Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 513
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Chamaecissi consider.] CREDIDIT Leonardus Fuchsius, medicus aetatis nostrae celebris, in suo de stirpium historia commentario, nihil differre Chamaecissum ab ea vulgaris notitiae planta, quam, ut superius libro tertio in Asclepiadis mentione diximus, herbariorum vulgus Hederam terrestrem nominat. Sed cur eius sententiam comprobem, sane non habeo. Siquidem vulgaris hedera terrestris folio constat rotundo, quadantenus serrato: caulibus, vel potius funiculis vitilium modo longis, humi longo tractu repentibus. Chamaecissus vero Dioscoridi foliis hederae, tenuioribis, longioribus: ramulis a radice quinis senisve, dodrantalibus, foliosisque. Adde quod Chamaecissi flores violae albae similes facit Dioscorides, ac etiam candidiores. Sed terrestris hedera florem profert pusillum, in candido purpurascentem. Quibus utique rationibus ducor, ut putem, hanc herbam non esse Chamaecissum, quod notis inter se plurimum pugnare deprehendantur. His etiam accedit, quod Chamaecissos (si Plinio credimus libro XXIIII. cap. XV.) spicata est tritici modo: et cum floret, existimari potest alba viola. Ruellius hanc in Gallia nasci scribit. Sed eam aliam esse a Chamaecisso hic repraesentato perspicuum est: ea enim, quae Plinius refert, a Dioscoride dissentiunt, quem nullam spicarum mentionem fecisse constat. Equidem, ut ingenue fatear, nullam hactenus in Italia herbam comperi, quam legitimum esse Chamaecissum ausim affirmare. [Chamaecissi vires ex Gal.] De viribus Chamaecissi breviter disseruit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Chamaecissi flos, cum fit admodum amarus, iecur obstructione liberat. Sunt et qui ischiadicis ipsum exhibeant.
Cap. CXXII
Χαμαιλεύκη
– CHAMAELEUCE
CHAMAELEUCE lumborum doloribus propitia est. herba virens, incurvis foliis, surculisque: flore rosaceo.
[Chamaeleuces consider.] SANE quam paucis Chamaeleuces historiam perstrinxit Dioscorides. quare difficillime quidem decerni potest, quaenam in universo plantarum genere Chamaeleucen referat. Nam etsi Plinius libro XXIIII. cap. XV. scribit Chamaeleucen, quam fortasse rectius Chamaepeucen idem appellat, foliis laricis (ego potius dixissem piceae) similem esse; tamen neque propterea facilis inventu fuerit. Plures equidem herbas me vidisse fateri possum, quae piceae foliis virescunt: sed nullam tamen unquam reperi, quae, quod observaverim, florem roseum edat. [Chamaeleuces vires ex Gal.] Chamaeleuce, ut autor est Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, calidae est facultatis tertio quodammodo ordine, siccae primo.