Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 514

123 - Buglossum Lingua bubula ~ 124 - Cynoglossum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXIII
Βούγλωσσον – BUGLOSSUM LINGUA BUBULA

BUGLOSSUM nascitur in campestribus, et sabulosis. Iulio mense colligitur. Aiunt eam, quae tres thyrsos emittit, cum semine, et radicem tritam, potamque contra tertianos horrores prodesse: quae quatuor, ad quartanos: ea in vino decoquitur. Herbam abscessibus utilem esse volunt. Verbasco simile est, folium in terra sparsum, nigrius, asperum, bubulas imitans linguas. Quod in vinum deiectum, animi voluptates auget.

[Buglossi consideratio.] QUI diligenter Buglossi historiam expendunt, omnes herbam Borraginem vulgo vocatam, in hortis, aliisque locis nascentem, potius legitimum esse Buglossum censent, quam illam, quae Buglossa vulgo nominatur, cuius in officinis communis est usus. Quorum equidem iudicio non dubitaverim subscribere. siquidem Borrago dicta foliis est in universum verbasco similibus, nigrioribus tamen, et asperioribus: quibus etiam haec symphytum alterum aemulatur, quod folia buglosso proxima ferre superius prodidit Dioscorides. Adde praeterea, quod folia Borraginis in terram procumbunt, et bubulas linguas tum forma, tum asperitate imitantur. Contra quae Buglossi nomen sibi falso vendicavit, folia habet longa, echio similia, non usqueadeo lata, ut bubulas referant linguas, minusque humi depressa, quae potius e toto ferme cespite sursum aspiciunt, nec aliqua ex parte verbascum, aut symphytum alterum repraesentant. Non ob id tamen negare auserim, quin vulgare Buglossum in campestribus nascens, iisdem cum Borragine polleat viribus: quandoquidem eadem utriusque asperitas, idemque sapor gustui manifestum praebent eiusdem facultatis indicium. Atque facie non multum dissidere ea invenias, si illud genus spectes, quod hodie in hortis seritur ex Hispaniis allatum: hoc enim etsi verbascum adeo adamussim non repraesentet, quemadmodum Borrago; foliorum tamen effigie bubulas linguas maxime imitatur. Sed quoquomodo haec se res habeat, concedam facile Borraginem, et vulgarem Buglossam et specie, et forma inter se differre: attamen crediderim alteram ad alterius vires proxime accedere, et si non eaedem utrisque, simillimas tamen inesse. Caeterum non desunt, qui his rationibus neglectis asserant vulgare Buglossum Echii omnino genus esse, quod illud omnibus notis referre putent. Alii vero sunt, qui idem Buglossum Cirsium existimant. Verum nos aliud a vulgari Buglosso et echium, et cirsium esse censemus, ut abunde suis locis docuimus. [Buglossi descriptio Avicennae.] Quod super Borrago facile sit legitimum Buglossum, Avicennae testimonio comprobari potest, qui libro II. sui canonis ita scribit. Lingua bovis est herba lata, habens folia sicut almaru, et ad tactum aspera, et rami eius asperi, sicut pedes locustarum. Oportet autem, ut illa administretur, quae est in Corasceni, crassa habens folia, super quorum faciem sunt puncta, quae sunt radices spinarum, et pilorum exeuntium ab ea. Quibus noti adeo evidenter nostram Borraginem expressit Avic. ut nemo non intelligat, hanc esse Linguam bubulam. Eam praeter morem descripsit Avicenna, quod suo quoque tempore non decessent, qui veri Buglossi loco aliam quandam substituerent plantam, ut aperte eius verba declarant, dum subdit. Quae autem in hac terra reperitur, et qua utuntur medici, plurimum eius est genus almaru, et non est lingua bovis, et neque confert, ut iuvamentum illius est. hactenus Avicenna. His omnibus illud denique accedit, quod apud Apuleium in eo libello, qui de herbarum medicaminibus inscribitur, invenio Buglossum Lucanis Corraginem nuncupari prioris tantum literae mutatione, quod cordis affectibus quam maxime opituletur. Quae sane omnia, ni fallor clarissime ostendunt, Borraginem esse verum ac legitimum Buglossum. [Buglossi vires ex Gal.] De cuius viribus disserens Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquit. Buglossum humidae calidaeque temperiei est. Itaque vinis iniectum, laetitiae ac hilaritatis causa esse creditum est. Sed et iis, qui ob faucium asperitatem tussiunt, coctum in melicrato convenit.

Cap. CXXIIII
Κυνόγλωσσον – CYNOGLOSSUM

CYNOGLOSSON folia latifoliae plantaginis habet, arctiora, minora, lanuginosa: caule vacat, et humi sternitur. provenit in sabuletis. Folia cum suillo adipe veteri, medentur morsibus canum, alopeciis, et ambustis. Emollit alvum, decoctum herbae ex vino potum.

[Cynoglossi consider.] LEGITIMUM Cynoglossum, quod, Dioscoride teste, neque caulem, neque flores, neque semen gignit, pluries non modo vidimus; sed etiam legimus Romae post Adriani molem in sabulosis quibusdam locis enatum. Hoc a vulgari Cynoglosso, quo passim officinae utuntur, perquam longe distat: quippe quod in radiantis solis morem folia fert,

123 - Buglossum Lingua bubula ~ 124 - Cynoglossum