Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 543
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Pityusae consideratio.] PITYUSA, ut latius praecedenti capite retulimus, ea nimirum fuerit planta, quam officinae Esulam maiorem nominant. Huius radices herbarii, qui quotannis e Gargano Apuliae monte succos, et alias radices ad nos comportant, magna impostura pro Turpeto venditant, quemadmodum et thapsiae radices pro eodem subiiciunt, ut superius in tripolii mentione diximus. Quod cum suae aetate non ignorasset Actuarius, album turpetum Alypiae esse radicem prodidit, nigrum vero Pityusae. Nec his obstat, quod dixerit Dioscorides, Pityusae radicem subesse candidam: nam is de interiore substantia tantum intellexit, non autem de exteriore corticis membranula, quae viridis rufescit, siccata nigrescit. Porro quod Esula maior sit Mauritanis alsebram, vel scebram, satis liquido ex Serapione colligi potest, utpote qui integrum de Pityusa caput ex Dioscoride sumpsit, et in suum Scebram reposuit. Quo fit, ut plane falli putem Brasavolum, quippe qui certo sibi persuadeat, Alsebram maius Mauritanis esse tithymalum platyphyllon. Nicolas Myrepsicus quibusdam in antidotis, et catapotiis alvum solventibus Esulam imponit Cognomine chamaepityn. [Fuchsii opin. reprobata.] Unde Fuchsius in suis doctissimis adnotationibus nil aliud esulam Nicolao referre scribit, quam Chamaepityn, non autem tithymali speciem. Qua in re Fuchsii opinio (pace eius dixerim) mihi non plane satisfacit. Nam cum plura sint tithymalorum genera, quae in universum Esulae nomine appellantur, de ea tantum intellexisse Nicolaum existimo, quam Dioscorides a foliorum forma Pityusam vocat, eo quod pini, vel piceae arboris folio constet: quae ob id esula chamaepitys differentiae causa Nicolao appellata est. Parvam enim pinum pityusa repraesentat: quare non ab re esula quoque chamaepitys cognominari potuit. Pityusa in Italia passim fere provenit, facie minoris esulae, sed longe in omnibus maior, adeo ut quibusdam in regionibus, ut in Apulia, arbusti speciem referat. Visitur copiosa in Veronensi agro, ea immensa planitie, per quam ad Benacum transitur. Sed quod aridissimum ibi sit solum, non admodum adolescit. Haec (ut Mesues est author) agrestium hominum medicamentum est: multa enim sumentibus adfert incommoda. proinde eius usus apud medicos peritos prorsus exolevit, quemadmodum et turpeti ex huiusce radicibus parati, postquam detecta est impostorum fraus: etsi non desunt improbi pharmacopolae, qui pityusae radices legitimi turpeti vice suis inserant medicamentis: sintque etiam circunforanei, qui harum radicum pulvere plures iugulent rusticos, quam sanent. Adscribunt quidam Pityusam tithymalorum generibus, quoniam et ipsa similiter lacteo succo madeat, purgetque eorum modo. [Pityusae vires ex Galeno. Id quod Galenus aperte testatur lib. VIII. simplicium medicamentorum, dum sic inquit. Pityusa, et hanc quidam speciem putant esse tithymali, quod succum habeat, ut illi, quodque similiter illis purget: caeteraque omnia viribus illis est adsimilis.
Cap. CLXI
Λαθυρίς
–
LATHYRIS
LATHYRIS, quam aliqui tithymalum appellant, eamque tithymalorum numero adscribunt, caulem emittit cubiti altitudine, et digitali crassitudine, inanem. gignuntur in cacumine alae, et folia in caule oblonga, amygdalinis proxima, latiora, et laeviora: quae autem in summis ramulis exierunt, minora conspiciuntur, aristolochiae, aut oblongae hederae figura. In cacumine fructum summis surculis gerit, triplici loculamento insignem, rotundum, ceu capparin, in quo grana, intercursantibus membranis, inter se distincta continentur, ervis maior, rotunda: quae dum corticibus exuuntur, candida sunt, et gustu dulcia. Nullus radicis usus. totus frutex lacteo succo turget, uti tithymalus. Grana sex, aut septem in catapotio, aut cum ficis, aut palmulis devorata alvum purgant: sed aqua frigida postea sorbenda. trahunt autem bilem, pituitam, et aquas. Succus, tithymali modo exceptus, eundem effectum praebet. Cum gallinaceo, aut oleribus folia decoquuntur ad eosdem effectus.
[Lathyris consideratio.] LATHYRIN officinae Cataputiam appellant. Planta est vulgaris notitiae. Haec in Hetruria frequentissima nascitur. Apud Insubres, quod alvum valenter evacuet, vomitionesque eliciat, Cacapuzza vulgo nominatur. Iisdem pollet facultatibus, quibus et ricinus, iisdem quoque medicamentis infraenatur. Huius plantae meminit Actuarius in suo libro de compositione medicamentorum, ubi ita scribit. Lathyris vehementer pituitam purgat. Dantur grana eius maiora, quindecim: minora vero viginti. Iis vero, qui deiectionem non desiderant copiosam, iubendum est, ut integra, praesertim si qui sumit, malo fuerit stomacho. haec Actuarius. [Lathyris vires ex Gal.] Lathyris vires descripsit Galeno libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Lathyris,