Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 562

186 - Heliotropium minus ~ 187 - Scorpioides

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXXXVI
Ἡλιοτρόπιον μικρόν – HELIOTROPIUM MINUS

HELIOTROPIUM parvum nascitur in palustribus, iuxta lacus, foliis antedicto proximis, rotundioribus: semine acrochordonum verrucarum modo, pensili, rotundo. Herba cum suo semine pota, adiecto nitro, hyssopo, nasturtio, et aqua, latas tineas, teretesque excutit. Pensiles verrucas, quae acrochordones vocantur, cum sale illita tollit.

[Heliotropii utriusque consideratio] HELIOTROPION maius, licet in asperis nasci Dioscorides tantum prodiderit; tamen in Hetruria, et in comitatu Goritiensi, ubi frequentissimum visitur, passim fere provenit, in campis, secus vias, in oppidorum plateis, et circa aedificiorum areas, aridis item, et sabulosis locis. Herba haec apud Hetruscos officinis Verrucaria appellatur, quod verrucas, myrmecias, et thymos affricata valenter adimat. Quare mihi, ut Ruellio quoque doctissimo, plurimum errare videntur, qui censent Calendulam: officinis dictam, quae et neotericis Caltha existimatur, esse Heliotropium maius. nanque omnes prorsus illius notae huic reclamare deprehenduntur. Neque eorum opinioni illud quicquam addit, quod huius Calthae semen quadantenus scorpionum caudiculas referat, quoniam Diosoridi Heliotropii flos, non semen scorpionis caudae effigiem repraesentat. Porro Ruellius heliotropium hoc vocari ait herbam cancri, quod eius flores in caudae cancri (qui nobis astacos esse putatur) similitudinem inflectatur. Verum haec nominis ratio a Ruellio assignata mihi non plane satisfacit, quod scorpionum, et astacorum caudae forma inter se maxime differant. Unde potius crederem, hoc Heliotropium herbae cancri appellationem traxisse, quod efficacissimum sit adversus carcinomata, et ulcera gangraenosa, ad quae magno admodum successu eo utuntur chirurgici, qui et plantam, et eius vires compertas habent. Caeterum Heliotropium minus vidimus, ac saepe legimus in Tridentino agro, in  palustribus quibusdam locis, idque compluribus ostendimus, ut quod picturae satis respondere mihi videretur. Quod autem huius Heliotropii, aut alterius mentionem fecerit Galenus, non invenio in simplicium medicamentorum censu. Paulus tamen utriusque meminit, sed non plura de his tradidit, quam quae Dioscoridi accepta referre potest. [Calthae consideratio, et vires.] Sunt e recentioribus (ut supra diximus) qui Calendulam vocatam, Virgilii et Plinii CALTHAM existiment, hoc argumento nixi, quod flores aureos luteosve proferat. Quorum equidem sententiae non ausim omnino subscribere, aut refragari. Ea in Hetruria a florum colore vulgo Fior rancio nominatur. Hanc inibi passim acetariis adhibent. Gustu est adstringenti, cum quadam leviuscula amaritudine. Ex quo non video, quomodo haec, ut quidam scriptis tradiderunt, menses ciere possit. nisi id fortasse fiat ab occulta quadam facultate. Siccatae pulvis cavis dentium immissus, dolorem levat.

Cap. CLXXXVII
Σκορπιοειδές – SCORPIOIDES

SCORPIOIDES herbula est, foliis paucis: semine caudae scorpionis effigie. Illita scorpionum ictibus praesentaneo est auxilio.

[Scorpioidis consider.] SCORPIOIDIS speciem Calendulam nominatam haud dubie esse censerem, si folia, sicuti semen, Scorpioidi responderent. Verum, cum haec foliis paucis, illa vero multis, longisque prosiliat, ii aperte falli deprehenduntur, qui in hac opinione versantur. Equidem veram, ut arbitror, Scorpioidem vidi primum superioribus annis in Foroiuliensi agro in Civitate Austriae quodam in hortulo clarissimi medici Iuliani a Marostica Tervisiensis. Hanc eandem, cuius hic effigiem pictam damus, dum hoc tempore diligenter curarem, ut singulis plantarum descriptionibus, quarum cognitionem habemus, pictura accederet, ad me misit Augustinus Alpagus nobilis Bellunensis, artis medicae, reique herbariae peritus. Quam sane suis notis veram Scorpioidem referre putamus: etsi non desunt viri doctissimi, qui aliter sentiunt. [Scorpioidis facul. ex Gal.] Scorpioidem brevissime perstrinxit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Scorpioides excalfacit quidem ordine tertio, desiccat vero secundo.

LIBRI  QUARTI  FINIS

186 - Heliotropium minus ~ 187 - Scorpioides