Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 573
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
vinaceis in cado, crasso linteamine cooperto, donec excrementa subleventur, faex vero subsidat, et inclarescat succus. Siquidem hac parandi ratione absque sale per annum incorruptum asservatur tam ad ciborum, quam ad medicamentorum usum. Omphacium (ut Galenus memoriae prodidit libro IIII. simplicium medicamentorum) calidis morbis omnibus magno iuvamento adhiberi potest. quippe cum id omnino acidum sit, perfecte etiam refrigerat, uniceque ardoribus prodest, sive ori ventris impositum, sive totis hypochondriis, sive cuilibet alii, quod refrigerare velimus.
Cap. VII
Οἴνου
φύσις – VINI NATURA
VINO vetere nervi laeduntur, et reliqui sensus, quod tamen gustu suavius est: quare cavendum iis, qui intestinae alicuius partis imbecillitatem sentiunt. attamen in secunda valetudine paucum aqua dilutum, innoxie sumitur. Novum inflat, aegre coquitur, insomnia parit gravia, et urinam ciet. Aetate medium utraque vitia fugit: quare ad victus sanorum, aegrorumque usurpatur. Album, tenue, stomacho utile est, ac facile in membra distribuitur. Nigrum vero crassum est, et concoctu difficile, carnem alit, et ebrietatem creat. Gilvum, utpote quod medium est, medias inter utrunque vires habet. In secunda tamen, et sinistra valetudine, cum primis laudatur album. Quin et vina sapore distant, siquidem dulce crassis partibus constat, et difficilius a corpore expirat: stomachum inflat, alvum et interanea ut mustum turbat, sed minus inebriat: renibus, et vesicae aptissimum. Austerum per urinam celerius transit: sed capita dolore tentat, et temulentiam gignit. Acerbum ad ciborum per membra digestionem accommodatissimum: alvum, et caeteras fluxiones cohibet, minusque urinam expellit. Novum nervos minus tentat. Vinum aqua marina factum stomacho adversatur, sitim stimulat, nervos infestat, alvo aptum, a valetudine se recolligentibus inutile. Passum, quod uvis sole siccatis in area, aut in sarmento torrefactis exprimitur, Creticum cognomine, aut pramnion, aut protropon: et sapa, quae sit musto igni decocto, Graeci sirion, aut hephema appellant: nigra quidem, et quae dicuntur melampsithia, crassa sunt, et corpora multum alunt: candidum tenuius: et helvola inter haec media, medias sortiuntur vires. Omnia tamen adstringunt, et pulsus revocant. faciunt adversus venena, quae exulcerando necant, ex oleo pota, et vomitionibus reddita: contra cicutas, meconium, pharicum, toxica, et concretum in grumos lac: item contra renum, et vesicae pruritus, rosiones, exulcerationesque. inflat tamen, et stomacho adversatur. Privatim, prodest melampsithium, si venter rheumatismum sentiat. Album magis caeteris emollit alvum. Gypso conditum nervis officit, caput aggravat, et incendit, ac vesicae adversatur: contra venena caeteris aptius. Picata, aut resinata excalfaciunt, concoquunt: sanguinem excreantibus inimica. Quae vero aparachyta vocant, ut quae admistam sapam recipiunt, caput implent, temulentiam gignunt, aegrius in halitum expirant, stomachum male habent. Inter Italica vina Falernum principem locum obtinet: quod inveteratum perquam facile coquitur, pulsus exuscitat, alvum adstringit, stomacho utile: sed vesicae nocet, atque iis qui visus hebetudinem sentiunt, et ad potus crebros minime idoneum. Albana crassioribus constant partibus, dulcia: stomachum inflant, ventrem emolliunt, sed concoctionem non aeque adiuvant, et nervosa minus infestant: vetustate eadem austerum saporem concipiunt. Cecubum, cum sit dulce, est at Albano crassius: corpus, et colorem alit: aegre tamen coquitur. Surrentium valde austerum est: quare intestinorum, et stomachi fluxiones cohibet, et cum tenue sit, caput minus tentat: inveteratum suavius redditur, et stomacho utile. Adrianum, et Mamertinum in Sicilia aeque crassis partibus gignuntur: modice adstringunt, et ocyssime inveterantur, minusque ob suam tenuitatem nervos tentant. Paraetypianum, quod ex Adriatico sinu defertur, odoratum, ac tenuius est: quare liberaliter epotum fallit, diu servat ebrietatem, et soporem adfert. Istricum Paraetypiano simile est, sed urinam vehementius pellit. Chium tamen antedictis mollius, et aptum potui est. bene alit, et minus inebriat, fluxiones cohibet, oculorum medicamentis utile. Lesbium facile membra subit, Chio levius, et alvo idoneum. Ephesium eandem vim habet, quod Phygelites nominatur. Verum Asianum e Tmolo monte, Mesogites appellatum, capitis dolores ciet, et nervos laedit. Coum vero, et Clazomenium , quoniam multam sibi maris aquam vendicant, facile corrumpuntur: flatus movent, alvum turbant, nervis officiunt. Vinum omne (ut reliqua in commune dicantur) merum, ac syncerum, et sua natura austerum, excalfacit, facile in membra distribuitur, stomachum adiuvat, appetentiam ciborum invitat: vires alit, ac robur auget: somnum conciliat, et commendat colorem. Potum liberalius auxilio est contra assumptam cicutam, coriandrum, pharicum, ixiam, meconium, argenti spumam, taxum, aconita fungosve: contra serpentium morsus, et omnium ictus, quae refrigerando necant, aut stomachum in vomitiones effundunt. Facit ad longas inflationes, rosionesque praecordiorum, ac distensiones, stomachi resolutionem, et si venter, aut interanea rheumatismum sentiant. Conveniunt sudatoribus, et quibus corpus immodico sudore digeritur, maxime alba, vetera, et odorata. Quae tamen vetustate dulcescunt, renibus, ac vesicae accommodatiora redduntur: vulneribus, inflammationibusque in succida lana imponuntur: tetra ulcera, et phagedaenica, et fluxionibus obnoxia commode perfunduntur. Quae marinam non