Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 587
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
genus unum eius, modo duo, modo omnia perficiunt. Extrahitur et cadmia in Cypro e monte qui Solis incumbit, cremato lapide, cui pyritae cognomen est. in quo etiam monte quaedam quasi venae chalcitis, misyos, soreos, melanteriae, coerulei, chrysocollae, atramenti sutorii, diphrygisque inveniuntur. Nec desunt, qui cadmiam in lapidum fodinis inveniri tradant, falsi quadam lapidum cognatione: qualis invenitur, et apud Cumas lapis, nullam sui vim ostendens. Ii eo deprehenduntur, quod sunt cadmia leviores, nullumque alienum mandentibus saporem exhibent: commanducatus item lapis dentes offendit: cadmia, utpote cum cedat, esum non respuit. Alio autem discerni possunt argumento. Cadmia in farinam detrita, et aceto subacta, atque in sole siccata, coit: quod in lapide non accidit. Item tritus, et igni appositus lapis prosilit, et fumum igni similem eiaculatur: cadmia vero quieta manet, fuliginemque luteo colore, aut aereo splendentem expuit, vario zonarum discursu. Insuper lapis ignem expertus, atque refrigeratus colorem mutabit, ac levior multo fiet: cadmia nihil evariat, nisi quis eam multis diebus cremaverit. Fit et in argenti fornacibus candidior, ac minus ponderosa, sed viribus nequaquam comparanda aerariae. Uritur cadmia superior carbonibus obruta, donec translucida spectetur, et ferrei stercoris modo bullet: mox extinguitur vino Aminaeo, quae ad emplastra praeparatur: sed quae ad psorarum medicamenta praeparatur, aceto. Alii hoc modo exustam conterunt in vino, rursumque fictili crudo torrent, donec pumicosa videatur: iterumque tritam ex vino, tertio urunt, donec prorsus in cinerem redigatur, nihil scabritiae retinens. hac spodii vice utuntur. Lavatur autem in mortario trita, effusa subinde aqua, dum sordium nihil emergat: dei coacta in pastillos reponitur.
[Cadmiae consideratio.] CADMIAE duo genera. nanque non modo factitia, sed etiam fossilis reperitur. Arte quidem ea fit, quae in fornacis testudine, ubi aeris materia comburitur, coalescit, ut ea quae Dioscoridis, et Galeni aetate in Cypro eo monte, cui Solae urbs adiacet, ex pyrite lapide in fornacibus concremato conficiebatur. Verum fossilis (ut Galenus est author libro IX. simplicium medicamentorum) in aerariis ipsius montis fodinis frequentissima habebatur, de qua ita scriptum reliquit. [Historia ex Galeno.] Cadmia fit, ubi in fornacibus aes paratur, nempe tota terra illa, ex qua aes generatur, in fornacibus in altum egerente, velut fuliginem quampiam, et favillam, sine utcunque appellare licebit. At si non terram, sed lapidem nuncupare velis, ex quo in fornacibus secernendo partim fit aes, partim cadmia, partim diphryges, nihil sane retulerit. Sed et in argenteis metallis efficitur simili secretione, sive generatione, aut quomodocunque vocare voles. Quin et ex pyrite lapide in fornacibus usto fit cadmia. Caeterum absque fornace in Cypro cadmia invenitur: ac iure quispiam illam lapidem nuncupet. Itaque in Solis, quo tempore ego in insula peregrinabar, paucissimum etiam relinquum erat cadmiae, quae in fornacibus fit. Verum lapidibus, qui in montibus, et rivis reperiebantur, a metallis profecto acceptis, eos in Asiam, Italiamque portavi ad amicos, a quibus summam inibam gratiam, quod se vel maximum munus accepisse dicerent, et quae alia omni cadmia multo esset praestantior. E talem certe merito quis lapidosam vocet cadmiam. At eius, quae combusta est, aliam botryitin, aliam placitin medici nuncupant. Botryitin quidem, quae in editioribus domorum, in quibus fornaces extructae sunt, partibus colligitur. Placitin vero, quae in inferioribus. Ac liquet sane botryitin esse tenuiorum partium, crassiorum vero placitin: utraque autem vi desiccandi, ceu alia metallica omnia, et lapidosa, terrenaque. Porro praeter desiccandi facultatem, mediocriter item extergit. Attamen, quae in fornacibus colligitur, igneae facultatis aliquid habeat necesse est. Merito itaque lavantes eam, medicamentum efficiunt mediocriter tum desiccans, tum extergens absque mordicatione, utile ad ulcera impletionem exposcentia, et in oculis, et in toto corpore. Porro ulcera magnopere humida, aut putrescentia, in corporibus impendio mollibus, qualia sunt eunuchorum, puerorum, ac mulierum, eiusmodi cadmia adiuvat. At in durioribus, et contentioribus, quae valentius desiccant, requiruntur. Itaque illud semper memoria tenendum, sermonem ad temperatam, et mediam excessuum naturam, in iis quae ita simpliciter efferuntur, referendum: puta cum dicimus medicamentum, aut ulcera carne implere, aut cicatrice claudere, aut aliud quidvis eius generis praestare. ad quam utique, et nos nunc respicientes leviter desiccatoriam, abstersoriamque cadmiae esse facultatem dicimus. In caliditatis autem, et frigiditatis differentia, temperata quodammodo existit cadmia, nempe neutrum insigniter efficiens. haec Galenus. [Cadmiae historia ex Plinio.] Quibus maxime adstipulatur Plinius libro XXXIIII. capite X. sic inquiens. Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocyssime sanetur. Maxime tamen prodest cadmia. Fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior, ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. Plura autem genera sunt. Nanque ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia vocatur, furfuris necessarius, medicinae inutilis. Sic rursus in fornacibus existit, aliamque nominis sui originem recipit. Fit autem egesta flammis, atque flatu tenuissima parte materiae, et cameris lateribusve fornacium pro quantitate levitatis applicata. Tenuissima est in ipso fornacium ore, qua flammae eluctantur, appellata capnitis, exusta, et nimia levitate similis favillae. Interior optima cameris dependens, et ab eo argumento botryitis cognominata. ponderosior haec priore, levior porro secuturis. Duo eius colores. deterior cinereus: puniceus melior, friabilis oculorumque medicamentis utilissima. Tertia est in lateribus fornacium, quae propter gravitatem, ad cameras pervenire non potuit. Haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, crusta verius, quam pumex, intus varia: ad psoras utilior, et ad cicatrices trahendas. Fluunt ex ea duo alia genera. Onychitis extra pene coerulea, intus onychis maculis similis. Ostracitis tota nigra, et caeterarum sordidissima: vulneribus maxime utilis. Omnis autem cadmia in Cypri fornacibus optima. haec Plinius. qui a Galeno in hoc dissentit, quod dixerit fossilem cadmiam furfuris tantum necessariam, et medicinae inutilem, cum tamen Galenus contrarium scribat. Cadmiae omne genus vidimus {saepae}<saepe>