Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 536

154 - Glans unguentaria

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

his sunt minora, lentiginem, vitiliginem, ionthos, ephelin, exanthemata, achoras, tum ulcerosa, et quae crassi sunt succi omnia. Sed et cicatricibus decorem adfert. Porro quod cum illinenda est lieni, praestet admistam esse farinarum quampiam exiccantium, cuiusmodi est ervi, ac lolii farina, id iam potius ad componendorum medicaminum tractationem, haudquaquam ad praesens institutum pertinet: sed et in paratu facilibus ipsum dicetur. Verum in praesens sufficit abstergentem, et incidentem cum adstrictione quapiam propositi medicaminis dixisse facultatem, ac sic ad aliud transgredi. Cortex tamen eius admodum adstringit: itaque eo possit quis ad ea uti, ad quae valida usus est adstrictione. hactenus Galenus. [Myrobalanorum genera.] Sed quoniam Balanis myrepsica Mauritanorum Myrobalana nobis ad memoriam revocavit, quorum iidem quinque faciunt genera, cum ea in medicamenta frequenter, et commode veniant, nec eorum, quod extet, meminerint veteres Graeci; ideo nunc de iis nobis disserendum est: neque enim ob eorum usum silentio erant dissimulanda. Sunt itaque, ut diximus, MYROBALANORUM genera quinque: nempe Flava, Chepula, Indica sive nigra, Empelica, Bellerica: quae omnia facie inter se distant, ut etiam viribus. Quamobrem omnino censendum esse putaverim, ea a diversis produci arboribus. quanquam non desint, qui affirment, flava simul, et chepula ex una et eadem arbore nasci, existimantes flava decerpi ab arbore immatura, chepula vero cum ultimam adeptu fuerint maturitatem. Verum cum horum fructuum ortus, et arbores nos prorsus lateant, non est quod illorum sententiam probare, aut refellere ausim. Recensentur genera omnia inter ea medicamenta, quae alvum citra noxam deiiciunt: nam etsi purgatoria vi polleant; nulla tamen virium imbecillitate, aut molestia sumentes afficiunt, sed potius sua adstringenti facultate, quam possident, cor, iecur, et ventriculum roborant, quinetiam universum corpus. Id tantum illis noxae adscribunt, quod obstructiones, et viscerum infarctus augeant: proinde ne obstructis exhibeantur praecipiunt Infraenantur Myrobalanis medicamenta omnia, quae deiiciendo laborem inferunt: quo fit, ut utiliter admisceantur scammonio. In flavorum Myrobalanorum genere ea caeteris praestant, quae in viridi plene flavescunt, ponderosa, farcta, gummosa, crassi corticis, et quibus pumilum ossiculum inest. E Chepulis ea probantur, quae caeteris crassiora sunt, colore nigro purpurascente, cortice crasso, et quae in aquam deiecta fundum quam citissime petunt. Inter Indica excellunt, quae maxime nigricant, crassa, ponderosa, nullo intus osse, et quae confracta in unum compacta cernuntur. In Empelicorum classe laudantur, quae in maiora, crassiora, densiora, ponderosioraque frusta dividuntur, et quae minus ossis, quam pulpae habent. Bellericorum vero illa in suo genere praeferuntur, quibus crassities, densitas, gravitasque non desit, et quibus crassus in universum sit cortex. Flava, Indica, Chepula, Bellerica refrigerant ordine primo, sicantque secundo. Empelica vero primo tantum tum refrigerant, tum exiccant. Vim obstructoriam exuunt omnia genera, additis aperientibus, et urinam cientibus medicamentis: vel si macerata caprino sero, aut fumariae succo exhibeantur: vel si cum absinthio, aut agarico, aut rhabarbaro hauriantur. Perfunduntur amygdalino, et sesamino oleo, ut contracta inde