Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 589
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
immaturis, in fictile crudum coniecta, indito operculo continua foramina habente, uruntur fornacibus, donec figlinum percoquatur. iterum in fictile aliud crudum transferuntur, quod ubi perassatum fuerit, exempta lavantur ad usus. Idem quoque fit e termite sylvestris olivae, si habeatur: sin secus, sativae cum suis floribus, aut malis cotoneis dissectis, et detractis ossibus, aut gallis, aut laceratis linteolis: item ex moris immaturis, id est candidis, in sole prius arefactis, aut terebintho, aut lentisco, oenanthe, aut mollibus rubi foliis, vel e buxi coma, vel e pseudocypero cum flore. Alii ficulneas frondes in sole antea siccatas, eodem modo parant: alii taurinum gluten: alii succidas lanas asperas, pice aut melle irrigatas. Quae omnia in spodii vicem usurpantur.
[Pompholygis consid.] POMPHOLYGEM officinae Mauritanos secutae Tutiam dicunt. Ita enim pompholyx appellatur Serapioni, et Avicennae. Verum quam seplasiarii Tutiam existimant, legitima non est, sed cadmiae potius species. Siquidem cum haec lapidis modo crustosa, praeduraque sit, pompholygem, sive tutiam dictam prorsus mentitur. Pompholyx nanque Dioscoride, et Galeno authoribus, ex aeris, vel cadmiae favilla in glomusculos vellerum similes coit, et farinae modo contacta dispergitur. Id quod recentiorum nullus, quod sciam, animadvertit, fortasse quod omnes rei herbariae indagandae magis insudaverint, quam in investiganda fossilium materia. [Manardi erratum.] Quamobrem Manardum Ferrariensem, medicum aetatis nostrae clarissimum, hac in re deceptum satis reperio. Quippe qui, dum Avicennam redarguit, quod spodium e combustis arundinum radicibus conficiat, sedulo nos admoneat, ut secuti Galeni sententiam, in spodii defectu, tutia potius utamur, qua seplasiae abundant, quam Avicennae antispodio. Sed in hoc Manardus plane hallucinatus deprehenditur, quod procul dubio crediderit, vulgarem officinarum tutiam legitimam Dioscoridis, et Galeni esse pompholygem, cum tamen legitimae Tutiae nullis in officinis sit usus, quod (ut iam diximus) omnes pompholygis loco cadmia tantum utantur. Porro legitimae tum pompholygem, tum {spodum}<spodium>(riga 21), quae a Dioscoridis, et Galeni historia nullis dissident notis, ego ab aerariis, argentariisque fornacibus pluries mecum detuli, tam ab his, quae Perzeni, et Lausii in Tridentino agro habentur, quam ab illis, quae Sbozii in Tirolensi comitatu Germaniae inveniuntur, ubi certe celeberrimae sunt metallorum fere omnium fornaces, ac fodinae, e quibus non modo pompholygis, et spodii quantum satis fuerat, accipiendi nobis fuit facultas; sed etiam cadmiae, pyritis, diphrygis, floris aeris, helcysmae, molybdenae, coerulei, et Armenii lapidis. Quorum ne minimam quidem particulam apud Italiae seplasiarios reperi unquam, praeterquam apud eos, qui vel a me, vel ab amicis meis admoniti, legitima haec metallica medicamenta, adulterinis ex suis officinis abdicatis, in medicum susceperunt usum. Nunc vero amicos intelligo (quos tamen verius fratres amantissimos appellare possem, ut qui aetate, et longa consuetudine, et studiorum communione mihi coniunctissimi sint) clarissimos medicos Tridento oriundos Andream Gallum, et Iulium Alexandrinum, qui iandudum ob suam tum doctrinam, tum integritatem a Serenissimo Ferdinando Romanorum, Ungariae, Bohemiaeque Rege in sui, et suae prolis commodum in medicos honorifice recepti sunt. Hoc itaque pacto cadmia seplasii pompholygis vicem explet. quibus etiam antispodia quaedam ex arundinum radicibus, et boum ossibus concrematis facta, spodium falso referunt. Quod tamen non omnino fuerit reprobandum. nam, Dioscoridis testimonio, ubi legitimum desideretur spodium, antispodii uti sane licebit: nempe quae fieri possint e myrti foliis, floribus, baccisque: ex olivae frondibus, cydoniis malis, quercuum gallis, attritis linteaminibus: item moris nondum maturis, terebintho, lentisco, buxo, pseudocypero, fici frondibus, tauri glutino, succida lana, pice aut melle perfusa. Quo fit, ut mihi plane immerito a Manardo reprehensus videatur Avicenna, qui ex combustis arundinum radicibus sibi spodium confecit, medicinis commiscendum, quae ad cordis robur parantur, et intus in corpus sumuntur. His enim longe melius, ac consultius fuerit arundinaceum admiscere spodium, quam eius vice tutiam seu pompholygem imponere. licet haec quoque sit Brasavoli sententia. Sed equidem hactenus nunquam me legisse recordor, pompholygem seu spodium iis medicamentis tuto admisceri posse, quae intus in corpus sumuntur: cum neque Dioscorides, neque Galenus, nec qui post ipsos diversis temporibus claruerunt, tam ex Graecis, quam Mauritanis, usquam, quod invenerim, memoriae prodiderint, citra vitae periculum haec hauriri posse. Nam fieri non potest, quin tam pompholyx, quam spodium ventriculo, et caeteris visceribus, mirum in modum noceant, cum ex tenuissima aeris substantia vehementissima ignis vi conficiantur, et ob id deleterii aliquid habeant. Quod maiori quidem diligentia expendere potuisset Brasavolus, cum interrogatus a suo sene pharmacopola, quid spodii loco in compositis medicamentis imponendum foret, inconsulte satis respondit, pompholygem, ut faciebat Galenus. [Brasavoli duplex error.] Qua in re duplici, meo quidem iudicio, notatur errore. Primum quod respondens non distinxerit, an hoc vel alio modo agendum fuerit cum medicamentis, quae ore sumuntur, quibus myropolae spodium quandoque commiscent, omnino hac in re concludere videtur, pompholyge indifferenter pro spodio utendum esse, tam in hauriendis, quam exterius admovendis medicamentis. Deinde vero cum pompholygen, sive (ut ipse habet) tutiam spodii loco sumendam statuit, in eodem versari errore deprehenditur, in quo Manardum eius civem versatum ostendimus. Quandoquidem si recte novisset tutiam communis usus, legitimam non esse pompholygem, omnino (ut semper in caeteris tam adulterinis, quam supposititiis medicamentis facere adsolet) errorem hunc suo seni pharmacopolae indicasset. Nec obstat, quod dixerit Galenus in spodii defectu, pompholygem supplendam. Siquidem is in iis tantum medicamentis id factitandum voluit, quae exterius illinuntur. Nam Galeni aetate nullus spodii vel antispodii extitit usus ad medicamenta, quae intus in corpus sumuntur, ut longo post tempore a Mauritanis factum esse reperio. [Pompholygis, et spodii historia, et vires ex Galeno.] Meminit tum Pompholydis, tum etiam Spodii Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Pompholyx fit in aeris fornace, velut et cadmia: fitque et dum in fornacibus cadmia uritur, ut Cypro. Cum enim praefectus ad aeris fornacem instructas res non haberet, praecepit ex ipsa cadmia praeparari (praesentibus, atque inspectantibus nobis) pompholyga, videlicet minutis cadmiae fragmentis in ignem