Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 588

46 - Cadmia ~ 46 bis - Pompholyx Spodium Antispodium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nos in pluribus Germaniae locis, ubi aes, argentum, et aurichalcum conficitur. Sed speciatim botryitin apud Perzenum quinto a Tridento lapide, et apud Sbozium in Tirolensi comitatu, ubi in quam plurimis fornacibus aes, ac alia metalla funduntur. Botryitis cadmiae frustulum sane pulcherrimum novissime ad me misit Sagabria Dalmatiae urbe clarissimus medicus Iosephus Salandius Bergomensis, quae adeo in racemi modum congesta est, ut plane uvae speciem referat. Porro officinae omnes Tutiam, quae pompholyx est, Cadmiam perperam nominant. Quandoquidem Tutia illis vocata (nisi mea me fallit opinio) Cadmia est e botryitis genere. Neque enim mirum esse debet, quod Cadmia proprio amisso nomine, in pompholygis locum successerit, cum etiam Dioscoridis tempore spodii loco uterentur medici.

Cap. XLVI bis
Πομφόλυξ σπόδον ἀντίσποδον
POMPHOLYX SPODIUM ANTISPODIUM

POMPHOLYX specie sola, non genere a spodio distat. Siquidem spodos nigricat, et plerunque ponderosior est, palearum pilorumque plena, quasi purgamentum quoddam, quod ab aerarium officinarum pavimentis, et fornacibus everritur. Pompholyx vero pinguis est, et candida, usqueadeo levis, ut in auras evolare possit. Cuius duo fluxerunt genera. unum ad aeris colorem vergens, subpingue: alterum magnopere candidum, summamque levitatem nactum. Candida fit pompholyx, quoties in perficiendo aere, fabri praestantiorem facere volentes, detritam cadmiam cumulatius insperserint. nanque tenuissima favilla, quae effertur, in pompholygem coit. Caeterum pompholyx non ex aeris modo materia, et fabrili industria factitatur, sed ex cadmia quoque, ad gignendam ipsam eximie follibus proflata. Cuius faciundae ratio haec est. In domo gemina contignatione operta, fornax extruitur, iuxta quam mediocris fenestra, ad tabulatum a supernis partibus pateat. domicilii paries fornaci proximus, tenui foramine ad fornacem usque perforetur, ad excipiendam follis narem: ostium mediocre habeat, pro exitu ingressuque artificis fabricatum. domuncula altera huic coniuncta sit, in qua et folles, et flator suo munere fungantur. deinde carbonibus in camino succensis, assidens artifex cadmiam particulatim fractam inspargit, a locis supra infurnibulum extructis. idem negotium obit inferne artificis minister, simulque carbones adiicit, usque dum indita cadmiae copia prorsus absumatur. Itaque egesta suffitu tenuis pars, et levis materiae in summam domum evolat, et parietibus, tectis, fornacique adhaerescit: conflatum autem inde corpus, inter initia erumpentibus aquarum bullis simile prodit, postea maius incrementum capessens, glomusculis vellerum simile redditur. Ponderosius autem in ima loca se recipit: sed hoc fornacibus offunditur, illud domus pavimento cohaeret: quod tenuiore deterius existimandum est, ideo quod multum terrae collegerit, et spurcitia in acervatione referciatur. Sunt qui hoc modo tantum fieri spodium arbitrantur, de qua ante dictum est. Optima creditur Cypria, quae accepto aceto halitum aeris praestat, colore aliquantum piceo, sapore coeni horrido: et si fraudem non experta, flagranti carbone infervescit, aereum colorem contrahit. Antedictis autem notis diligenter attendendum est. Siquidem a nonnullis adulteratur taurino glutine, ovillo pulmone, aut marino, aut crematis grossis, et quibusdam consimilibus. quod facile cognitu fuerit: quippe nihil in iis probandis invenietur eorum, quae ante dicta sunt. Pompholygem in commune ita lavari oportet. Ligatam linteo mundo, modiceque raro, aut siccam, aut aqua respersam in labellum demittito, quod imbrem contineat, et huc atque illuc fasciculum deferens, immergito: ita enim limosa pars eius, ac utilis effluet, et omne sedimentum in linteolo remanebit. postea residere sinens aquam cum cinere colis incernito, et novam infundens, agitato, et effundito: mutata tantisper aqua, et colata, dum arenosi nihil sidat. demum aquam exprimito, et siccatum cinerem recondito. Alii quantum maxime fieri potest siccant, manibus in aqua conterunt, dum mellis crassamentum imitetur: deinde linteo faucibus excepturi vasis obtento, aut laxius illigato, colant, et quo facilius transeat, infusa per linteum largiore aqua, cinerem conturbant: mox spumosum, quod traiectum est, et supernatat vasi, concha excipiunt, et fictili novo ad usus recondunt. Quod vero resedit, sensim cribratum, in aliud vas transfundunt, relicto arenoso, quod pessum ierat: rursus lapidosa sidere patiuntur, et in vas aliud excolant: hoc identidem faciunt, donec cinis merus, et arenae expers inveniatur. Alii paulatim integram in aqua respergunt, arbitrati arenas, lapillosque suo pondusculo degravatos, pessum ire: pilos autem, et paleas levitate sua in sublime attolli. Caeterum cinerem medium separant, et in pilam coniectum, ut cadmiam, eluunt. Quinetiam lavatur vino Chio marina aqua diluto, modis quos supra diximus: et ita redditur adstringentior, quam aquis elota. Vis pompholygis adstringere, refrigerare, explere, purgare, obstruere, et aliquantum exiccare. Inter medicamenta numeratur, quae leniter crustas obducunt. Quod si spodon torrere libet, diligenter tritam, et irrigatam aqua, colliges in pastillos, fictilique novo, subiectis levibus prunis, orbiculos continuo versabis, dum {assicati} <exsiccati> fulvescant. Neque ignorandum ex auro, argento, plumboque fieri spodium: verum post Cyprium, plumbeum maxime commendatur. Quoniam spodos saepenumero desideratur, necesse est ostendere, quae simili virtute polleant, ut in spodii locum suffici possint, antispoda vocant: quoque modo sumi debeant. Folia itaque myrti cum floribus, et

46 - Cadmia ~ 46 bis - Pompholyx Spodium Antispodium