Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 532

150 - Staphis agria ~ 151 - Thapsia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

apud seplasiarios invenitur: nanque eo frequenter utuntur medici in apophlegmatisinis. Id quod etiam plurimum expetitur mulieribus ad pediculos, et lendes necandos. [Staphidis agr. vires ex Gal.] Staphidis agriae meminit Galenus in Astaphide libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Astaphis agria vehementer acrem obtinet facultatem, adeo ut ex capite pituitam purget, quod [GR] Graeci dicunt, abstergatque valenter. Itaque ad psoram accommodata est. Sed et urendi aliquam habet.

Cap. CLI
Θαψία – THAPSIA

THAPSIA nomen ideo accepit, quod in Thapso eiusdem nominis insula, primum inventa sit. Tota vero natura ferulae similis est: graciliore caule: folii foeniculi: umbella anethi in cacumine, a singulis surculis erumpente: flore luteo: semen quale ferulae, latiusculum, sed aliquanto minus: radix foris nigra, intus candida, longa, acris, crassiore libro vestita. Lactis extrahendi ratio haec est. Facto in ambitu scrobe cortices inciduntur: aut radix in fornicis speciem in sen excavata cooperitur, quo merus succus confluat. oportet illuc sequenti die se conferre, et congestum succum extrahere. Tunditur etiam radix in pila, et succus organo per quallum expressus, fictili crasso insolatur. Aliqui folium una terunt: sed invalidior huiuscemodi succus. Hoc autem interest, quoniam qui ab radice manavit, gravius olet, et humidus permanet: e foliis autem extractus exiccatur, atque teredinum iniuriam sentit. Qui succum colligit, stare debet non obversus vento: aut potius cum dies apricus est, et a flatu silet: quoniam ob halitus acrimoniam facies vehementer intumescit, nudaque corpora invadunt pustulae. ob id prius liquido cerato, et adstringente, nudas partes illinunt, et ita muniti accedunt. Tam cortex radicis, quam succus purgandi vim habent, et lacteus succus in aqua mulsa potus: nam utrinque bilem extrahunt. Radicis modus, quaterni oboli, cum tribus seminis anethi drachmis: succi, terni oboli: lactis, obolus unus. quod eo amplius assumitur, periculosum est. Huiusmodi purgatio convenit suspiriosis, et diuturnis laterum doloribus, reiectionibusque: datur in cibis, aut obsonio, quibus difficile sit vomere. Tam radix, quam succus omnium maxime, quae pares cum eis vires adepta sunt, vim habent extractoriam ex alto, ubi ex imo aliquid evocandum est, aut meatuum laxitas alio transferenda est. unde succus illitione, aut radix recens affrictu alopecias explent. Radix, succusque cum aequis cerae, thurisque portionibus, sugillata, livoresque tollunt: sed non plus binis horis dimittantur: locus deinde aqua maris calida foveantur. Vitia cutis in facie emendat, cum melle illitus succus: lepras tollit: tubercula discutit, perunctus cum sulphure. In diuturnis pulmonum, laterum, pedum, articulorumque valetudinibus utiliter illinitur. Valet ad integendam colis glandem iis, qui natura, non circuncisione curti sunt: tumorem enim excitat, qui pinguium fotu emollitus, praeputii iacturam resarcit.

[Thapsiae consideratio.] DE THAPSIAE viribus locutus est Theophrastus libro IX. cap. XXII. de plantarum historia, ubi ita scribit. Thapsiae radix vomitoria est, et si quis continuit, tam superius, quam inferius purgat. Ad haec livida tollere potest: suppurationes tamen alias exalbidas facit. Succus eius validior est, et quidem tam superius, quam inferius purgat. Nullus seminis usus. Nascitur tum alibi, tum in terra Attica, in qua pecudes incolae eam non tangunt, peregrinae vero depascunt: et aut alvus solvitur, aut intereunt. hactenus Theophrastus. Thapsiam autor est Plinius libro XIII. cap. XXII. a Nerone claritatem accepisse, eique magno usui fuisse sui imperii initio, quod nocturnis grassationibus converberatam faciem illinens sibi cum thapsia, thure, et cera, sequenti die contra famam cutem synceram circunferret: etenim ea mirum in modum sugillata delet. Thapsia plurima nascitur in Apulia, praesertim Gargano monte, inter complures ferulacei generis plantas. Provenit et in nostris maritimis locis adeo ferulae adsimilis, ut non facile, nisi a rei herbariae peritis, una ab altera dignoscatur. Visitur etiam hodie in hortis ad spectaculum plantata. qua ratione iam ferme omnibus innotuit in Italia. Caeterum non desunt impostores, qui Thapsiae radicum cortices pro Turpeto venditent: quae quidem a peritis seplasiariis in ea medicamenta iure optimo addi possunt, quae Thapsiam exposcunt:

150 - Staphis agria ~ 151 - Thapsia