Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 522
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
nigro, quod viderim, in rubrum mutentur, quodque harum ramuli longe plura habeant folia, quam quina, vel sena. [Plinii lapsus.] Osyridis historiam tradidit etiam Plinius libro XXVII. capite XII. ubi ita scriptum reliquit. Osyris ramulos fert nigros, tenues, lentos: et in his folia nigra, ceu lini: semenque in ramulis nigrum initio, lapsus deprehenditur ipse Plinius, quod iis notis depinxerit huius plantae semen, quae foliis reddidit Dioscorides, a quo tamen Plinius illa mutuatus est. [Osyridis vires ex Gal.] De viribus Osyridis Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum disseruit, iis verbis. Osyridi, inquit, herbae, ex qua [GR] (sive scopas, sive medicamenta, quae cutem exterunt, et laevigant, interpreteris) fieri solent, amara inest qualitas, et obstructiones expediendi facultas. quare et in iecinore consistentes obstructiones adiuvat.
Cap. CXXXIX
Σμίλαξ
τραχεῖα – SMILAX ASPERA
SMILAX aspera, folia habet periclymeni: sarmenta tenuia, multa, rubi modo, aut paliuri aculeata: arbores scandit, ab imo ad summa perreptans, se convolvens eis: fert racemos exiles, qui maturi rubescunt, gustumque leniter mordent. Nascitur in palustribus, et asperis: radice dura, crassaque. Folia, et acini, et ante, et post epoti, venenosorum antidota sunt. Tradunt, si infantibus nuper in lucem editis, quid ex his tritum propinetur, nulla postmodum venena nocitura. Inciditur etiam ad alexipharmaca, id est, ad ea medicamenta, quibus venena arcentur.