Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 558
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
In quo tamen Mesui refragatur doctissimus Manardus Ferrariensis, asserens, quod polypodium, cum imbecilliter leviterque purget, corpora extenuare non possit: addens se certo scire, quod idem per se exhibitum, nullam stomacho inferat iniuriam. Proinde Averroi in hoc magis adstipulandum censet, quam alteri: quandoquidem Averroes autor est, Polypodium tutum esse medicamentum, et epithymo praestantius. [Polypodii vires ex Actuario, et Gal.] Polypodium (ut testatum reliquit Actuarius in libro de compositione medicamentorum) bilem, et praesertim atram, et pituitam extrahit. Dantur purgatae radicis seni scrupuli adfusa aqua mulsa. Mediocriter vero alvum ciet, et citra molestiam, tum in gallinaceo iure, tum in cremore ptisanae cocta radix. Polypodio facultatem duntaxat assignavit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, iis verbis. Polypodium dulcem simul et austeram habet vincentem qualitatem, ut facultatis sit admodum desiccantis, citra morsum tamen. haec Galenus. Ex quibus sane satis constare posse arbitror, Mesuem recte dixisse, et in hoc immerito a Manardo reprehensum fuisse. Nam quod Polypodium abunde exiccet, Galenus testis est gravissimus. Ex quo cur etiam efficaciter extenuare non possit (ut inquit Mesues) non equidem video. Quare potius adducor, ut in hoc opinio Manardi alioqui celebris, mihi plane reprobanda videatur.
Cap. CLXXXI
Δρυοπτερίς
– DRYOPTERIS
DRYOPTERIS nascitur in veterum quercuum musco, filici similis, multo minore foliorum incisura: radicibus invicem implexis, hirsutis, gustu acerbis, in dulcedinem vergentibus. Psilothrum est cum radicibus trita: illinitur enim primum usque dum sudorem evocet, mox sudor abluitur, et recens imponitur.
[Dryopteridis consider.] NON aliud Graecis significat Dryopteris, quam filix in quercubus nascens, quod filix haec in annosis, muscosisque (ut Dioscorides inquit) quercubus proveniat, foliis filicem ad unguem referentibus. Nascitur etiam humenti solo, et inter vepres, circa quercuum caudices: eam siquidem ipse in Goritiensi agro pluribus in locis inveni extra quercuum caudices enatam, nullis repugnantibus notis. Dryopteris iis, qui sylvas ingentes frequentant, notissima est. [Dryopteridis facult. ex Gal.] Dryopteridis meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, eius facultates referens his verbis. Dryopteris gustu mistam facultatem praefert, dulcem, acrem, amaram: in radice vero item acerbam. Facultatem habet septicam, proinde etiam pilis glabram cutem efficit.