pinguedine, ventriculo non inhaereant. Quin et id noxae pariter tollitur, ubi cum cassiae nigrae medulla, aut manna, aut acidis palmulis devorentur. Ubi deiectione sit opus, eorum tantum dilutum praebent: ubi autem adstrictione in pulverem conterunt, et subinde propinant. Chepula, quae saccharo condiuntur magis roborant, quam deiiciant. Contrarium efficiunt, quae cruda siccataque reponuntur. [Myrobalanorum vires.] Myrobalana omne genus (ut Mesues est autor) eorum senectutem remorantur, qui ipsis frequenter utuntur: colorem faciunt elegantiorem, corpori odorem iucundum conciliant, hilaritatem afferunt, et ventriculum, cor, iecur roborant: conferunt haemorrhoidibus, et bilis fervorem reprimunt: ad quod flava caeteris praestant, ut quae privatim bilem detrahant: et eos peculiariter iuvent, qui temperamento calidi sunt. Fricantur cote ad oculorum collyria, cum uvae acerbae, aut rosarum aqua, aut foeniculi succo, quod oculorum inflammationes reprimant, lacrymas sistant, defluxionesque cohibeant. Sanantur horum pulvere ulcera, addita lentiscina resina. Chepula pituitam exhauriunt, intellectum clarificant, et visum, praesertim saccharo asservata: ventriculum tum mundant, tum confirmant. Dantur utiliter aqua intercute affectis, et diuturnis febribus laborantibus. Nigra utranque bilem trahunt, praesertim exustam. Conferunt membrorum tremoribus, coloris nitorem conciliant, elephantiaco iuvant, moerores auferunt, et quartanam fugant. Empelica pituitam educunt, cor, et cerebrum, corroborant, intellectum augent, ventriculum a pituita, aliisque noxiis humoribus expurgant, ac etiam confirmant, ac sitim extinguunt, vomitiones cohibent, et cibi appetentiam invitant. Bellerica ea omnia possunt, quae et proxime dicta. Myrobalanorum inter recentiores Graecos tantum, quod sciam, Actuarius meminit: qui tamen ea, quae de illis scripto reliquit, a Mauritanis (ut ipse quoque fateri videtur) mutuatus est. Sed profecto nesciverim, qua ratione ductus inter ea medicamenta, quae vomitum eliciunt, myrobalana reposuerit, cum omnia eorum genera plane vomitiones compescant. [Chrysobalanus.] Porro hodie ignorata videtur quae [GR] Graecis vocatur, digerens, et roborans Indicae nardi modo, ad colicos affectus, ventriculi ardores, et singultus a Galeno Asclepiadis auctoritate commendata libro VIII. et IX. de compositione medicamentorum secundum locos. quanquam non desunt e recentioribus, qui sibi persuadeant Chrysobalanum esse nucem myristicam: cum tamen plura sint, quae eorum destruant sententiam, nempe cinereus color, acutus ori sapor, et quod myristicae nucis nusquam meminerint veteres Graeci. Nullam huiusce, quod legerim, mentionem fecit Galenus in libris simplicium medicamentorum. Id quod argumento esse potest, Galenum ipsum non habuisse compertum, quid esset Chrysobalanus. Sed de his hactenus. [Behen album, et rubeum.] Caeterum quandoquidem Balanus myrepsica, quam ab Arabibus Ben appellari diximus, nobis in mentem redegit radices illas, quas officinae Behen album, et rubeum vocant, ad cordis affectus iis, ac etiam recentioribus expetitas, hunc locum non praetereundum esse duxi, quin de iis quoque aliquid dissererem, praesertim quod e Graecis non inveniatur, qui illa posteritatis memoriae prodiderit. Sed illud in primis animadvertendum est, quod communis usus radices, quas vulgo Behen nuncupant, eae quidem non sunt, de quibus Mauritani scripsere, imo eas prorsus ementiuntur. Siquidem scribit Serapio, Behen radices proferre

154 - Glans unguentaria