Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 546

165 - Scammonia ~ 166 - Chamelaea ~ 167 - Thymelaea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

per se, et saccharo asservata, psyllii spissamentum, mastiche, cydonia mala post sumpta, et calida aqua post bibita: utpote quae medicamentum ocius a ventriculo et intestinis expellant, et ita simul noxam prohibeant. Hinc est, quod prudentes medici, quo celerius Scammonium a ventriculo, et intestinis deiiciant, hordei iusculum, cum saccharo superbibendum praebent. Obest postremo scammonium cordi, iecori, ac ventriculo, substantiae suae totius proprietate. Vitium hoc aboletur, si illi tum calida, tum frigida admisceantur medicamenta, quae cordi, iecinori, ventriculoque opem suam praestant. Deiicit scammonium valentissime bilem, quam et a vasis, et a sanguine exhaurit. Eius deiiciendi facultas haud sane aliis medicamentis absimilis est, quae purgant cum labore et molestia.

Cap. CLXVI
Χαμελαία – CHAMELAEA

CHAMELAEA surculosa fruticat, ramis dodrantalibus: folia oleae similitudinem habent, tenuiora, et amara, quae gustata linguam mordent, et arteriam deradunt. Detrahit pituitam bilemque, foliis praesertim in catapotio devoratis. nanque duae absinthii partes, adiecta chamelaeae una, hydromelite excipiuntur, et in catapotia coguntur. ea autem in ventre non liquescunt: siquidem quotquot fuere devorata, regeruntur. Foliis cum melle tritis, sordida ulcera, et crustosa repurgantur.

Cap. CLXVII
Θυμελαία – THYMELAEA

THYMELAEA est, ex qua granum Gnidium, quod est semen ipsius, colligitur. Hoc Syri apolinun vocant, quoniam sativi lini frutex suapte natura similitudinem referat. Virgas edit pulchras, multas, tenues, binum cubitorum: foliis chamelaeae, angustioribus, et pinguioribus, viscosis, gummosisque, si mordeantur: flore candido: fructu myrti in modum rotundo, qui inter initia viret, et tandem rubescit: involucrum fructus durum, foris nigrum, intus album. Hoc per inferna bilem, pituitam, aquasque detrahit, si viginti granorum pars interna bibatur: verum fauces adurit. Itaque cum farina, aut polenta, aut in uvae acino dari debet, aut melle cocto obductum devorari. Qui aegre desudant, trito semine cum nitro, et aceto inunguntur. Folia, quae peculiariter cneorum appellantur, per messes colligi debent, et siccata in umbra recondi. Quibus dare libeat, antea tundere, et nervos eximere convenit. Illitum acetabuli modo cum diluta vini potione, aquam extrahit: mediocrius purgat, addita lente cocta, aut contritis oleribus. Thymelaeae farina

165 - Scammonia ~ 166 - Chamelaea ~ 167 - Thymelaea