Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 574
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
receperunt, austera, et alba, ad sanorum victus usurpantur. In his praestant Italica, Falernum, Surrentinum, Cecubum, Signinum, et permulta Campaniae, et Paraetypianum ab Adriatico sinu, et Siculum, quod Mamertinum appellatur. Ex Graecis Chium, Lesbium, et Phygelites ex Epheso. Crassa vero, et nigra stomacho negotium exhibent, inflationem pariunt, corpus augent. Tenuia tamen, et austera stomacho prosunt, et minus carnes alunt. Vetera valde tenuia, et candida vehementius urinam ciunt, et dolores capitis movent, nervosque largius pota tentant. In media aetate, ut a septimo anno, potui saluberrima sunt. Modus autem pro aetate, et tempore anni, et consuetudine, et qualitate vini desiniatur. Non sitire, et modice cibos prolui, optimum est praeceptum. Nocet ebrietas omnis, et maxime assidua: siquidem obsessos nervos quotidie remittit: largiorque potus acutorum morborum adfert initia. Mediocris tamen vinolentia aliquot diebus, maxime post aquae potus, utilis: nanque modo quodam ex alto evocat, sensilesque expurgat excretus, et per caeca corporis ducit spiracula. Sed aquam post vinolentiam bibere oportet: siquidem valetudinis alicuius gratia factae temulentiae remedium adfert frigido.
[Vini facultates variae pro modo usus.] CUM profecto Vinum sit liquor omnium suavissimus, praecipuum humanae vitae bonum, ac praestantissimum subsidium, vitalium spiritum regenerator maximus, ac omnium corporis tum facultatum, tum functionum instaurator optimus, cor laetiscet tueaturque summopere, nulli mirum esse debet, quod plantam, quae fructum fert, ex quo vinum exprimitur, vitem, quasi vitam, appellaverint veteres. Verum non ob id gaudeant, iubilentque ii, qui vino nimis indulgent, quod ego ipsum tot laudibus extulerim. quippe cum omne extremum (ut in communi proverbio est) sit vitiosum, si vinum immoderate, et plus quam deceat, bibatur, periculosos atque horrendos (ut mox dicetur) procreat morbos. Alias si in eius usu temperantia adhibeatur, tum ad alendum, tum etiam ad roborandum corpus omnium efficacissimum habetur. quandoquidem purissimum generat sanguinem, ocyssime in alimentum vertitur, concoctionem in quavis corporis parte adiuvat, animum addit, cerebrum purgat, intellectum excitat, cor exhilarat, spiritus vivificat, urinam ciet, flatus discutit, innatum calorem auget, convalescentes impinguat, cibi appetentiam invitat, sanguinem turbidum clarificat, obstructiones aperit, alimentum in universum corpus defert, colorem conciliat, et omne in corpore excrementosum deiicit. Sed si modus absit, et sine ratione, ac temperamento sumatur ingurgiteturve (quod facere solent ebriosi) ex accidenti totum refrigerat corpus. neque enim secus nimio eius potu (ut Galenus inquit) innatus corporis calor suffocatur, atque parvus ignis magna lignorum strue extinguitur. Praeterea cerebro, spinali medullae, ac nervis inde exorientibus obest. hinc fit, ut principe hac parte affecta, temporis tractu maximi, et perniciosi concitentur morbi, nempe apoplexia, epilepsia, paralysis, tremor, stupor, ephialtes, catalepsi, convulsio, vertigo, articulorum contractio, lethargus, phrenitis, destillatio, surditas, caecitas, et oris labiorumque distentio. Quinetiam vinum intemperate haustum, bonos corrumpit mores. nam quod homines contentiosi, loquaces, {effraenesque} <effrenesque> fiant, quod furant, menteque moveantur, quod denique aleae, libidini, ac rei venereae semper fere indulgeant, ac nonnunquam homicidia committant, nulli verius adscribendum est, quam vino immodice sumpto. Adde quod memoriam, dissipat, sensus omnes perturbat, assiduos morbos parit, et repentinas mortes adfert. ne singula persequar, quae recensere longum esset, et audire molestum iis, qui nimium vino dediti sunt. [Vinum cui aetate conveniat.] Caeterum Vinum magis senectuti, quam reliquis aetatibus convenit. id siquidem frigidam senum temperiem, talem annorum multitudine redditam, temperat, ac mulcet. Verum pueris, ac adolescentibus ad vigesimum annum usque minime concedi debet, si Galeni sententiae subscribendum esse putamus, qui libro secundo de tuenda sanitate, nil aliud asserit vinum esse pueris, et adolescentibus exhibitum, quam ignem igni additum. Cavendum quoque est, ne in ardoribus aestatis vinum nive, aut glacie, aut gelidissima aqua perfrigeratum hauriatur, quod cerebro, nervis, pectori, pulmoni, ventriculo, intestinis, spleni, iecinori, renibus, vesicae, utero, dentibusque maxime noceat. Quare admirari non licet, si tempore vinum arte frigefactum bibentes coli, et ventriculi cruciatibus afficit, item convulsionibus, resolutionibus, apoplexia, spirandi difficultate, urinae suppressione, calculo, viscerum obstructione, aqua intercute, ac pluribus aliis gravibus, et pernicialibus morbis. Proinde scitissime Galenus libro de cibis boni, et mali succi, haec prodidit. Qui non exercentur summa aestate, cum vehementi calore urgentur, fontis aquam bibant, nivisque et vini refrigerati usum vitent. Haec enim quamvis protinus nullam iuvenum corporibus sensibilem laesionem inferant; sensim tamen, occulteque crescente vitio, cum iam aetas progressu temporis inclinaverit, articulos, nervosque, et viscera iis morbis vexat, qui vel difficulter admodum, vel omnino tolli non possunt. Ad haec in tuenda sanitate diligenter procurandum est, ut vinum, quod in potu alimenti gratia quotidie sumitur, sit mundum, purum, clarum, odoratum, et sapore iucundum: nanque corruptum, turbidum, impurum, odore gravi, et gustu ingrato, non modo toti corpori noxam infert; sed etiam sanguinem corrumpit. Quapropter felicissime suam tuentur sanitatem, qui regiones incolunt, in quibus optima vina proveniunt. quemadmodum in Goritiensi comitatu, ubi sane generosissima vina nascuntur, nimirum Pucinum illud antiquis adeo celebratum, necnon Vipacum illi bonitate proximum. Haec quidem parce modesteque pota, ad tuendam sanitatem mirifice conferunt. Id quod ipse experientia in me facta comperi, atque etiam omnibus ingenue testari possum. nam cum multis ante annis diuturnus ventriculi dolor male me habuisset, quem totius corporis imbecillitas consecuta erat,. ex Pucini, et Vipaci tantum usu, me pristinam meam sanitatem, et integrum robur adeptum esse certe scio. Ob id ergo mirandum non est, si Plinius magnis laudibus praedicavit Pucinum libro XIIII. cap. VI. ubi ita scriptum reliquit. Livia Augusta octuaginta duos annos vitae Pucino retulit acceptos, non alio usa. Gignitur in sinu Adriatici maris, non procul a Timavo fonte, saxeo colle, maritimo afflatu, paucas coquente amphoras. Nec aliud