Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 595

56 - Plumbum ustum ~ 57 - Recrementum plumbi
58 - Molybdoides sive lapis plumbarius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

exili spiramento, urunt. Alii pro sulphure cerussam, aut hordeum inspargunt. Alii integras laminas imponentes, acri igne utuntur, et radicula ferrea continue movent, dum in cinerem solvantur. Sed difficilis huiusmodi ustio, et si vehementius uratur, contrahit spumae argenti colorem. Magis tamen nobis placet prima urendi ratio. Plumbum ustum lavatur ut cadmia, et reconditur. Eosdem effectus habet, quos plumbum elotum, sed multo acriores.

Cap. LVII
Σκωρία μολίβδου – RECREMENTUM PLUMBI

RECREMENTUM plumbi, quod scoriam vocant, optimum est, densum, fractu contumax, cerussam plane repraesentans, nihil plumbosi habens, quod ad luteum colorem accedit, et urit splendorem imitatur. Eadem, quae plumbum exustum potest, sed magis adstringit. Lavatur in mortariis infusa aqua, et refusa summa aquae parte, quae luteum colorem duxit: idque saepius, dum recrementum absumatur. Dei ubi consederit crassamentum, aqua effusa, digeritur in pastillos.

Cap. LVIII
Μολιβδοειδής – MOLYBDOIDES SIVE LAPIS PLUMBARIUS

MOLYBDOIDES lapis a plumbi similitudine dictus, respondentem recremento vim habet, et eodem modo lavatur.

[Scoriae plumbi consider.] PLUMBI abluendi, atque comburendi ratio, adeo lucide constat a Dioscoride prodita, et operaepretium non sit plura de ea referre. Veruntamen animadvertendum est, plumbi recrementum, quod Dioscoridi scoria vocatur, non esse plumbaginem, quae excrementi instar, ubi plumbum igne liquescit, ab eo secedit. Quippe quod haec nil aliud sit, quam purissimum plumbum, quod ignis ustione, cineris speciem induit. Haec enim in plumbariis officinis in purissimum plumbum facile redigitur, quemadmodum et argenti spuma. Plumbi itaque scoria fit tantum in fornacibus, ubi plumbi lapis metallicus funditur. Siquidem hoc probe fuso, artifices plumbum, quod inde effluxit, in scrobiculam extra fornacem delabi sinunt. Ubi vero adhuc calens concrevit, aqua frigida perfunditur, quousque scoriam exuat, quae (ut Dioscorides inquit) densa admodum est, et fractu contumax, colore in luteum vergente, et vitri splendorem prae se ferens. Huius complures vidimus acervos in Tridentino agro, ac etiam in comitatu Tirolensi, ubi innumerae metallorum fornaces, die noctuque ignibus aguntur. nanque in iis locis metallorum recrementa, extra officinas abiiciunt, monticulos ex his struentes. Quod si accidat metallicos lapides aegre igne in fornace liquescere, scoriae huiusce partem admiscent, quoniam huius adminiculo citius metalla ignibus cedunt. Reperi ego saepius plumbi, argentique scoriam adeo versicoloribus lineis intersectam, pellucidamque, ut id vitri genus, quod vulgo Venetiis appellant Smalto, omni ex parte referret. Quare oportet eos, quibus in animo est, certam et exquisitam harum rerum cognitionem assequi, metallorum fodinas, et fornaces adire, non autem ea in pharmacopoliis quaerere, ubi omnia fere medicamenta spuria, et adulteriis vitiata reperiuntur. [Lapidis plumbarii consid.] Caeterum qui Lapidem plumbarium, sive molybdoidem hodie legitime ostendat, habeo profecto neminem, ni forte fossilis quoddam cadmiae genus demonstrent, quod plumbum colore imitetur, qualis illa, quam vulgo vocant Marghessita di stagno: quanquam hanc equidem molybdoidem esse non ausim affirmare, quod nullum latius Molybdoidis historiam scriptis mandasse compererim, quam ipse fecerit Dioscorides. qui tamen eius historiam tam paucis perstrinxit, ut difficile admodum sit decernere, quinam lapis nobis legitimam molybdoidem repraesentet. Etsi fortasse non aberrarent, qui dicerent, plumbi lapidem ignem in fornacibus non expertum, veram esse molybdoidem. quippe quod hic colore, et pondere plumbum maxime referat. [Plumbi facultates ex Gal.] De plumbo diffuse satis disseruit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Plumbum facultatis est refrigeratoriae. Siquidem non modo multam habet essentiae humidae a frigore congelatam; sed er aeream, paucam autem terream. Igitur quod plurimum habet essentiae humidae a frigore coactae, indicium tibi esto, quod ubi admotum est igni, celeriter fundatur, fluatque. Quod vero er aereae sit particeps, hoc habeto signum omnium, quae novimus, unicum plumbum tum mole ipsa, tum pondere augetur, si condatur in aedibus subterraneis, aerem habentibus turbidum, ita ut quaecunque illic ponantur, celeriter situm colligant. Tum etiam plumbea statuarum vincula, quibus earum pedes annectuntur, saepenumero crevisse visum est, et quaedam adeo intumuisse, ut ex lapidibus dependerent crystalli modo. Atque hae probabiles quidem sunt humiditatis eius, frigiditatisque notae, priusquam experimentum fiat: caeterum scientificae, et certae per experientiam cognoscuntur. Praeparato igitur mortario, simulque pistillo, utrisque ex plumbo, infunde quemlibet liquorem: itaque tertio, ut et pistillus, et plumbeum mortarium succum quendam reddant. Id quod ex utroque constabit, multo erit frigidius facultate, quam liquor ipse fuerat. Licet autem et aquam, et vinum tenue aqueum, et oleum iniicere, aut quidvis eiusmodi. At si etiam plus efficere succum voles refrigeratorium, oleum omphacinum sit, aut rosaceum, aut melinum, aut myrtinum. Porro si succo, qui provenit, uti voles, optimum habebis remedium et ad phlegmonas in sede cum ulcere, aut rugis, et ad eas, quae in pudendi, testibusque, et uberibus consistunt: similiter adversus caeteras omnes fluxiones incipientes, quae aut in inguina, aut in pedes, aut in alium quemvis articulum decumbunt. Sed et ulceribus rebellibus utile est. Nam et ad cancrosa eo utens, virtutem medicamenti mirabere. Quod si celeriter multum plumbei succi colligere voles, conare in sole terere, aut quocunque certe modo aere excalfacto. Ad multa autem utile habebis medicamentum, si adfuso refrigerantium succorum quopiam teras,

56 - Plumbum ustum ~ 57 - Recrementum plumbi
58 - Molybdoides sive lapis plumbarius