Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 547

167 - Thymelaea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

uvae acerbae succo excipitur, et in pastillos dividitur. Herba stomacho infesta. partus imposita necat. Nascitur in montibus, et asperis. Hallucinantur, qui coccon Gnidium fructum esse chamelaeae existimant, decepti quadam foliorum similitudine.

[Chamelaeae et Thymelaeae consider.] CHAMELAEAM, pariter et Thymelaeam Arabes confuse satis, ac perplexe Mezereon appellant. Cuius etsi duo faciant genera, unum album, alterum nigrum; tamen iis etiam Daphnoidem admiscent, et haec omnia adeo confundunt, et implicant, ut hac in re nihil certi, nihilque perpetui ac tuti ex eorum scriptis elici possit. Illarum plantarum vis in exolvendo corporis humores, tam vehemens, violenta, ac furiosa existit, ut nisi robustissimis hominibus tuto in medicamentum dari possint: plerunque enim imbecilles confecerunt, abrasis visceribus, apertisque vasorum osculis. Quare non temere eas Mauritani et terrae leones, et plantas viduificas cognominarunt. Proveniunt hae plantae numerosae in vallis Ananiae montibus Tridentino agro, et utraeque (licet hoc in chamelaea praeterierit Dioscorides) fructum ferunt myrti baccis similem, quanvis Chamelaeae quadantenus longior sit, et olivae formam repraesentet. Utrique fructus initio sui exortus virescit, mox per maturitatem rubescit, denique exiccatus niger conspicitur. Caeterum baccam, quae e Thymelaea decerpitur, quoniam siccata piperis faciem prae se ferat, acrimoniamque non obscuram gustantibus relinquat, rura Ananiensia, una etiam cum Laureolae semine, Piper montanum indifferenter nominant. Nec sane mirum, quandoquidem et Theophrastus libro IX. cap. XXII. de plantarum historia, ubi de pipere disseruisset, statim Cnidii grani meminit: utpote quod maxime piperis imaginem referat, et admodum etiam acre sentiatur. Sumunt hoc piper (ut eorum nomine utar) frequenter incolae in suis purgationibus adversus omnes fere morbos, ita medico, et pharmacopolas fallere credentes. Sed saepe evenit, ut cum futuram noxam non praevideant (quae eorum multorum imperitia est) non solum seipsos decipiant; sed etiam sibi mortem consciscant. Et certe hoc testari possum, quod ex montani illius piperis assumptione plures periissent, nisi antidotis nostris succurrissem, eosque in vita servassem. Proinde scite posteritatis memoriae prodidit Mesues, nemini Mezereon praebendum esse, nisi iis admistis antidotis, quibus eius deleteria facultas infraenari possit, qua omnia corporis principalia membra corrumpit, ac destruit. Habentur tamen passim in pharmacopoliis catapotia, quae de Mezereo appellant, quibus aliquando utuntur medici, ad aquam inter cutem extrahendam. Verum ea non audent exhibere (quanquam medicamenta simul receperint, quibus eorum malitia reprimitur) nisi robustis, ac fortioribus hominibus. [Chamelaeae vires ex Gal.] Chamelaeam tantum, quod sciam, commemoravit Galenus in simplicium medicamentorum censu, de cuius viribus libro VIII. eorundem ita scribit. Chamelaea vincentem habet qualitatem amaram. Quamobrem admodum sordida ulcera, et quae maximas habent crustas, cum melle purgare potest.

167 - Thymelaea