Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 506
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sponte non provenire, cum teste Columella lib. IX. cap. IIII. de re rustica, duplex sit cytisus, una sativa, et altera suae spontis: sed quod scribat Plinius, raram esse in Italia. [Cytisi historia ex Col.] De sativa autem Cytiso diligentissime scripsit Columella lib. V. de re rustica, capite ultimo, cuius hic verba subiiciam. Cytisum, inquit, in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, capris, bubus quoque, et omni generi pecudum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus: tum etiam quod octo mensibus viridi eo pabulo uti, et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro, quanvis macerrimo, celeriter comprehendit: omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, Cytisum aridum in aqua macerari oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permisceri modico vino, atque ita potandum dari: sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem Cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest. Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocymi semen Cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quatuor pedum spatia distent. Si semen non habueris, cacumina Cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus, simul atque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebeto. Equo abunde est viridis pondo XV. bubus pondo vicena, caeterisque pecoribus pro portione virium. Potest etiam ante Septembrem satis commode ramis Cytisus seri, quoniam facile comprehendit, et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusquam aqua macerato, et exemptum paleis permisceto. Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exiccato, et ita incondito. hactenus Columella. [Cytisi historia ex Plin.] Plinius quoque Cytisi historiam copiose prosequitur libro XIII. cap. XXIIII. ubi haec habet. Frutex est et Cytisus ab Aristomacho Atheniensi miris laudibus praedicatus pabulo ovium, aridus vero etiam suum: spondetque iugero eius annua H--S. MM. vel mediocri solo reditus. Utilitas quae ervo, sed ocior satietas, perquam modico pinguescente quadrupede, ita ut iumenta hordeum spernant. Non ex alio pabulo lactis maior copia, aut melior: super omnia pecorum medicina a morbis omni usu praestante. Quin et nutricibus in defectu lactis aridum, atque in aqua decoctum, potui cum vino dari iubet, et firmiores, celsioresque infantes fore. Viridem etiam gallinis, aut si aruerit madefactum. Apes quoque nunquam defore, Cytisi pabulo contingente, promittunt Democritus, et Aristomachus. Nec aliud minoris impendii est. Seritur cum hordeo, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam. Si semine madidum: et si desint imbres, satum spargitur. Plantae cubitales seruntur scrobe pedali. Seritur post aequinoctia tenero frutice: perficitur triennio: demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri vel anus utilissima opera. Canus aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifolii frutex. Datur animalibus post biduum semper: hyeme vero quod inaruit, madidum. Satiant equos denae librae, et portione minora animalia: obiterque inter ordines allium, et cepe seri fertile est. Inventus hic frutex in Cythno insula, inde translatus est in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu. Propter quod maxime miror rarum esse in Italia. Non aestuum, non frigorum, non grandinum, aut nivis iniuriam expavescit. haec Plinius. [Opinio quorundam.] Caetrum de Trifolio illo odorato, cuius superius mentionem fecimus, neque Dioscorides, neque Galenus, quod sciam, quicquam memoriae prodiderunt. Non desunt, qui velint esse Theophtrasto plantam Mel frugum appellatam, quam ipse inter loti genera recenset libro VII. cap. XIIII. de plantarum historia, ubi sic inquit. Quaedam enim formis pluribus constant, quanquam nomen unum sortiantur, ut ita ferme aequivoca sint, ceu lotus. Huius enim genera plura redundant, folio, caule, flore, fructuque discreta. Inter quae vel illud redditur, quod Mel frugum appellatur, diversum tum viribus in usu cibario, tum quod non eadem loca desideret. haec Theophrastus. Quae sane illorum sententiam mihi probare non videtur, quod Trifolium odoratum minime in cibis veniat, et iisdem in locis nascatur, in quibus lotorum omne genus virescere conspicitur. Atqui Plinio libro XXII. cap. ultimo, nil aliud est Mel frugum, Dioclis testimonio, quam panicum. [Cytisi vires ex Galeno.] Cytisi vires Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, reddidit his paucis verbis. Cytisi folia digerendi facultatem obtinet aquae temperatae mistam, sicut et malvae folia.
Cap. CIX
Λωτός
αἰγύπτιος – LOTUS AEGYPTIA
EST ET in Aegypto lotus, quae in campis flumine inundatis provenit, caule fabae: flore parvo, candido, lilio simili, quem tradunt occidente sole comprimi occludique, ad ortum autem aperiri: adduntque, caput ipsum vespera aquis condi, et ad exortum solis emergere. Caput quale papaveris, maximum: et intus grana, ceu milii, quae Aegyptii exiccant, et in panes cogunt. Radicem lotos haec habet, mali cotonei similitudine, quae cruda coctaque manditur: decoctaque lutei ovi qualitatem exhibet.
[Loti Aegyptiae historia ex Theophr.] LONGAM satis historiam de Loto Aegyptia posteritatis memoriae tradidit Theophrastus libro IIII. cap. X. de plantarum historia, cuius hic verba referam. Qui Lotus, inquit, vocitatur, planis parte maxima provenit, cum rura inundantur. Huic natura caulis similis fabae, et fructus eodem modo, verum minores, gracilioresque. Nascitur fructus in capite, modo quo in faba: flos candidus, liliis foliorum angustia proximus: multi, ac densi promiscui exeunt. Sole occidente se comprimunt, caputque integunt, ad ortum aperiuntur, et super aquam assurgunt: idque facit, dum caput perficiatur, floresque defluant. Capitis magnitudo quanta papaveris maximi, et percingitur incisuris non alio modo, quam papaver: nisi quod in his fructus frequentior habetur, qui milio non absimilis est. In Euphrate caput,