Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 528
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quadrupedibus mirifice medentur, si recentes in vulneris osculum, sublata a carne cute, immittantur, quod ita eiaculatum revocent venenum: quin et illud idem prodest, si gregi pestilentia ingruerit, in auribus traiecta, vel pectori infixa radice. Qua ratione ducti credidere nonnulli, id etiamnum in hominibus fieri posse, quod si in perforatam calcanei cutem nigrum elleborum inseratur, eos omnino a pestilentia tutos reddat, qui gestaverint. Ellebori semen, Aristotele authore, coturnicibus gratissimum est: quam ob causam antiqui eas abdicarunt mensis, quae tamen hodie magnopere expetuntur. [Opinio quorundam reprobata.] Porro non desunt e recentioribus, qui putent nigrum communis usus Elleborum, cui flores herbacei insunt, non elleborum, nec eius speciem esse, sed eam sane plantam, quam Columella, et Plinius Consiliginem vocant, quamque ad pecorum pulmonariam curandam, pestilentiamque arcendam summis laudibus efferunt, hoc tantum puto argumento freti, quod scripserint ii, si in morbosi quadrupedis auricula consiliginis radix inseratur, perforata ferro prius aure, omnem morbi vim eo confluere, et per illud foramen pestilens virus elici. Siquidem cum pastores huius aetatis observaverint, id totum (ut nos quoque paulo ante diximus) praestari tantum illius ellebori radicibus, existimaverunt hoc veratri nigri genus, quod flores rubentes non proferat, vel (ut Dioscorides inquit) in purpura albicantes, sed herbaceos, consiliginem esse. Sed ii, mea quidem sententia, falluntur: quippe Absyrtus, et Hierocles idem praestare nigrum veratrum affirmant. Quibus etiam subscribit Plinius libro XXV. cap. V. his verbis. Nigrum elleborum pecorum, et iumentorum pituitas sanat, surculo per aurem traiecto, et postera die eadem hora exempto. haec Plinius. Ex quibus utique perspicuum fit, non modo consiliginis, sed etiam nigri veratri radicem haec omnia efficere posse. Vanum profecto esset dicere, exempli gratia, sabinam esse calamintham, vel contra, quod utraeque remoratos menses eliciant. quasi natura adeo fuerit avara, ut unicuique morborum generi unum tantum genuerit medicamentum, cum tamen nullus sit morbus, cui innumeras non creaverit medicinas, uno et eodem ordine adhibendas. Adde etiam, quod cum nullus extet author, quod ego invenerim, qui Consiliginis historiam describat, neque una quidem nota eius faciem repraesentet, non video, quomodo recte ii asserere possint, veratrum nostri usus esse {consiglinem} <consiliginem>. Sciant itaque velim, qui nigrum herbacei floris Elleborum ideo Consiliginem esse contendunt, quod pestilentibus pecorum morbis praesens remedium sit, si eius radix auriculis, et aliis corporis partibus inseratur, id successu longe meliori effici, si rubentis floris elleboro idem fiat, citiusque expurgari virus illud pestilens, quod huic vires insint valentiores. [Ugonis Solerii opinio explosa.] Caeterum hic non est silentio dissimulanda inepta satis, et vana, meo quidem iudicio, de nigro veratro opinio Ugonis Solerii, viri alioqui doctissimi, ut eius testantur scholia, quae nuper in priores Aetii libros edidit. Is enim in praedictis Scholiis censet, Elleborum nostri usus tam illud, quod flores fert rosarum modo purpureos, quam quod albos, esse lycoctoni, vel cynoctoni aconiti species: quod vero herbidos habet flores, Plinii et Columellae Consiliginem, aliorum iudicium secutus. Quod quibus rationibus comprobet, ex eius verbis, quae modo referam, cognosci poterit. Si quis, inquit, commemoratarum