Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 586
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
confractis, efficax {eset}<est> item mulieribus, quae a partu aegre purgantur. Chamaepityinum simili modo fit, ad eadem conveniens: urinam quoque ciet. Librum radicis mandragorae concidito, segmenta lino traiicito, quod selibram aequat, in musti cadum demittito, ibique esse sinito ad menses tres, deinde transfundito. Media potio, heminae dimidium: bibitur, passo in duplum addito. Aiunt heminam vini congio mistam, potu soporem adferre. cyathus unus cum sextario vini potus, enecat. Mediocris usus eius doloris sensum aufert: fluxiones incrassat. olfactu, potuque, et cum inditur, idem praestat. In congium musti aqua marina diluti, drachmas duodecim nigri veratri triti in linteo mundo mittito: dumque efferbuerit, in marinae aquae congios quatuordecim, ubi pleniuscule fregeris, iniicito: post aliquot dies colato, et utitor. Dato cyathum unum ex aqua balnei, in potu ad alvum solvendam, iis qui evomuerunt a coena. Alia ratio. Veratri drachmas viginti, iunci odorati uncias duodecim, spicae Syriacae uncias tredecim. cribratas, et linteo colligatas, in septem vini Coi sextarios, diebus quadraginta macerandas indito, postmodum colato. dabis in potu sesquiheminam. Aliter. Decoctae marinae aquae ex alto petitae sextarios duodecim, veratri candidi libras sex, in musti amphora quadragesimo die quam madefeceris, colato, et utitor. Alia ratio. Veratri drachmas duodenas, et aphronitri quaternas in senis musti sextarii diebus quinisdenis macerato, mox colato: et semestri exacto, utitor. Id vini genus abortus facit, et partus necat. Aut uvas in sole siccatas imponito in musti metretam (implet autem metreta congios duodecim) et gypsum in vinum mittito pondo drachmarum viginti, et biduo residere sinito: coniicito veratri nigri drachmas triginta, iunci odorati, calami, singulorum drachmas triginta, baccarum iuniperi sextarios duos et trientem, myrrhae, et croci singulorum drachmam: involvens linteolo diebus quadraginta appendito, postea colato. dabis heminas tres, aut duas dilutas. Purgat a partu, et abortu foeminas: foetus extrahit: contra strangulatus vulvae efficax. Scammonites sic fit. Radicis scammoniae per messes effossae, tritae, et linteo colligatae drachmas quinque in musti congium mittito ad dies triginta. Alvum purgat: bilem, et pituitam extrahit.
[Vinorum factitiorum consideratio.] VINA factitia parandi ratio diversa, quam superius ab initio prope huius libri ad hunc usque locum pluribus capitibus diffuse diligenterque Dioscorides, nobis quidem clarior, et evidentior visa est, quam ut operaepretium esset, singula eorum capita nostris commentationibus prosequi, praesertim cum omnium fere iam usus apud nos exoleverit. quanquam non equidem dubitaverim, quin essent huiusmodi vina, si eo modo parata in promptu essent, iis morbis profutura, quibus prodesse produntur. Unde pluribus adhuc rationibus nixus, primus ego, ut arbitror (quod etiam lib. I. in Ebeni mentione diximus) e ligno Guaiaco vinum confeci, et aliis quoque conficiendum esse scriptis tradidi. Cuius postea usu innumeros Gallica lue correptos, nos, et alii medici sanitati restituerunt. Videmus enim Euphrasiatum ad oculorum claritatem efficacissimum esse, Myricinum lienis morbos sanare, et quod ex sena paratur, atrabiliariis morbis, et cutetenus exulcerantibus, nempe scabiei, lepris, vitiliginibus, lichenis, et id genus aliis, commodissimum esse medicamentum. Quod cum animadvertisset magnus philosophus, et medicus non spernendus Arnaldus de Villanova, de factitiis vinis medicamentosis delectantur, et haec conficiendi modum, et eorum facultates, facile adipisci poterunt. Nam apud Germanos, et alios illis conterminos, medicamenta vinis commista in frequentissimo habentur usu, quod magis, quam nos odoratis, et concinnatis delectentur potionibus.
De Metallicis Lapidibus
Cap. XLVI
Καδμεία
– CADMIA
EX CADMIAE generibus optima est Cypria, botrytis nomine, densa, modice gravis, et in levitatem magis declinans, racemosa facie, colore spodii, quae fracta cinerulenta est, et aeruginosa. Proxima habetur foris caerulea, intus candidior, internatis venarum discursibus, onychitae lapidi similis, cuiusmodi sunt quae e veteribus metallis effodiuntur. Quaedam etiam placodes, id est, crustosa dicitur, segmentis quibusdam perinde quasi zonis cincta, ob quod eam zonitin appellavere. Alia ostracitis nominatur, gracilis, et magna ex parte nigra. Sed quae testaceam faciem habet, terram amplexa est. Improbatur candida. Oculorum medicamentis botryitis nomine, et onychitis, utiles reliquae ad emplastra, et farinas, quae cicatricibus inducendis insparguntur. Ad eadem Cypria prodest. Ex Macedonia vero, Thracia, et Hispania delatae improbantur. Cadmiae effectus adstringere, cava explere, sordes expurgare, exiccare, corporis meatus infarcire, excrescentia in carne coercere, crustas creare, et ulcera, quae cacoethe vocantur, ad cicatricem perducere. Gignitur cadmia ex aere in fornacibus candente, fuligine egesta flatu, et lateribus, camerisque fornacum inhaerente. Praegrandes autem, ac ferreae sunt rudes, ab officinis appellatae acestides, per summa fastigia connexae, et concameratae, ut quae ab aere iactantur sursum corpuscula, cohaereant, et inibi detineantur: quae cum spissius insident, in corpus concrescunt, et modo