Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 527

145 - Veratrum album ~ 146 - Veratrum nigrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quae caliginem oculorum discutiunt. partus impositum necat, menses pellit, sternutamenta excitat: mures interficit, cum melle, et polenta subactum: absumit canes, si coquatur una. Datur per se ieiunis, et cum sesama, aut ptisanae succo, aut halicae, aut lentis cremore, cum aqua mulsa, aut pulte, aut quavis alia sorbitione. Cogitur cum pane, et ita inassatur. Praeparatio corporum, ac victus ratio diligenter tradita est, cum ab his qui de medica eius potione scriptitarunt, tum maxime a Philonide Siculo Ennensi, cui nunc assentimur: quippe longum nimis esset in hac praesertim editione de materia, simul medicam curandi rationem exponere. Dant nonnulli in pultis sorbitione, aut copioso halicae cremore, aut paucum antea cibum dari praecipientes, statim veratrum offerunt, iis praesertim, quibus strangulationis suspicio imminet, aut si valetudo corpus infirmat: hoc enim modo deiectio nihil periculi minatur, quod cibo munitis non intempestive medicamentum corporibus offeratur. Vomitiones concitant subditae ex eo balani cum aceto.

Cap. CXLVI
Ἐλλέβορος μέλας – VERATRUM NIGRUM

ELLEBORUM nigrum appellatur melampodion, quoniam caprarum pastor nomine Melampus furentes in se Proetidas primus purgasse, et sanasse fertur. Folia ei viridia, platani similia, minora, foliis sphondylii proxima, subaspera, nigriora, pluribus divisuris incisa: caulis asper: flores in purpura albicantes, racematim cohaerentes: semen cnici, quod in Anticyra sesamoides vocant: quo deiectiones moliuntur. Radicibus cohaeret nigris, tenuibus, a capitulo cepae simili confibratis, quarum est usus. In collibus, asperis, et sitientibus locis enascitur. Optimum est, quod ex huiusmodi petitur terris, ut ex Anticyra. Nigrum inibi probatissimum gignitur. Eligi debet corpulentum, et plenum, in quo tenuis sit medulla, acre gustu, fervensque: cuiusmodi est in Helicone, Parnaso, et Aetolia natum: attamen Heliconium praecellit. Veratrum nigrum purgat ventrem, detrahit bilem pituitasque, datum per se, aut cum scammonia, et tribus obolis sive drachma salis. decoquitur vel cum lente, et iusculis, quae purgationis causa sumptitantur. Prodest morbis comitialibus, melancholicis, insanientibus, articulariis doloribus, et resolutis. Menses inditum trahit, partus necat: purgat fistulas impositum, et tertio die detractum. Item contra gravitatem auditus in aurem demittitur, ubique in alterum, aut tertium diem esse sinitur. Scabiem sanat illitum cum thure, aut cera, et pice, et cedrino oleo: vitiliginibus, lepris, impetiginibus ex aceto medetur: dentium dolorem collutione mitigat. Erodentibus medicamentis commiscetur: hydropicorum ventri utilissime imponitur factum ex eo, farina hordeacea, et vino, cataplasma. Consitum proxime radices vitium, vinum purgandi facultate donat. Huius resparsu domos expurgari arbitrantur: quare inter fodiendum stantes Apollinem, Aesculapiumque precantur, ac vitant aquilae volatus: advolare enim non sine periculo tradunt. nanque si avis effossionem ellebori conspexerit, moriturum qui succidit, augurium est. Celeriter effodiatur oportet, quoniam halitu caput aggravat: quapropter ad id arcendum, fossuri allium praesumere, et vinum bibere consueverunt: nulli ita noxae opportuni redduntur. Veratri albi modo emedullatur.

[Ellebori utriusque consid.] ELLEBORUM quod et Veratrum Latinis dicitur, tam album, quam nigrum omnibus, ni fallor, notum est in Italia. Et quanvis inibi unum tantum Ellebori albi genus inveniatur; nigri tamen tria nobis comperta sunt genera, flore duntaxat inter se distincta. Unum quidem flores profert purpureos, quales suo reddidit Dioscorides: alterum vero candidos: tertium denique herbaceos. Haec ut flore distinguuntur; ita etiam viribus invicem differunt. quandoquidem alterum, et tertium genus adeo viribus imbecillia sunt, ut fere nihil ad alvum deiiciendam praestent. Id quod facto periculo didici, cum primum ellebori genus flores ferens purpureos nobis non esset ad manus. Huius radicum diluto ex more nostro parato, hyeme etiam media, et magis urgente frigore (etsi id improbent medici) praeparata prius diutius materia decoctis, ac syrupis ad id facientibus, plures quartana febre laborantes sanavimus. Nunquam enim, quod meminerim, hoc ellebori dilutum dedimus quartanariis nostris, quin ex unica assumptione, vel saltem altera, Deo iuvante, fuerint ad sanitatem restituti. Caetrum albi quoque ellebori dilutum exhibuimus quibusdam melancholicis, magno sane successu: nullo tamen aegritantium incommodo, nullaque noxa. Quod non alia ex causa evenisse putaverim, quam quod in Tridentino agro, aliisque circum finitimis locis, ea fortasse sit illius coeli temperies, ut non adeo perniciosis facultatibus scateat utrunque elleborum, quemadmodum illud, quod in calidioribus provenit regionibus: tametsi non dubitaverim etiam utriusque acerrimam vim reprimi, ac corrigi propriis quibusdam additis medicamentis. Visuntur nigri universa genera Martio, et Aprili mensibus uno et eodem loco florere in amplissima sylva, per quam transeunt, qui in Goritia Labacum Carniolae urbem proficiscuntur, ubi et nos praestantissimum saepius legimus. Purpurei radices nigriores, carnosioresque caeteris habentur: cum aliorum generum radices ut plurimum subalbidae spectentur: omnibus tamen in universum eadem est foliorum facies. [Herophili sententia damnata.] Herophilus antiquissimus medicus elleborum fortissimo duci aequabat: concitatis enim intus omnibus, ipsum in primis exire dicebat. Ideo erravisse antiquos parcius id praebendo, cum celerius erumperet, quod daretur largius. Sed haec Herophili sententia non placet nostrae aetatis medicis, neque etiam nobis, ut quae pluribus damnari, et explodi possit. Elleborus niger boves, equos, et sues necat: proinde id in pascuis cavent, quanvis album innoxie depascantur. Nigri radices demorsi a serpente

145 - Veratrum album ~ 146 - Veratrum nigrum