Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 533
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sed in turpeti locum non sunt, meo iudicio, recipiendae. Quapropter maxime in hoc (ut superius diximus in Tripolii commentatione) a Fuchsio dissentimus, qui Turpetum a Mesue descriptum, nil aliud esse censet, quam Thapsiae radices. [Thapsiae vires ex Gal.] Thapsiae vires memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Thapsia acrem habet, ac vehementer excalfacientem facultatem cum humiditate. Quamobrem ex alto violenter extrahit, et ipsum quod extrahit, digerit. Verum plusculum ad ea efficienda tempus postulat, ut quae large excrementitia humiditate impleta est, ob quam celeriter corrumpitur. Et lib. primo de compositione medicamentorum secundum locos, sic inquit. Qui Thapsia utitur, sciat opus est, maximam differentiam esse recentis ad vetustiorem. Vis enim huius pharmaci post annum multum exolvitur, atque amplius adhuc post duos annos, ausimque fere dicere eam penitus inutilem esse ad triennium progressam.
Cap. CLII
Σπαρτίον
–
SPARTIUM
SPARTION frutex est longas ferens virgas, sine foliis, firmas, fractu contumaces, quibus vites vinciuntur: semen lenticulae, in folliculis phasiolorum modo nascens: florem, ut albae violae, luteum. Purgant per superna vehementer ellebori vice, citra periculum flores, et semina quinis obolis in aqua mulsa pota. Semen deiectionem movet. Ramis in aqua maceratis, mox tusis, extractus succus, ischiadicis, et angina laborantibus auxiliatur, si cyathi modum ieiuni bibant. Quidam marina aqua macerare malunt, et infundere ischiadicis clystere: strigmenta autem elicit cruenta.
[Spartii consideratio.] TANTA nimirum inter Spartium, sive Spartum, et Genistam intercedit similitudo tum facie, tum etiam viribus, ut eorum affinitate deceptus iam crediderim omnino errasse eos, qui alterum ab altera secernerent: praesertim cum Hac in re deprehendissem Plinium dubitasse libro XXIIII. cap. IX. ubi ita scriptum reliquit. Genista quoque vinculi usum praestat. Flores apibus gratissimi. Dubito an haec sit, quam Graeci authores Sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos factitari docuerim: et nunquid hanc designaverit Homerus, cum dixit: Navium sparta dissoluta. Nondum enim fuisse Aphricanum, vel Hispanum spartum in usu certum est: et cum sutiles fierent naves, lino tamen, non sparto unquam sutas. haec Plinius. Verum cum accuratius Dioscoridem perlegissem, hac de re prius admonitus a clarissimo medico Petro Cannizero Hispano Serenissimi Ferdinandi Romanorum Regis Protophysico, qui in Hispania copiosissimum Spartum, numerosamque Genistam se vidisse testatus est, comperi plane inter has plantas discrimen esse. Quippe quod Spartium Dioscoridi frutex sit foliis viduus: et floribus constet albae violae similibus.