Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 559
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Cap. CLXXXII
Κνίκος
– CNICUS
CNICUS foliis constat oblongis, per ambitum divisis, asperis, spinosis: caule sesquipedali: capitulo magnitudine grandis olivae: flore croci: semine candido, alioqui rufo, longo anguloso. Huius flore in obsoniis utuntur. Seminis tusi, et expressi succus, cum aqua mulsa, vel iure gallinacei, alvum purgat: sed stomacho adversatur. Ex eo autem fiunt offulae, quas placentulas vocant, ediectis succo amygdalis, nitro, aniso, et melle decocto, quae alvum emolliunt. Hae in partes quatuor finduntur, quae nucis iuglandis magnitudinem impleant: e quibus ante coenam duas, vel tres sumpsisse satis est. Ratio temperandi haec est. Cnici candidi sextarius, amygdalarum tostarum et delibratarum cyathi tres, anisi sextarius unus, aphronitri drachma una, cum carnibus triginta caricarum. Seminis succus lac cogit, et magis ipsum resolvendae alvi facultate donat.
[Cnici consideratio.] SUNT in Italia, qui Cnicum Crocum Saracenicum appellent, quod eius flore plerunque croci loco rura utantur: tametsi officinae Mauritanos secutae Cartanum vocent. Cnicus (ut author est Theophrastus libro VI. cap. IIII. de plantarum historia) duorum est generum, sativum unum, alterum sylvestre, ut latius libro tertio in Atractylidis mentione retulimus. Porro in usum medicinae semen tantum venit. Quod (ut Mesuem inquit) haustum superne, inferneque purgat. Pituitam, et aquas extrahit: quo fit, ut coli dolore affectis, et aqua inter cutem laborantibus opem mirifice praestet, non modo haustum, sed et clysteribus infusum. Seminis medulla a putaminibus repurgata, et saccharo eclegmatis modo excepta, pectus, et pulmones abstergit, vocem clarificat, prolificumque semen auget. [Cnici vires ex Galeno.] Cnici vires paucis perstrinxit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cnici semine duntaxat ad purgationes utimur. Tertii est ordinis excalfacientium, si quis foris eo uti volet.
Cap. CLXXXIII
Λινόζωστις
– MERCURIALIS
LINOZOSTIS, aliqui parthenion, alii hermubotanion appellant, foliis constat ocimi, helxinae cognatis, sed minoribus: ramulis duplici geniculorum modo cinctis, alarum cavis multis. fructu foeminae, copioso, quandam racemorum speciem praebente: mari e foliorum sinu dependente, parvo, rotundo, ceu binis testiculis una cohaerentibus: frutice dodrantali, aut maiore. Utraque in oleribus manditur, ad alvum ciendam. cocta in aqua, epoto iure, bilem aquamque detrahit. Constat, ut mares gignantur, hunc facere: ut foeminae, illam, si a purgatione bibantur, et trita folia genitalibus admoveantur.
[Mercurialis consid. et historia ex Pli.] MERCURIALEM, quae Graecis Linozostis appellatur, duorum generum esse constat: unum mas, alterum foemina. Utraque non modo medicis, ac seplasiariis vulgaris admodum est notitiae; sed etiam mulierculis, et fere omnibus, quod in clysteribus plerunque imponatur. Quare non est, cur de Mercuriali hic pluribus disseramus. Subiiciam tamen quae de ea memoriae prodidit Plinius lib. XXV. cap. V. iis verbis. Linozostis, inquit, sive