Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 542

159 - Tithymali ~ 160 - Pityusa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

solatio Dendroidem tithymalum ibi a me primum repertum ostendi: erant enim ambo rei herbariae studiosi, atque etiam gnari. Nascitur idem tithymalus etiam in Tergestino litore non longe a Timavo fonte, in saxosis quibusdam rupibus, arborescens. Theophrasto tria tantum Tuthymalorum genera produntur libro IX. cap. XII. de historia plantarum, ubi ita scriptum reliquit. Lactariarum (sic enim tithymalum vertit Theodorus) quod maritimum granum appellant, folio est rotundo, caule, totaque magnitudine ad palmum, fructu candido. Demetitur, cum uva nigrescere incipit: et siccatus fructus tritus potui datur acetabuli tertia parte. Mascula autem vocitata oleae folio constat, et magnitudine cubitum aequat. Huius lac, cum vindemia incipit, exprimunt, et praeparato utuntur: purgat inferius. Myrtaria vero cognominata, candida lactaria est, foliis myrti condita, verum aculeatis parte postrema: sarmentula in terram demittens, longitudine palmi, quae non simul, sed alternatis annis fructificant, alia hoc anno, alia postero, quanquam omnia eadem radice extorta. Loca montuosa desiderat. Fructus nux appellatur. demetitur, cum hordeum turgescit, et exiccatus, purgatusque datur elotus cum papaveris nigri duabus partibus, ita ut totum modo acetabuli sit: trahit pituitam per alvum. At vero si nucem ipsam placeat dare, trita dabitur ex vino dulci, aut cum sesama tosta, torrefactaque comedenda. hactenus Theophrastus. [Tithymalorum vires.] Tithymali omnes, Mesue autore in suis simplicibus deiectoriae facultatis, cordi, iecinori, et ventriculo maxime officiunt: vasa disrumpunt, intestina abradunt, universum excalfaciunt corpus, adeo ut inde febres facile concitentur. Tollitur prima tithymali noxa iis admistis, quae cor, iecur, et ventriculum roborant. Secunda vero, et tertia iis, quae agglutinatoria facultate pollent: cuiusmodi sunt tragacanthae lacryma, gummi, bdellium, psyllii seminis spissamentum, et portulacae succus. Tollitur et quarta, admistis frigidis, et humidis: proinde aut sonchi succo, aut intubi, aut portulacae, aut hortensis solani, aut aceto cum cydoniorum seminibus diutius rudicula agitato, commiscent. Vulgaris usus Tithymalus pituitam vehementer deiicit, et atrum quem vocant succum, pariterque pituitas ad articulos decurrentes. Aquam inter cutem validissime extrahit: nihilo secius exiccat universum corpus, et genituram extinguit. Unde rusticorum medicamenti nomen sibi merito ascivit. [Tithymalorum vires ex Galeno.] Tithymali omnis generis vires commemorat Galenus lib. VIII. simp. med. sic inquiens. Tithymali omnes vincentem habent acrem, calidamque facultatem, inest vero et amaritas. Validissimus itaque est eorum liquor. Secundum locum tenent semen, et folia. Sed et radix dictarum facultatum particeps est, sed non ex aequo. Sane ipsa cum aceto decocta dolores dentium sanat, maxime qui illis erosis proveniunt. At liquores, ut qui valentiorem vim habeant, in foramina quidem ipsa dentium induntur: caeterum si aliam corporis partem contigerint, continuo adurunt, ulcerantque: proinde foris illis cera circumlinitur. quippe cum ex quarto sint excalfacientium ordine, quem esse adurentium posuimus. Sic pilos quoque succus inunctus tollit. Porro cum vehementior sit, oleo miscetur: et si id saepe fiat, tandem prorsum pilorum radices adustae extirpantur, corpusque depile reddetur. Eadem facultate verrucas, quas acrochordonas nominant, et myrmecias, et pterygia, sive oculorum ungues, et thymos auferunt, detergentque lichenas, et psoras, quia scilicet et abstergendi facultas inest propter amaritudinem. Praeterea ulcerum phagedaenica, anthracode, et gangraenode, quia valenter tum excalfaciunt, tum extergunt, si in tempore, et moderate utare, iuvare aliquando poterunt. Verum enimvero et fistularum callos eximunt eadem facultate. Caeterum haec omnia genere quidem similiter, imbecillius tamen et folia, et fructus praestare possunt. Quibus sane et ad pisces in aqua stagnali capiendos uti assolent. Celerrime nanque ab illis in vertiginem acti, ac semimortui redditi, ad aquae superficiem feruntur. Porro cum septem sint eorum genera, valentissimus est quem characiam nominant, quem utique etiam quidam marem cognominant, et foemina nuncupata myrsinites, et qui in petris nascitur ad modum arboris: deinceps qui verbasco adsimilis est, et cyparissias: deinde paralius, sive marinus: denique helioscopius. Proportione vero comprehensae illorum facultatis et cinis, et ex ipso lixivium erit.

Cap. CLX
Πιτύουσα – PITYUSA

PITYUSAM specie a cyparissia differre constat, etsi tithymalorum generi assignetur. Caulis supra cubiti altitudinem assurgit, geniculatus: foliis piceae, acutis, exilibus: flore parvo, velut purpureo: semine instar lenticulae, lato: radice crassa, candida, succo referta. quibusdam in locis frutex hic praegrandis invenitur. Detrahit per alvum radix drachmis duabus data in aqua mulsa: item seminis drachma. succi cum farina subacti cochlearium in catapotio datur. modus foliorum drachmae tres.

159 - Tithymali ~ 160 - Pityusa