iam plantarum radices diligenter expendat, nihil illas cum nigri veratri radicibus (quae, teste Dioscoride, cepae modo bulbosae sunt, erumpentibus ab imo earum bulbo multis radicibus) commune habere multo evidentius comperiet, quam ut pluribus demonstrari nunc debeat. Taceo nullum ex his plantis dum velluntur, capitis dolorem ob vaporum halitum concitari, ut ipse millies sum expertus, id quod in nigri veratri evulsione testatur Dioscorides. Ex his igitur constat, nullam harum trium plantarum ad nigrum veratrum satis apte posse reduci. quin duas priores aconiti lycoctoni postremas species esse, postremam herbam sui generis. haec Solerius. Quibus verbis eum in me egisse, licet non aperte, meamque oppugnasse sententiam ex hoc plane coniicio, quod nullus, quod sciam, ante nos scripserit, tria in Italia, ac privatim in Carniola reperiri nigri veratri genera, florum tantum colore distantia. Neque id certe aegre fero, quod libenter audiam, indies novas in re herbaria proferri sententias. Velim tamen id liberius, apertius, et firmioribus tum rationibus, tum auctoritatibus fieri. Redeo ad Solerium, cuius sane hac in re argumenta me facile diluere posse spero, utpote quae (pace eius dixerim) levia satis sint, et prorsus a veritate desciscant. Nam falsum esse, ac nimis fortasse temere dictum arbitror, quod Ellebori genera illa, quorum superius meminimus, non mittant radices (ut Solerius asserit) tenues, nigras, a cepaceo quodam capitulo pendentes, ac confibratas: cum omnibus non modo rei herbariae peritis; sed etiam pharmacopolis, ne dicam lippis, et tonsoribus, manifestum sit, nigri veratri communis usus radices non aliunde, quam a bulbaceo quodam tuberculo omni ex parte pendere nigras, ac graciles: non autem cepae modo bulbosas esse, et ab imo bulbo multas erumpere, ut ille pronunciavit. Unde facile adducor, ut credam, si licet ingenue dicere quod sentimus, Solerium aut Dioscoridis lectionem luxasse, aut eam minus recte percepisse, aut parum adhuc rei herbariae gnarum esse, ut qui forte in ea re non multum laboris insumpserit. Quod autem (ut idem ait) ex hoc nostro elleboro, dum effoditur, nullus ob vaporum halitum capitis dolor concitetur, et ob hoc illud legitimum esse non possit, nulla haec est ratio apud me. Neque enim mirum alicui esse debet, cur id non faciat: quoniam Dioscorides non dicit, quod Elleborum nigrum effodientibus capitis dolorem inferat, sed quod halitu caput aggravat. Quam nimirum gravitatem id, cui flos purpurascit, tanquam caeteris acrius, apud nos saepius excitat, praesertim si ligone vulnerentur radices, et ventus adversa parte spiret. Id quod fortasse in Anticyra, Helicone, Parnaso, et Aetolia valentius praestat. quandoquidem, Dioscoridis testimonio, iis in locis acre gustu, fervensque, et omnium probatissimum gignitur climatis illius ratione. quod in Gallia fortasse, et in Germania coeli inclementia non evenit. Caeterum quod priora nigri Ellebori genera, quae flore tum purpureo, tum albo constant, aconiti cynoctoni, vel lycoctoni sint species (ut Solerius sibi perperam, mea quidem sententia, persuasit) mihi plane absurdius videtur, quam ut ab aliquo approbari possit, et debeat. Ea siquidem aconitorum genera iam omnibus clarissime innotuerunt, suntque caule filicis simili, cubito longiore, et radicibus adeo tenuibus, ut squillarum marinarum cirris eas comparaverit Dioscorides. Quae sane omnia in nigro veratro communis usus nunquam quis inveniat. Huc praeterea illud accedit, quod nobis iam millies experimento compertum est, nigrum communis usus veratrum, quod proprio fungatur