Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 505

107 - Lotus sylvestris ~ 108 - Cytisus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

gustu medicato. Vim calfaciendi, et leniter adstringendi obtinet: vitia cutis in facie, maculasque cum melle peruncta expurgat. Trita per sese, aut cum malvae semine, in vino, aut passo bibitur aptissime contra dolores, qui vesicam male habent.

[Loti utriusque consider.] NULLA certe hactenus nobis sese obtulit herba, cui merito subscribi possit: haec est vera ac legitima Lotus sativa. Nam etsi non desint, qui putent, eam plantam esse Lotum urbanam, quam vulgares herbarii, et officinae Melilotum falso appellant, utpote quae foliis constet trifolii effigie, nascanturque non in pratis tantum, sed etiam in viridariis ac hortis; eorum tamen sententiam cur plane probem, aut refellam, nihil equidem habeo, cum ii sua potius opinione duci, quam rationibus aut auctoritatibus niti videantur. Inclinat tamen animus ad credendum, quod ita ut illi rentur, facile esse possit. quandoquidem vulgaris Melitotus et in hortis provenit, et folia trifolio proxima profert: quin et omnibus notissima est herba, quemadmodum Lotum urbanam olim fuisse aperte innuit Dioscorides, qui eam ut trivialem ideo non depinxit. His illud etiam accedit, quod in hunc usque diem proprium fere servaverit nomen, eo tantum aucto est Loto in Melilotum. Unde postea facile factum esse potest, ut eadem legitimae meliloti locum occupaverit. Sylvestris vero Lotus, quam copiosam in Libya gigni tradidit Dioscorides, an nascatur in Italia, non ausim affirmare. Equidem herbam quandam saepius vidi, ac legi in incultis, et in pratis nascentem, foliis trifolio aemulis, bicubitali caule, quam plurimis adnatis, luteis floribus, e quibus cornicula prodeunt semine plena, foeni graeci modo, odore non ingrato. Sed an haec sit vera Lotus sylvestris, nondum compertum, et exploratum habeo. [Loti utriusque vires ex Gal.] Loti utriusque vires reddidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lotus domestica, quam quidam triphyllon, hoc est, trifolium nominant, ut mediocriter concoquendi vim possidet, sic etiam exiccandi: in caliditatis, frigiditatisque coniugatione media quodammodo est, et temperata. Lotus autem agrestis plurima in Libya provenit. Semen eius secundi est ordinis excalfacientium, habetque nonnihil abstersorium.

Cap. CVIII
Κύτισος – CYTISUS

CYTISUS frutex est albus in totum, ut rhamnus, ramos spargens cubitales, et maiores: in quibus folia foeni graeci, aut loti trifoliae, minora, dorso medio prominente. Ea digitis trita erucam olent, gustataque cicer recens sapiunt. Folia refrigerant: tumores inter initia discutiunt, si cum pane trita illinantur. decoctum potu urinam ciet. Nonnulli, quod apes alliciat, prope alvearia ferunt.

Cytisi consideratio.] CREDIDIMUS iandudum Cytisum, si tamen is in Italia proveniret, non aliam esse plantam, quam eam Trifolii odorati speciem, quae Romanis vulgo appellatur Tribolo, aliis vero Trifoglio cavallino, hoc est, Trifolium equinum, eo quod equis gratissimum pabulum, cum nulla sane mihi occurreret planta, quae magis notis omnibus Cytisum prae se ferre videretur. In hanc opinionem me primum deduxerat Plinius, quod scripserit, iumenta degustato Cytiso hordeum spernere. Nam cum certo scirem, equos adeo huius Trifolii genere avidos esse, ut eo magis delectentur, quam hordeo, avena, et reliquis frugibus; idcirco videbar non temere adduci, ut crederem, hanc stirpem legitimum esse Cytisum, praesertim cum pluribus constet notis, quae Cytiso respondent. Huc praeterea alia accedebat ratio, quod cum Dioscoridem viderem de Cytiso inter herbas, non autem inter frutices, et arbores disserere, non aliud quidem mihi persuadere poteram, quam quod Cytisus esset herba potius, quam arbor: praecipue cum palam sit, iumenta herbas, et foenum potius depasci, quam arborum frondem. Siquidem ervo, et medica herbis antiqua aetas armenta, et pecora alebat, ac saginabat. His itaque rationibus fretus (tunc enim plura neglexeram investigare) adductus eram, ut existimarem, illud Trifolii genus odoratum omnino esse Cytisum. Verum enimvero eum postea rem hanc accuratius, rectiusque expendissem, me in errore versari deprehendi. Proinde in praesentia non gravabor priorem mutare sententiam, constanterque affirmare, aliam ob illa planta Cytisum esse: nec eam quidem herbam, sed fruticem, qui cultura arborescat. Non enim is sum, qui opinionis alicuius sustinendae gratia adeo pertinax esse velim, ut falsum magis, quam verum tueri contendam. [Cytisus frutex est, non herba.] Sed quod iure putem in aliam me devenisse sententiam, facit in primis Galenus libro primo de antidotis, ubi Cytisum fruticem esse myrti magnitudine scribit, his verbis. In Mysia quoque, qua parte nostrae provinciae finitima est, tractus occurrit, quem Britton nominant, in quo mel Attico persimile magna cum admiratione conspexi. Extabat enim ibi quoque collis quidam non magnus, saxosus totus, thymo, et origano refertus: alibi locus erat Cytiso plenus. Apes plurimum mellis ex Cytisi floribus excerpere scriptores uno ore tradunt. Fruticosa vero planta Cytisus est, eam altitudinem attingens, ad quam myrti crescunt. haec Galenus. Est deinde Plinius, quem Galeno subscripsisse invenio libro XII. cap. III. cum inquit. Alterum est ebeni genus fruticosum, cytisi modo, et tota India dispersum. Et libro XVI. capite XXXVIII. ubi inter arbores Cytisum enumerat, scribens. Tota ossea est, ilex, cornus, robur, Cytisus, morus, ebenus, lotus, et quae sine medulla esse diximus. Accedit his etiam Columella, qui idem testari videtur in calce libri V. ubi cum longius de Cytiso disseruisset, demum inquit. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est. Horum itaque probatorum authorum testimonio planum fieri arbitror, Cytisum arborescentem esse fruticem myrti modo, ut Galenus scriptum reliquit. Sed mihi quidem hactenus inter Italicos frutices, qui arboris instar adolescunt, nullum contigit invenire, qui legitime Cytisum referret. Caeterum non desunt, qui sibi persuadeant, atque etiam scriptis tradant, se Cytisum vidisse, legisseque in Italia in sylvis, aliisque sylvestribus locis, qui per se tantum proveniat. Sed equidem dubitaverim, ne et ipsi decipiantur: quandoquidem ii, quantum ex eorum scriptis colligi potest, Coluteam sic Theophrasto vocatam sumunt pro Cytiso. Neque propterea illud dixerim, quod putem cytisum sua

107 - Lotus sylvestris ~ 108 - Cytisus