Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 489

81 - Helxine ~ 82 - Alsine ~ 83 - Lens palustris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Quamobrem phlegmonas omnes in initio, et augmento sanat usque ad statum, et maxime si calidae fuerint. Quinetiam incipientibus phygethlis cataplasmatis ritu illinitur. Succus quoque eius cum rosaceo ad aurium dolores phlegmonosos, mediocriter profuerit. Gargarizandum item nonnulli exhibent ad paristhmia. Sunt vero etiam ex medicis quidam, qui iis, qui diutina tussi vexantur, illam exhibuerint. Certe evidens extergendi experimentum praebet et in vasis vitreis.

Cap. LXXXII
Ἀλσίνη – ALSINE

ALSINEN, aliqui anthyllion, nonnulli myosota vocant, quoniam musculorum aures folia imitantur. Lucis, opacisque gaudet, unde alsine dicta est. Haec erat eadem, quae helxine, nisi humilior esset, et foliis minoribus, nec hirsuta. cum teritur, odorem cucumis reddit. Vim refrigerandi, adstringendique obtinet: oculorum inflammationibus cum polenta illinitur. Succus aurium doloribus infunditur. quin et emendat omnia quae helxine, id est, muralis herba.

[Alsines consideratio.] ALSINE ea nimirum herba est molliuscula, quae Hetruscis Centone, aliis vero Pavarina, aliis Pizzagallina, aliis Centovice vulgo appellatur. Et quanvis Dioscorides unam tantum Alsinen repraesentaverit; plura tamen eius reperiuntur genera. Porro habentur quaedam Dioscoridis exemplaria, in quibus caput hoc legitur in calce libri secundi statim post Muris auriculae mentionem. Sed nos, ut eo in loco latius diximus, hanc suam veram ac germanam sedem esse censemus. [Vires ex Gal.] Alsines meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ita de eius viribus scribens. Alsine, aut Myosota similem helxinae facultatem obtinet, nempe refrigerantem, et humectantem: est enim essentiae aqueae frigidae: quare et citra adstrictionem refrigerat. Quocirca ad ferventes phlegmonas, et mediocria erysipelata competit.

Cap. LXXXIII
Φακός ὁ ἐπὶ τῶν τελμάτων – LENS PALUSTRIS

LENS palustris invenitur in aqua non fluente, muscus lenticulae similis, refrigeratoriae naturae. Propter quod convenienter collectionibus, igni sacro, et podagris illinitur per se, et cum polenta: glutinat et procidentia puerorum interanea.

[Lentis palustris consid.] PALUSTRIS lens, quam officinae, et herbariorum vulgus Lenticulariam appellant, notior omnibus est, quam ut pluribus describi mereatur. Ea plerunque stagnantibus aquis innatat, iisque praesertim, quae urbes, et oppida cingunt. [Facultas ex Galeno.] Lentis palustris non nisi temperamentum prodidit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Lenticula palustris humidae, frigidaeque temperaturae est, utrinque ex secundo quodammodo ordine.

81 - Helxine ~ 82 - Alsine ~ 83 - Lens palustris