Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 594
52
- Aerugo scolecia ~ 53 - Rubigo ferri ~ 54 - Stercus ferri |
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
digerens, detrahens, et liquans, non teneram modo, sed et duram carnem. Porro supra dictum est nonnullos eius generis medicamenta, epulotica, hoc est, quae cicatricem inducant, appellare, cum iis in tenuissimum pollinem tritis per specilli cuspidem contigerint ulcera excrescentia, ac postridie contracta reperiant. tametsi illos haud lateat, si paulo plus impositum foret, sese ulcus non contractum, sed erosum inventuros. Siquidem colliquat, et digerit carnem: cum medicamenta epulotica contrahant, constipent, constringant, et calli in morem illam indurent. Quin et gustum mordicat aerugo, non tantum ipsa ulcera. quod si pauculum eius cerato non pauco admisceas, id quod ex ambolus mistum est, citra morsum exterget. Dictum vero supra est de talium medicamentorum natura, tum ut sese quidam fallunt ex talibus compositionibus, aut sarcoticam, aut epuloticam adscribentes facultatem medicamentis, quibus minime oportet: utpote cum ipsa id praestare nequeant, verum ea, quae ex ipsis composita sunt.
Cap. LIII
Ἰός
σιδήρου – RUBIGO FERRI
RUBIGO ferri restringit: sistit foeminarum profluvia admota, potuque praestat ne concipiant. Illita ex aceto, ignibus sacris, et papularum eruptionibus medetur. Perquam utilis ad scabritias genarum, reduvias, et pterygia. Condylomatis prodest, gingivas firmat, podagras illita lenit, alopecias replet. Vinum aquave, in qua candens ferrum sit restinctum, potu coeliacis, dysentericis, lienosis, cholera laborantibus, et dissolutis stomacho auxiliatur.
Cap. LIIII
Σκωρία
σιδήρου – STERCUS FERRI
STERCUS ferri, quam scoriam vocant, eadem potest, quae rubigo, sed inefficacius. Aconito ex aceto mulso potum, opitulatur.
[Rubiginis, et scoriae ferri consider.] FERRUGO, quae est ferri rubigo, vulgaris notitiae est. Eius similiter scoria, quae Latinis et stercus, et recrementum ferri, et nostris vulgo spiuma di ferro appellatur, omnibus notior est, quam ut maiore indigeat declaratione. haec nanque prope ferrarias officinas passim in acervum congesta spectatur ab omnibus. Veruntamen ne aliquis fortasse decipiatur, illud nobis indictum non abibit, quod ferri, aut aeris, aut argenti scoria non est squama, quae malleo decutitur. Siquidem haec ferrariis fornacibus, quibus ferri metallum funditur, indita liquescit, et iterum in ferrum coit. Scoria vero, quod inutile sit ferri recrementum, inane, et spongiarum modo spumosum, nunquam ferrum effici potest. [Scoriae vires ex Galeno.] Scoriae meminit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Scoria omnis resiccatorium admodum medicamentum est, potissimum autem ferri. Siquidem ad laevorem redigens ipsam in aceto quam acerrimo, posteaque decoquens, ad aures, quae longo iam tempore pure fluxerunt, ea utor, medicamento maxime exiccatorio, adeo ut mirentur, qui praeparante me vident, et ante rei periculum fidem non habeant, aures tale posse ferre medicamentum. Porro argenti scoriam proprie helcysma appellant. Verum emplastris quibusdam resiccatoriae facultatis commiscetur.
Cap. LV
Μόλιβδος
πεπλυμένος – PLUMBUM ELOTUM
LOTURA plumbi sic fit. In mortarium plumbeum aquam iniiciens, pistillo plumbeo terito, donec nigrescat aqua, et limi modo crassescat, aut lutulenta reddatur: linteo deinde colato, aquam superinfundens, quo facilius quicquid est resolutum incerni possit. hoc iterum facito usque dum satis tibi habuisse videatur. ubi consederit priore aqua effusa, novam adiiciens, ut cadmiam lavato, donec nulla extet nigritia: postea in pastillos cogens reponito. Quidam scobem mundi plumbi lima quaesitam, mortario pistilloque lapideis terunt, aut manibus cum aqua paulatim adiecta fricant, donec nigrescat: mox ubi id pessum ierit, effusa aqua, colligunt in pastillos. nam tritum vehementer, cerussae simile redditur. Alii elimatae scobi modicam plumbaginem adiiciunt, affirmantes ita elotum plumbum praestantius esse. Potest refrigerare, adstringere, inducere, mollire, explere cava, sistere oculorum fluxiones, et ulcerum excrescentia. Sanguinem supprimit: prodest contra sedis ulcera, condylomata, et haemorrhoidas, ex rosaceo: item ad ea, quae aegre cicatricem ducunt: et in totum spodii effectus praebet, nisi quod non obducit crustas. Syncerum plumbum affrictu, marini scorpionis, draconisque plagis auxiliatur.
Cap. LVI
Μόλιβδος
κεκαυμένος – PLUMBUM USTUM
URITUR plumbum sic. Super quam tenuissimam plumbi laminas, fictili novo inditas, sulphur inspargito: additisque aliis rursus laminis, interiecto semper sulphure, usquedum vas expleveris, succendito. flagrante autem plumbo, ferrea rude versato, donec perfecte redigatur in cinerem, nihilque e plumbo non ustum haeserit. tum demum obstructis naribus eximito: alioquin halitus plumbi noxius sentitur. Aut elimatam plumbi scobem in olla sulphure urito. Alii laminas in fictili crudo, ut dictum est, imponunt fornaci, aut foco, et circumlinentes operculum, dato