Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber quintus
pagina 600
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Chrysocollae historia.] CHRYSOCOLLA, ut Plinius est author libro XXXIII. capite V. naturalis historiae, humor est in puteis, per venam auri defluens, crassescente limo rigoribus hybernis, usque in duritiam pumicis. Laudatiorem eandem in aerariis metallis, et proximam in argentariis fieri compertum est. Invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria. In omnibus autem iis metallis fit et cura, multum infra naturalem illam, immissis in venam aquis leviter hyeme tota, usque in Iunium mensem. Dein siccatis in Iunio, et Iulio, ut plane intelligatur nil aliud chrysocolla, quam vena putris. Nativa duritia maxime distat, luteam vocant. et tamen illa quoque herba, quam luteam vocant, tingitur. Natura est, quae lino lanaeve ad succum bibendum. Tunditur in pila, deinde tenui cribro secernitur, postea molitur, ac deinde tenuius sic cribratur. Quicquid non transmeat, reperitur in pila, dein molitur. Pulvis semper in catinos digeritur, et ex aceto maceratur, ut omnis duritia solvatur. Ac rursus tunditur, dei lavatur in conchis, siccaturque. Hactenus de chrysocolla Plinius. Caeterum seplasiarii, quemadmodum aurifices, Chrysocollam vulgo Borrace vocant, Mauritano secuti: cum tamen pauca admodum in officinis reperiatur, quae syncerissima dici possit, et quae colore sit viridi, porraceoque, ut Dioscorides inquit, et praestantissima exposcit. Siquidem subnigricat haec, nel ulla ex parte virescit. Quae saturato colore viret (ut mea fert opinio) in aerariis tantum metallis foditur: quae nigricat, in plumbeis: quae albicat , in argenteis: et quae pallescit, in aureis. Unde mihi facile persuasum est, Crysocollam sibi varium colorem vendicare, pro metallorum, in quibus foditur, ratione. Porro factitiae ex alumine rupeo, sale nitro, ac etiam aliis quibusdam admistis, copia non deficit. Idcirco aurifices, qui ea ad aurum ferruminandum frequentissime utuntur, ipsam magna quidem diligentia seligunt. quanquam et ipsi plerunque decipiantur: tanta in omnibus est impostorum astutia. Praeferunt auro ferruminando illam, quae lutea est: tametsi in medicamentorum usu, praestantior sit viridis. Fit etiamnum chrysocolla (ut Dioscorides prodidit libro secundo in urinae mentione) ex puerorum urina in aereo mortario, pistillo item aereo sub calenti sole tandiu ducta, ut unguenti modo crassescat. [Chrysocollae vires ex Gal.] Quod pariter literis memoriaeque mandavit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Chrysocolla, et hoc medicamentum ex iis est, quae carnem liquant, non tamen valenter mordicat, quanquam sit facultate admodum digerente, desiccanteque. Igitur quidam id modo, quod in metallis invenitur, ita nominant: alii vero id, quod in aereo mortario, pistilloque aereo, ex pueri urina praeparatur: id quod quidam inter aeruginum differentias numerant. Satius vero est ipsum praeparare tempore aestivo, aut certe aere prorsum calido, urinam in mortario terentes. Praestat autem aes, ex quo mortarium pistillumque conficias, rubrum sit. Nam quo aes tenerius fuerit, eo plus circumagendo pistillo deteritur. Hoc medicamentum aptissimum est ulceribus contumacibus, tum per se, tum aliis mistum, ut in opere de componendis medicamentis referetur. Nunc autem id novisse sat est, quod quanto plus quam Chrysocolla metallica desiccat, minusque mordicat, tanto etiam ipsam excellit tenuitate. Ipsam tamen Chrysocollam illam si uras, multo tenuiorem efficies.
Cap. LXV
Λίθος
ἀρμένιος – LAPIS ARMENIUS
ARMENIUS lapis praefertur laevis, colore coeruleo, perquam aequabilis, calculo carens, et friabilis. Eadem, quae chrysocolla praestat, sed inefficacius. Quinetiam usum habet ad pilos in palpebris alendos.
[Armenii lapidis consideratio.] ARMENIA, ut libro XXXV. capite VI. testatum reliquit Plinius, lapidem mittit, qui eius nomine appellatur. Lapis est hic quoque chrysocollae modo infectus: optimumque est, quod maxime viride est, communicato colore cum coeruleo. Plinio subscribit Avicenna, sic inquiens. In lapide Armeno est aliquantulum azuli coloris, non tamen est in colore azuli, et non est in eius soliditate, sed est in eo arenositas quaedam: det quandoque utuntur eo pictores loco azuli, et est lenis tactus. Ex horum sane verbis perspicuum fit, lapidem Armenium colore esse viridi, ad coeruleum inclinante. Talis autem esse comperitur, qui in argenti fodinis, in compluribus Germaniae locis foditur: et e quo colorem illum ad pictorium usum parant, quem vulgo vocant verde azzurro, ac si diceres viride caesium, vel viride coeruleum. Nanque is colore chrysocollam refert, sed duritie praecellit. Quamobrem crediderim ego, eos non longe abesse a veritate, qui dicerent, Germanicum hunc lapidem illi congenerem esse, quem Armenia mittit. siquidem patrium Armenii nomen genus non immutat. neque etiam obstat, quin et in aliis regionibus, lapis hic gigni possit. Quippe Phrygius lapis a Phrygia regione dictus, optimus in Cappadocia foditur, ut Dioscorides est author. Id quod facile ostendit, Armenium praeter Armeniam, alias quoque regiones gignere posse. Nec refert, quod scripserit Manardus Ferrariensis libro III. epistola III. Armenium lapidem hodie non facile inveniri posse. Quandoquidem cum certo sciam, multa in officinis fere omnibus deesse medicamenta, eaque praesertim, quae ex metallorum fodinis expetuntur, quae tamen suo natali solo, ubi proveniunt, copiosa reperiuntur, mirum certe non fuerit, si Armenio etiam lapide careant seplasiarii. Hac itaque ratione ductus, haudquaquam dubitaverim affirmare, quin et hic in Germaniae metallis proveniens, in Armenii lapidis genere legitime recenseri queat. quemadmodum in Gagatis, Phrygii, Asiique genere nobis recipiuntur, qui alibi, quam in Gaga fluvio, in Phrygia, et Asso inveniuntur. praesertim cum notis omnibus ac viribus Armenio per omnia similis hic habeatur. Notis quidem, quod summe vireat, et ad caesium colorem proxime accedat. Viribus autem, quod (ut equidem testari possum) atra bile vexatis maxime conferat, iis vomitum, et alvum ciens. Porro seplasiae (ut omnibus constat) non modo multis destituuntur fossitiis medicamentis, sed continue alterum alterius loco supponunt: nempe cadmiam pompholygis loco, spodii vice complura antispodia, et pro flore aeris rasilem aeruginem subiiciunt: cum tamen et pompholyx, et spodium, et flos aeris copiosa, legitimaque reperiantur