentissimi esse putantur) usum largiorem, os ventriculi pressum, ac gravatum, coarctatumque fuit, difficilemque habuit respirationem, et in animi deliquium incidit, sudoremque frigidum sudavit, ac demum servari aegre, sumptis iis quae humores crassos incidunt, potuit: cuius generis est oxymeli ipsum per se, et cum hyssopo, et origano ipsi mediocriter incoctis. Is enim tum haec sumpsit, tum nitri spumam ipsis inspersam: post quae fungos, quos comederat, vomuit, qui iam quodammodo in succum pituitosum, frigidumque admodum ac crassum erant mutati.

Cap. LXXIX
Κολχικόν – COLCHICUM

COLCHICON, aliqui ephemeron, sunt qui agrestem bulbum vocant. Autumni exitu florem edit croci, candicantem: ab eo tempore folia bulbi, sed pinguiora: caulem palmo altum, ferentem rufum semen: radicem foris e nigra rufescentem. quae delibrata, candida, et mollis spectatur, lacteo succo madet, atque gustatu dulcis invenitur: bulbus eius mediam habet rimam, fissuramque, qua flos erumpit. plurimum in Messenia, et Colchis enascitur. Ea comesa, fungorum more, strangulando enecat. Hanc autem depinximus, ne a quoquam imprudenter pro bulbo devoretur: mirum enim in modum saporis voluptate imperitos allicit. Remedio sunt eadem, quae fungis: bubulum etiam lac potum auxiliatur. itaque cum adfuerit, non aliud desideratur auxilium.

78 - Fungi ~ 79 - Colchicum