Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 521
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Bromi consideratio.] TAMETSI non desunt Dioscoridis studiosi, atque etiam interpretes, qui putant, Bromum huic loco illegitime accrevisse, quod de ea quoque libro secundo idem Dioscorides tractaverit, aliudque non sit Bromos, quam Avena; nos tamen longe aliter sentimus. Mea quidem sententia est, eritque donec melior ab aliis proferatur, quod Dioscorides, ubi secundo libro Bromum inter segetes, legumina, et alia frugum genera, quae satione proveniunt, descripsit, de sativa Bromo tantum intellexerit: hic vero, ubi de his, quae sponte nascuntur, disserit, nobis sylvestrem Bromum reddat. Haec vulgaris notitiae est, domesticae avenae in omnibus persimilis, granis tamen maioribus, nigrioribus, hirsutioribusque. Bromi huius mentionem fecisse opinor Plinium libro XXII. cap. XXV. dum sic inquit. Bromos semen est spicam ferentis herbae. nascitur inter vitia segetis avenae Graecae genere, et folio, et stipula triticum imitatur. In cacuminibus dependentes parvulas velut locustas habet. Semen utile cataplasmata, atque hordeum, et similia.
Cap. CXXXVI
Γλαύξ
– GLAUX
GLAUX cytiso, aut lenticulae foliis similis, quae superne virent, aversaque candidiora spectantur: ramuli a terra exiliunt quini senive, tenues ab radice, dodrantem alti: flores violae albae, purpurei exeunt, minoris tamen. nascitur iuxta mare. Coquitur cum hordeacea farina, sale, et oleo in sorbitione, ad revocandam extincti lactis ubertatem
[Glaucis consideratio.] QUANQUAM scribit Dioscorides iuxta mare nasci Glaucem; eam tamen ipse hactenus nusquam reperi, neque ab aliquo compertam audivi. Nisi Ruellio adstipulari velimus, qui eam herbam Glaucem putat esse, quae fruticat multis caulibus: foliis oblongis, in ordinem utrinque digestis, ciceris modo, subter caesiis, superne viridibus: flore purpureo, parvo siliqua terete, non in aduncum ut foeni graeci corniculata. Haec, etsi Ruellio teste nullum apud Gallos invenerit nomen, a quibusdam Galega, ab aliis Ruta capraria, in Hetruria vero vulgo appellatur Lavanese, sive ut quidam alii Lavamani, quod prope rivos aquarum nascatur, ubi manus lavantes rustici, hac planta saponis vice sibi sordidum lutum abstergunt. [Ruellii opin. explosa.] Verum cum videamus huiusce plantae flores, et caules, qui se quandoque ad bicubitalem altitudinem attollunt, Glaucis faciem non repraesentare, cogimur dicere Ruellium hac in re hallucinatum deprehendi: praesertim quod Glaux, Dioscoride et Plinio autoribus, invenitur iuxta mare. Galega vero in uliginosis locis, in scrobium aggeribus, in montibus, et denique passim fere provenit. Huic plantae recentiores assignant vires non vulgares contra pestilentiam, et venenosorum animalium morsus. in quorum remedium herba per se estur, atque etiam exterius illinitur. Sunt et qui eam morbo comitiali laborantibus auxiliari praedicent: in quem usum eius succum exhibent, drachmarum quatuor pondere. Quod autem haec extinctum lac revocet, ad quod Glaux a Dioscoride commendatur, non equidem ausim asserere, cum nullum inveniam, qui Galegam his viribus praestare testetur. [Glaucis vires ex Galeno.] Glaucis meminit Galenus libo VI. simplicium medicamentorum, de eius viribus disserens in hunc modum. Glaux herba, et ipsa lactis generandi vim obtinere videtur. Quod si ita sit, calida quodammodo, humidaque fuerit temperamento.
Cap. CXXXVII
Πολύγαλον
– POLYGALA
POLYGALA palmi altitudinem petit, folijs lenticulae, gustu adstricto. Quae pota, lactis abundantiam facit.
POLYGALA mihi plane incomperta est. neque id temere fateri licet, quod tam paucae eius tradantur notae tum a Dioscoride, tum etiam a Plinio, ut admodum difficile sit decernere, quae nobis hodie sese offerat planta, cui Polygala nomen recte competere possit.
Cap. CXXXVIII
Ὄσυρις
– OSYRIS
OSYRIS frutex est niger, ramulos ferens tenues, lentos, fractuque contumaces: et in his folia quaterna, quina, senave, ceu lini, nigra in initio, dein colore mutato rubescentia. Decoctum eius potum, iuvat arquatos.
[Osyridis consideratio.] OSYRIS, quod foliis, et caule lini faciem repraesentent, officinis Linaria appellatur. Huius flores, quos tamen omisit Dioscorides, numerosi a medio usque ad summum visuntur, sylvestris cumini secundi generis modo, verum in hoc purpurei sunt, in illa sublutei. Sunt tamen qui velint, Osyrim eam esse plantam, quam vulgo nos appellamus Bel vedere, quod belle, densissimeque fruticet, vireatque per aestatem, non solum in hortis, et viridariis sata; sed etiam in fictilibus ornandi fenestras gratia. Qui vero ita existimant, eo ducuntur argumento, quod haec non modo crescat foliis lino similibus, sed quod etiam nunc seratur a multis ad scopas ex ea parandas. Quandoquidem id a Galeno dictum volunt in simplicium censu, ubi verbum [GR] (ita enim legendum est, non autem [GR], ut male habent codices) non solum medicamenta, quae faciem venustant; verum etiam scopas Graecis significare arbitrantur, quemadmodum et Cornarius in Aetio interpretatur. Quorum equidem sententiam non prorsus improbandam censeo, quoniam palam est, hanc plantam foliis linum referre, et ad scopas conficiendas aptissimam esse. tametsi Dioscoridis placitis ea non admodum adstipuletur, sicuti nec alia vocata Linaria, quod neutrius folia e