Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 597

60 - Molibdaena seu plumbago ~ 61 - Argenti recrementum
62 - Spuma argenti

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Quo in genere probatur, quae lapidosa non sit, aut recrementosa, sed nitens, et flava. Vim habet spumae argenti, aut recremento plumbi similem. Uritur, lavaturque eodem modo. Miscetur convenientissime medicamentis, quae liparas vocant, atque emplastris minime mordentibus. Carnem recreat, et ulcera ad cicatricem perducit: glutinantibus tamen medicamentis, aut abstergentibus non convenit.

[Molybdaenae consider.] MOLYBDAENA, ut Dioscorides testatum reliquit, factitia est, et fossilis. Factitia fit in fornacibus, ubi auri, et argenti metallum funditur. quandoquidem ubi auri, vel argenti vena, sive materia, plumbi tantum sibi admistum non habet, quantum ad eius liquationem moliendam satis esset, qui operi praesunt, aut lapidem, a quo plumbum elicitur, aut plumbum ipsum superaddunt, quod tamen ignium vi partim cum admistis metallis coit, partim vero argenti spumae modo fornacis solio cohaeret, et in molybdaenam vertitur. Hoc itaque cum probe novisset Plinius, libro XXXIIII. capite XVI. de hac Molybdaena disseruit iis verbis. Plumbi nigri origo duplex est: aut enim e sua provenit vena, nec quicquam aliud ex se parit: aut cum argento nascitur, mixtisque venis conflatur. Eius, qui primus fluit in fornacibus liquor, syncerum appellatur plumbum: qui secundus, argentum: qui remansit in fornacibus, galena, quae portio est tertia addita venae. Haec rursus conflata dat nigrum plumbum, deductis partibus duabus. Idem praebet argenti spuma, quae Graecis lithargyros dicitur. hactenus Plinius. quamobrem facile asserere ausim, nil aliud esse Molybdaenam, quam {lithargirii} <lithargyrii> speciem, quae postquam e fornace fluxere metalla, in ipsius fornacis fundo concreta, perustaque residet. Proinde non ab re dixisse videtur Galenus, quod Molybdaena iisdem polleat viribus, quibus et argenti spuma. Quae autem in terrae visceribus fossilis nascitur, nil aliud sane fuerit, meo iudicio, quam metallicus ille lapis, qui plumbum, et argentum simul continet. Hunc equidem testari possum varia se facie ostendi: quippe quod alius sit colore luteo, alius cinereo, alius caeruleo, alius vero scintillans cernatur, atque nitorem prae se ferens, pro variis, ac diversis terrae vaporibus, qui in metallicos lapides feruntur. Quod autem eiusmodi sit Molybdaena fossitia, testis est Plinius libro XXXIIII. capite XVIII. ubi sic inquit. Est et Molybdaena, quam alibi galenam vocavimus, plumbi, et argenti vena communis. Et libro XXXIII. capite VI. ita scribit. Argenti metallum terra est, alia rufa, alia cinerea. Excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro, aut cum vena plumbi, quam galenam vocant. haec Plinius. Caeterum palam est, molybdaenam factitiam nihil a lithargyro differre. [Molybdaenae vires ex Gal.] Hoc non latuisse Galenum, eius verba declarant libro IX. simplicium medicamentorum, dum ait. Molybdaena similem lithargyro vim possidet, tantum a media temperie ad frigidum paululum quid recedens. Sed nec abstergentis facultatis est particeps. Utraque autem haec medicamina liquari possunt: ac non ut lapides, et cadmia, et arena liquationem respuunt, sed celerrime liquantur, ubi oleo additum nonnihil aceti est: liquantur tamen etiam admista aqua, sed diutissima coctione. Porro ceu in Cypro cadmiam, quae in montibus, et rivis nascitur accipiebam, quae et ipsa lapidis, ut dixi, species est; ad eundem modum molybdaenam multam, cum aliis proiectam lapidibus conspexi in via, quae ad Ergasteria ducit a Pergamo. Vocatur autem Ergasteria pagus quidam, in quo et metalla sunt inter Cyzicum, et Pergamum quadringentis, et quadraginta stadiis distans a Pergamo.

Cap. LXI
Ἀργύρου σκωρία – ARGENTI RECREMENTUM

RECREMENTUM argenti, quod scoriam vocant, aut helcysma, aut encauma, molybdaenae vim habet. quare emplastris, quas phaeas appellant, additur, ac medicamentis, quae cicatricem obducunt, utpote cum adstringat, extrahatque.

[Argenti scoriae consideratio.] COMPLURES argenti scoriae acervi, quam vulgo Loppa vocant artifices, extra fornacum domos visuntur in agro Tridentino prope Perzenum, et Lavisium, et in comitatu Tirolensi, ubi perpetuo argenti metallum in fornacibus uritur, ut in praecedentibus diximus de plumbi scoria disserentes. Facie haec vitrum, quod Veneti ab inditis quibusdam vulgo Smalto dicunt, adeo refert, ut perdifficile sit alterum ab altera dignoscere. Variis haec coloribus conspicitur, pro admistorum (ut opinor) fossilium varietate. nigricat tamen cum plurimum, et quibusdam exaratur lineis cum caeruleis, tum etiam viribus. Nec deest etiam quae viridi tantum, et quae solum caeruleo spectetur colore. Huic vires reddidit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, his verbis. Argenti scoriam proprie helcysmam appellant. Emplastris quibusdam resiccatoriae facultatis commiscetur.

Cap. LXII
Λιθάργυρος – SPUMA ARGENTI

SPUMA argenti quaedam gignitur ex arena, quam molybditin vocant, in fornacibus conflata, donec perfecte igni incalescat: altera ex argento: tertia ex plumbo. Probatissima est Attica: secunda Hispaniensis: has sequitur, quae fit Dicaearchiae, id est Puteolis, Baiis, in Campanis, et Sicilia. plurima enim hisce locis e flagrantibus laminis plumbeis gignitur. Quae flavo colore splendet, chrysitis appellatur, omnium optima: quae in Sicilia, argyritis: quae ex argento, calabritis. Vis autem adstringere, mollire, explere cava, excrescentia in carne reprimere, ad cicatricem ducere, refrigerare, et occludere. Utitur argenti spuma, confractis partibus ad magnitudinem iuglandium prunae superpositis: ita accensa follibus, ut conflagret, abstergitur insidens spurcitia, et

60 - Molibdaena seu plumbago ~ 61 - Argenti recrementum
62 - Spuma argenti